XXVI. SERMO DE QVADRAGESIMA. Permotos esse uos credo, fratres dilectissimi, cur ad superiorem dominicam percurrimus et, cum hodie sit eius exordium, cur festiuitatem eius ante unam hebdomadam celebrare coeperimus. reprehendi non potest obseruatio ista praepropera. deuotionis enim iudicium est prius legem exsequi quam legis statuta cognoscere et ante oboedire praeceptis, quam oboedientiae praecepta compellant. illud enim amoris est, hoc timoris, hoc imperatiue exigitur, illud religiose defertur, hic debitum soluitur, ibi donum muneris exhibetur. unde et nos religiosum munus exhibuimus deo, dum amplius ieiunauimus. reprehendi enim non potest festinata festiuitas. semper enim in gaudiis sollemnitati uota praeueniunt et futuram laetitiam deuotio exoptata anticipat. non solum igitur non reprehensibiliter, sed et caute factum est. semper enim in rebus ambiguis oportet addere aliquid amplius ad cautelam, quia, quod est amplius, recidi potest, quod minus, non potest prolongari, sicut in hac obseruatione factum est. nam, quod propter quadragesimam plus ieiunauimus, non minuimus quadragesimam, integra enim nobis manet. quodsi minus ieiunassemus, a numero redintegrare eam non poteramus ad numerum. Sed fortasse illud in causa est, cur ieiunium, quod ieiunauimus, non proficiat nobis ad quadragesimam. proficiet plane nobis, quia, etsi non proficit ad quadragesimam, proficit ad salutem, si non proficit ad numerum, proficit ad meritum. cui enim umquam non profuit orare, legere, ieiunare? cui non profuit castitas, sobrietas, mansuetudo? nisi quod illos 2 exstat hic sermo m eodem libro manuscripto (P) quo antecedens fol. 110*; priorem sermonis partem usque ad p . 329, 13 non nouit Aeneas Parisiensis (121, 742 M.) exhibet in libro aduersm Graecos c . 176, posteriorem Dacherius edidit in Spicilegio (Par. 1723) I 215; item sermo unde supra P 3 quur P utroque loco 5 ebdomadam P 6 ceperimus P praepropera scripsi, p opera P 10 defertur scripsi, differtur P 11 eiibetur P 12 exibuimus P 14 sollemnitati scripsi, sollempnitate P leticiam P 19 nam scripsi, ne P 21 reintegrare P 22 eam scripsi, eum P 23 quur P. magis reprehendo, qui, cum parati fuerint ieiunare, postea quam audierint sollemnitates, ambiguum neglexerunt ieiunare. demonstrabant utique non se uolentes religiose uiuere, sed coactos. ueriti sunt, credo, ne quinque dierum ieiuniis prolongatis caro eos corpusque defecerit et exiles ac tenues quadragesimae abstinentiam tolerare non possent. Audiant igitur refecti pariter ac robusti, tenues atque pallentes, quia hodie est quadragesima. audiant illi, inquam, ut ieiunare incipiant isti, abstinere non desinant et communiter in arcam Christi intrare festinent. immo festinent amplius, quia tardius abstinere coeperunt, ut castigatiores et puriores introeant, quia arca domini in periculis ieiunum sustentare praeualet, temulentum sustinere non nouit. admonemus ergo uos, sicut iam ante diximus, nostri temporis homines, ut his mundi turbinibus ad domum dei certatim unusquisque confugiat, sicut et sui temporis homines Noe iustus admonuit. admonuit enim illos et futurum diluuium praedicare non der stitit et, licet uox praedicationis non sit audita, tamen, etsi tacebat lingua, opere loquebatur, etsi silebat loqui uoce, ascia personabat. cum enim aedificabat tam grande opus, arcae illius causam, cur fieret, ipso opere testabatur. testabatur enim ipso apparatu noua tabernacula nouis periculis profutura. sapiens enim quisque intellegere poterat naufragii nescio quid imminere, cum domus talis fieret, quae non inhaereret in terra, sed nataret in gurgite, cum hospitium huiusmodi pararetur, quod nec pauimentum solo defigeret nec fluctibus unda demergeret. quis, inquam, sapiens non intellegeret adesse diluuium, cum uideret tale domicilium fieri, quod susceptos intra se non tam clauderet quam portaret, quod non tam pluuiarum imbres repelleret quam naufragii procellas arceret? quos, pmto 1 reprehendo scripsi, reprehendendo P (uoluit reprehendendos puto) cum parati scripsi, comparati P 2 sollempnitates P 4 coactos scripsi, quod acto P (d erasum, s; man. alt.) 10 aream P ymmo P 11 cępernnt P gastigatiores P 12 archa P ieiunum scripsi, ieiunium P 13 ammonemus P 16 ammonuit P utroque loco 20 arche P 21 quur P 24 iminere P 25 natara et P hospitium scripsi, hospitio P 30 arciret P inquam, ex hospitio non auerteret periculum homines, in quo hospitio non habitandum esset, sed potius exulandum? in qualibet parte mundi futurum esse cum ipsis habitaculis peregrinum ipse ergo sanctus Noe opere populis praedicabat et dicebat illud euangelicum domini dictum: si mihi non creditis, operibus credite. XXVII. SERMO IN DEPOSITIONE S. AUGUSTINI. Depositionem sanctae recordationis domni et patris nostri Augustini episcopi hodie, fratres carissimi, celebramus. huius enim dum apostolica merita mecum tacitus admiror, summi illius sacerdotis Aaron mihi habitus atque uestitus, quo diuersae gratiae ac uirtutes praefigurantur, occurrit. apud testamenti ueteris instituta iuxta legis antiquae reuerenda mysteria ingressurus sancta sanctorum pontifex magnus diuersis exornabatur insignibus. inter speciosas uarietates, quae quidem uidentibus miracula praeferebant, intellegentibus sacramenta, per oras tunicae usque ad uestigia defluentes et per ima uestigia ordo tintinnabulorum sollerti arte conserti uenerandum circumsonabat incessum, ut ipse habitus demonstraret in sanctis tacere pontifici non licere. quod autem ingrediente sacerdote in sancta sanctorum non in alio loco, sed in extremis uestimentorum tintinnabula resonabant, hoc sine dubio designauit, ut, quotiens sacerdos ingressus templum fuerit dei, de extremo 5] Ioann. 10, 38. 1 auerteret scripsi, auertet P homines scripsi, hominis P 2 essed P 5 post domini in P rasura 3-4litterarum exstat 8 exstat hic sermo in , codice Parisino lat. 3785 saec. XI ineuntis fol. 336* (P); editum exstarc Faustini de depositione sancti Augustini sermonem, quem \'uulgauii ill. strissimus et doctissimus catalogi codicum Alcobacensium in Lusitania editor Eborensis archiepiseopu.s\', Mai adnotat (spicil. Rom. V 97); in fleposione sci augustini sermo beati fausti ejfi P 10 caelebramus P 12 michi abitus P 14 misteria P 15 exornabatur scripsi, eihortabatur P 17 intelligentibus P 18 horas P num defluentis scribcnr dwus P hima P 21 pontifice P mundi huius et de fine saeculi clamare non desinat iustorum praemia et peccatorum supplicia semper annuntians, ut, dum illi prouocantur ad bonum et illi deterrentur a malo, simul ad praemia aeterna perueniant. unde et ego nunc praesumptuosus esse non metuo de tanto ac tali patrono nostro peculiari sancto Augustino fiducialiter praedicare. non, inquam, praesumptionem esse metuo, si, cum ipse spiritaliter indutus ac praeditus fuerit tantarum dote uirtutum, uelut unum me extremae uestis suae profitear esse tintinnabulum, ut inhaerens quasi circa uestigia doctrinae illius ex meritis eius sonum uocis accipiam et quasi motibus eius ita uirtutibus incitatus reddam quantulumcumque tinnitum et suorum commemoratione meritorum corda uestra pulsem. Iuxta haec autem, ut commemorauimus, ornamenta, quae in sancto Augustino diuina indulgentia meritorum luce concessit, aliam adhuc similitudinem legimus in ueteri testamento. a fronte enim pontificis praetenta auri lamina praefulgebat, quae scilicet per metalli nitorem ostentaret conscientiae puritatem. nihilominus coaptabatur ei humerale gemmatum et a pectore monile pretiosum, ut, qualiter interior excolendus esset, exterioris quoque dignitas admoneret. in ipso quoque monili Aaron sacerdos nomina filiorum Israel opere gemmario intexta gestabat. hanc itaque (ut) sacra illius indumenta magnificentiam in sanctae recordationis domni Augustini laudabilibus institutis et diuersarum gratiarum spiritalibus margaritis splendere gaudemus, sed in illo multo amplius multoque uerius splenduisse probantur. quae cum in illius Aaron imaginata fuerint indumentis, haec in illius uel gratia euidenter sunt expressa uel meritis. in illo auri lamina eminentiam frontis ornabat, in hoc aurea uerecundia et sinceritas pretiosa frontem mentis inradiat. antiqua illa peregrini lapidis ornamenta et operosi decoris insignia illi uidebantur apposita, huic probantur gratiae largitate concessa, in illo adumbrata erant manu 8 tantorum P 15 num luci scribendum ? 18 conscientiae scripsi, constantiae P 19 nichilominus P 20 munile pciosum P exquolendus P 21 munilae P 22 israhel P 23 ut addidi, om. P 28 fuerint scripsi, fuerant P 30 pciosa P artificis, in sancto Augustino perfecta sunt munere conditoris. ille semel in anno ea mox exuenda sumebat, hic ipsa incorporata naturae induere scit, nescit exuere numquam uel cum corpore deponenda, sed ad auctorem cum spiritu reportanda. in illo erat figura praeteriens, in hoc ueritas perseuerans. Superest, ut per omnia sancti Augustini caelestibus institutis et singularibus proficiatis exemplis. totum enim in illo uobis abunde praesto est, uel quod pertinet ad aedificationem uel quod spectat ad gloriam uel quod uocat ad uitam uel quod extollit ad gloriam. in ipso enim si requiratis bonae uoluntatis affectum, clamant misericordiae opera, si patientiam desideratis, existunt mansuetudinis ornamenta, si purae conscientiae sint interroganda secreta, respondent castitatis insignia, fraglant benignitatis balsama, pietatis aromata, refulgent scientiae sapientiaeque monilia. inter haec multum ueremur, ne merita sancti Augustini, dum affectus praedicationis insinuat, tenuitas sermonis abscondat. etenim antequam saecularem habitum caelestium sectator exueret et sacrae militiae signa susciperet, aliquamdiu in secreto domini timore et metu occultum militem gessit, diu in hoc mundo positus (in) extremo mundi fuit ac sic publica conuersatione suscepta non tam coepit esse, quod non erat, quam prodidit, quod latebat. igitur cum eius iuuenilis aetas uincentibus lasciuiae fallaciis transuolantium rerum species pingere et indicere conaretur, sensus eius praetereuntium ac perdentium uoluptatum fugitiua dulcedo eumque diuersis nexibus uiolentiis adiciendo mundus astringeret cumque illum genere, facultate, moribus, acumine et memoriae capacitate pollentem et per diuitias (dona) multiformis gratiae in medium proferentem quodammodo amplexu retinere amoenitas uitae huius ambiret, haec ille uniuersa quot oblectamenta 3 induere scit scripsi, indurescit P 9 expectat P 14 fraglant scripsi, flagrant P 15 munilia P multum-lin. 22 latebat] cf. Euseb . hom. 34 (BPML VI 654 D) ueremur ne Euseb., ueneremur P 16 agustini P 19 et metu occultum scripsi, meto cultum P 20 in extremo scripsi, extrema P extra mundum Eus . 22 quam Eus., quod P 24 speties P 25 fugatiua P 28 dona addidi, om. P 30 haec-po 333,18 diuitias] cf. Euseb. homo 73 (VI 685 Q) tot uincula circa se sentiens negare incertis fidem statuit nec consentire se posse definiuit. ut in lubricis quidem malis ideo iocunda creduntur, quia cito uelut ostenso sui flore pertranseunt, haec ideo illi magis suspecta erant, quia sectatorem suum specie capiunt, uoluptate perdunt, celeritate destituunt. Considerans itaque uniuersa saeculi praesentis inania et ante oculos suos colligens eisque uelut de sapientiae arce despectis et sub aeternorum comparatione in nihilum repudiatis secum apud fidem suam uoluntatis consolationibus et conlocutionibus infusum iam deo pectus armauit: nihil mihi ultra commune manifeste tecum, fallacis mundi figura praeteriens. hoc uno genere adquiram uictoriam derelinquendo te nec incurso rursum damnum et per usum tui palmam de te potius capiam praefulsam. quam nihil es et quantum aliquoties uanitas terrenorum! multum praecipis, dum teneris, sed plus tribuis, dum repudiaris. sectatores tuos adpetita captiuas, contemptores tuos despecta glorificas magnas per odium ac fugam tui conlatura diuitias. quid plura? inter uitae huius naufragia conclusum et in mediis saeculi fluctibus positum et uelut cum , Iona in illius deuoratricis atque inmanis bestiae faucibus constitutum ad dominum de profundo clamantem sanctum Augustinum inuitus licet mundus euomit et profectibus omnium ecclesiarum, quarum utilitatibus praeparabatur, emisit. et quia haec est natura iustitiae atque uirtutis, ut, quanto studio diutius abscondi optat, tanto clarius innotescat et occultatio ipsa proditio sit, passim per populos conscia tantorum bonorum fama uolitabat et odore amoenissimae suauitatis longe lateque fulgebat. eminebat etiam in humili loco in admiratione omnium uelut ciuitas super uerticem montis exposita nec iam lucerna poterat latere sub modio nec recipiebatur nec continebatur intra latibulum suum exundans sidere lumen magnitudo. sic 5 uoluptate scripsi, uoluatate P 7 archę P dispectus P 11 manifeste tecum scripsi, manifestae cum P 12 cinere P incurso scripsi, incursu P 18 dampnum P 14 nichil P post terrenorum uerbum excidisse uidetur 17 dispecta P 20 ionam P 28 quia haec -lift. 31 magnitudo] cf. Euseb. homo 34 (VI 655 D) 24 iusticiae P 31 sic- p . 334, 3 totum] cf. Euseb. homo 34 (VI654 H) lampas magna non sibi accenditur, sed lumen suum eminus et in circumiecta iaculatur speciosum fundens lumen flammeo doctrinae fulgore et uniuersis adfuit integrum et singulis totum praestante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum. Amen. XXVIII. SERMO DE REUELATIONE CORPORIS BEATI STEPHANI LEGENDUS IN INUENTIONE. Praesenti lectione percepimus uisionem omnibus ecclesiis celebratam, audiuimus non somnia lubrico sensuum errore delusa, sed oracula rerum effectibus approbata. merito reuelationi credimus in sermone, qui fructum tenemus in munere. ubi sunt, qui dicunt pios martyribus honores non esse deferendos? ecce iste, qui iam dudum beato paradisi splendore perfruitur, nunc mundo ad hoc ostenditur, ut colatur. unde dispensator utilitatum nostrarum deus euidenter eum praecipit honorari, quem praestitit inueniri. , Ait ergo sermo reuelationis, quod sacrum illud corpus non auis, non fera uiolauerit. ubi sunt, qui inhonores uolunt uideri sacros martyrum cineres ? ecce bruta beluarum uolucrumque natura, quae non habet intellectum, sedulum tamen amico reddit obsequium, illicitum declinat attactum angelicae fortasse custodiae uenerata secretum. non tetigit eum auis, non fera uiolauit. cum grandi crudelitatis inuidia male iam condemnat hominem reuerentia bestiarum, qui, quanto magis obdurati cordis impietas ******* ad nos immanitas ferarum et nostra ad feras transit humanitas. hic ergo primus nascentis ecclesiae et minister et martyr usque fastigium culmenque meritorum gloriae ardore subiectus euasit et leuita altaris Christi 2 spetiosum P 3 fulgorem P 8 exstat hic sermo in eodice Parisino lat . 3822 saec . X fol. 8sr (P); nondum editus esse uidetur, cf. libum, cui inscripsimus \' Studien uber die Schriften des Faustus\' p. 91 »q~; sermo fausti epi de reuelatione corporis beati stephani legendus in inuentione P 15 paradysi P 25 condempnat P 26 hominem scripsi, hominum P 27 lacunae signum posui effectus est subito sacerdos sanguinis sui. et post illam domini singularem insignemque uictoriam dux certaminis inexperti et noui auctor triumphi signifer exercitus candidati denotas de se deo martyrii primitias immolauit. praeco ueritatis et pedissequus redemptoris ab impia Iudaeorum gente, quae recenti parricidio calens immanis piaculi scelus anhelabat, duro saxorum imbre confectus est multiplici uulnere speciosior et tincta ueste candidior. ad hunc eum finem diuersae a primis annis gratiae et legis ac prophetarum praeparauerant disciplinae. Beatus, cuius uita feliciter administrata felicius expensa est, beatus, cuius uita in saeculi exemplo proposita, in dei testimonio consummata, in patrocinio totius orbis assumpta est, beatus, in quo mortem illustris uita calcauit, immo in quo mors uitae commercium fuit. alii per multam transgressionis antiquae communi casu, generali exitu uel febribus diuersis mortalitatis impositae generibus consumuntur. beatus homo hic, qui inmaculatum spiritum pro Christi honore profundens occasionem fecit gloriae de necessitate naturae meruitque debitum conditionis in lucrum conferre uirtutis, ut, quod sibi a saeculis in homine lex originis et criminis uindicabat, totum. in isto sibi deuotio laudis inuaderet. ac sic post triumphum domini in hoc primitus saeua mors etiam a seruo se uinci posse cognouit, ut secuturis martyribus parere de se uitam licet in uita consuesceret. cum ergo spiritales agones reseratis iustitiae portis caelo teste sudaret, sancto repletus spiritu atque ebria a deo mente ita est prolocutus: ecce uideo caelos apertos et filium hominis stantem a dextris dei. spiritu ergo plenus et a dextris filium hominis uidens sub spectaculo trinitatis edebat munera passionis. ita ergo de eo ac de Iudaeis testatur sermo diuinus: uiderunt, inquit, faciem eius tamquam faciem angeli. nimirum totum se etiam in 27] Act. 7, 55. 81] Act. 6,15. 4 martirii primicias P 11 amministrata P 15 commertium P transgressionis scripsi, transquestionis P 21 uendicabat P 26 iusticiae P 27 proloquutus P exterioris pulchritudinem mentis candor effuderat. tali eum uultu ** praesentia angeli, qui uiderat faciem dei. uiderunt ergo Iudaei faciem eius tamquam faciem angeli. magna damnationis est portio, si impiis scelus suum ignorare non liceat. uiderunt faciem eius tamquam uultum angeli, ut fructum odii sui, sed ad monendum capere non possent. dum etiam in praesenti gloriam eius, quem persequuntur, inspiciunt, ut paene iam partem per oculos exciperent, dum eum, quem per furorem suum gratulantur exstingui, per ministerium suum intellegunt consecrari, uiderunt faciem eius. qui talis apparuit in proelio, putamus, qualis apparebit in regno? aut ille meritorum arbiter deus, qui tali morientem specie decorauit, quali, putas, induet resurgentem? positis autem genibus orauit dicens: domine, ne statuas illis hoc peccatum. libens pro necis suae auctoribus moriens exorabat, quia eum pretiosae mortis gloria non latebat. domine, ne statuas illis hoc peccatum. putasne, quod iste intercedere umquam pro supplicantibus desinet, qui pro persecutoribus supplicauit? qui saxis hoc reddidit, quid retribuet uotis? qui lapidatus interuenit, quid faciet inuocatus? , Hunc ergo non nobilitas, non facultas, sed fides dei filium atque angelum fecit, credentem utique in patrem et filium et spiritum sanctum. in hac dei confessione nec manu nec solis labiis sed sanguine subscripsit et morte iurauit. Sed dicis: nulla scripturarum auctoritas loquitur, ut honor martyribus deferatur. et ubi est, quod propheta per spiritum sanctum protestatur: mihi autem ualde honorandi sunt amici tui, deus? maiorem eis honorem exhibere non potuit, quam eos amicos dei pronuntiaret, quam in eorum uultu deum se crederet honorare. mihi autem ualde honorandi sunt amici tui, deus, hoc est, tua, domine, beneficia in tuorum meritis amplector, tua munera in eorum uirtutibus admiror et in 13] Act. 7, 59. 27] Psalm. 138,17. 2 locus corruptus 8 dampnationis P 6 possent scripsi, poSsint P 12 quali scripsi, qualis P 18 persequutoribus P 80 deum scripsi, dni P 32 ammiror P tuis circa dona tua iure te ueneror. itaque cum se deus noster in algente uestiri, in esuriente refici, in paupere testetur honorari ita dicens: qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit, consequens est, ut de electis suis ita dicere ac sentire credendus sit: reuerentiam, quam sanctis meis quisque studet deferre, mihi reddit. dignum est, ut honoretur in nomine meo, qui me honorauit in sanguine suo. humanis ergo infirmitatibus hos medicatores prouidentia diuina constituit, ut mutuo iocundoque commercio et intercessor cultore et cultor intercessore suo **. quae cum ita sint, carissimi, sacros ac uenerandos martyrum cineres tota, qua possumus, uirtute ueneremur, ut ueniam delictorum nostrorum, quam nostris meritis obtinere non ualemus, eorum suffragiis impetremus praestante hoc domino nostro Iesu Christo, qui uiuit in saecula saeculorum. Amen. XXVIIII. SERMO DE PENTECOSTE. Hodie, fratres carissimi, omnia, quae nobis lecta sunt, cum festiuitate conueniunt. psalmus enim: redde mihi, inquit, laetitiam salutaris tui, spiritu principali confirma me, euangelium autem: uenit, inquit, spiritus ueritatis, scriptura uero apostolorum actuum: repleti sunt, inquit, omnes spiritu sancto. completa sunt ergo omnia atque perfecta. psalmus aduentum sancti spiritus petiit, euangelium uenturum esse promisit, scriptura apostolicorum actuum iam uenisse memorauit. nihil itaque de rerum diuinarum ordine in lectione deest, quia in propheta deprecatio est, in euangelio promissio, in actibus plenitudo. de ipso enim spiritu sancto etiam beatus 3] Matth. 25, 40. 18] Psalm. 50,14. 20] Ioann. 16, 13. 21] Act. 2, 4. 4, 81. 3 michi P 8 medicatores scripsi, medicatoris P 9 commertio P deest uerbum 16 hic sermo et duo sequentes exstant in codice Beginensi (B) 498 saec. XIII-XIIII (oZ. 71b sine auctoris nomine, sed antecedit tractatus s. Fausti de ascensione domini (incip.: scire debemus [= Euseb. hom. 26]); editi sunt ab Aug. Maio, spicikg. Rom. V 85 sqq.; sermo de pentecoste B 19 laeticiam B 27 eciam B IXI. ftnst. 29 Paulus apostolus contestatur dicens: alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides in eodem spiritu. haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout uult. Sed dicit fortasse hoc loco aliquis : si eis tantum diuidit dona sua spiritus, quibus uult, ergo extra culpam est, qui non accipit donum, quia diuisio gratiarum non ex accipientis pendet uoto, sed ex arbitrio diuidentis. uerum est, dilectissimi, sed ita tamen uerum est, ut hoc de uirtutibus tantum, non de uita intellegamus. uirtutes enim non omnes possumus obtinere, etiamsi uelimus, uitam tamen omnes possumus capere, si quaeramus secundum illud: omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit. diuisio ergo sublimium et excellentium gratiarum ad arbitrium et ad dispensationem sancti spiritus pertinet, conuersatio uitae bonae ad fidem hominis ac laborem. omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit. petat tantum aliquis toto corde et quaerat: qui tibi iussit quaerere, sine dubio praestat, ut ualeas inuenire. numquid enim mentitur sermo diuinus? pulsate, inquit, et aperietur uobis. ut quid pulsare nos praecepit, nisi quia uult aperire pulsantibus? in homines ipsos haec iniquitas non cadit, ut se uelit rogari, qui nolit annuere. omnis enim, qui praestandi non habet uotum, petentis refugit postulatum. nemo est, qui se rogari uelit, nisi qui ante apud se deliberat, at praestet. ergo deus, qui omnibus uult tribuere, ab omnibus uult rogari dicens: petite et dabitur uobis, quaerite et inuenietis. Sed dicere forsitan potest aliquis: si omnis, qui petit, accipit, ergo etiam, si uirtutes petamus, accipiemus. cur enim non etiam uirtutes petamus, si omnia possumus accipere, quae petierimus? non ita est, dilectissimi. superbum est enim et 1] 1 Cor. 12, 8. 12] Matth. 7, 8. Luc. 11,10. 19] MattL 7, 7. Luc. 11, 9. 26] Matth. 7, 7. Luc. 11, 9. 12 queramus B 13 querit R 14 arbitrium B (ium in raa.) 16 querit R 17 aliquis 22 in ras . 22 uelint Mai quod nolint Mai 29 quur R (in marg . cur) supra hominis conditionem uirtutum gratiam postulare. humilis quippe esse debet humana interpellatio, non praesumptuosa, salutem tantum postulans, non uanitatem. cum enim nullus homo extra peccatum esse possit, quae impudentia est eum uirtutes petere, qui adhuc de uenia ad plenum securus esse non possit? sufficit ergo homini misericordiam domini promereri. maximam se a deo obtinuisse uirtutum gratiam debet credere, qui potuerit ad indulgentiam peruenire. qui enim aliquid praesumptuose petierit, hoc ipso minus meretur accipere, si altiora praesumpserit postulare. huc accedit, quod homo uirtutum gratiam petens, si non offenderit deum precum praesumptione, periclitari tamen poterit uanitate. non enim omnibus expedit exercendarum uirtutum gratiam possidere. sunt enim potiores in humilitate positi, quam iactantia sanctitatis inflati. sunt, quibus periculosa est ipsa sublimitas gratiarum. qui in excelso positus firmiter stare non nouit, hoc ipso grauius cadit, quod ad altiora conscenderit. et ideo beatus apostolus: diuisiones, inquit, gratiarum sunt, et: haec omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis, prout uult. bene ait: prout uult, quia nihil est homini melius, quam quod ille uult. uoluntas enim spiritus sancti bene nouit dispensare munera sua. nihil est utilius, quam hoc tantum hominem de uirtutibus habere, quod spiritus sanctus iudicarit homini se debere conferre. Sane si quis uirtutum gratiam desiderat obtinere, habet uirtutes, quas possit innocenter appetere. quaerat castitatem, apprehendat sobrietatem, teneat disciplinam, diligat caritatem. istas enim uirtutes cum dei gratia omnes habere possumus et debemus. non enim in solis expellendis daemonibus aut curandis infirmitatibus et sanitatibus dandis uirtutes esse credendae sunt. omne opus bonum uirtus est. si cotidie bene agitis, si sancte et iuste uiuitis, cotidie uirtutum opera sancta completis. non potest aliquis ab alio daemonem expellere, a 18] 1 Cor. 12, 4. 1 Cor. 12,11. 2 praesumptyosa B 4 quae B (e in ras.) impudentia R (p in ras.) 10 hoc B 14 in Mai, sunt B 23 spiritus sanctus R in ras . 83 daemonem B (dae in ras.) 22* se ipso saltim uitia daemoniacae impugnationis expellat. non potest quis curare alieni corporis morbum, curet morbum animae suae. non quaeritur ab homine, ut sanitatum gratiam tribuat, quae ei data a diuinitate non fuerit. nihil maius poterit efficere, quam si ipse ad sanitatem propriam meruerit peruenire. Post laborem uigiliarum non oportet, ut uos diutius prolixior sermo fatiget. et ideo, quicumque est spiritalis et pleniorem sermonem de diuinitate sancti spiritus audire desiderat, die crastina maturius ad ecclesiam sitienter ac fideliter ueniat. qui enim uenire dissimulauerit, non se esse spiritalem apertissime demonstrabit. sed credimus de dei misericordia, quod plus apud uos gratia spiritus sancti, quam occupatio mundi istius praeualebit praestante domino nostro Iesu Christo, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. XXX. SERMO DE SANCTA TRINITATE. Cum de deo sermo est, fratres carissimi, sicut ualde noxia est contradictionis intentio, ita utilis est interrogationis sollicitudo. ibi enim de obstinatione sensus obstruitur, hic intellectus de inquisitione nutritur, illic deprauari resistens infidelitas delectatur, hic erudiri oboediens humilitas promeretur. uos uero, fratres carissimi, praeparate exceptorium sancti pectoris uestri influenti aquae diuinae et, quod de mysterio sanctae trinitatis uel diuinitate sancti spiritus insinuare cupimus, cum silentio et quiete suscipite. sanctarum enim scripturarum testimoniis uolumus approbare, quomodo spiritus sanctus in cunctis uirtutibus patri et filio coaequalis esse euidenter possit agnosci. Legimus in ueteri testamento, quia in principio fecit deus caelum et terram et spiritus dei ferebatur super aquas. in deo intellege patrem, in principio accipe filium, superfusum 28] Gen. 1, 1. , 17 verba cum de deo — lin. 21 promeretur exstant in Pseudo-Augustim libro testimoniorum edito in Pitrae Analectis sacris et classicis spicilegxo Solesmensi paratis p. 147 (Paris. 1888) 20 inquisitione] obstinatione Mai 27 coequalis B aquis agnosce spiritum sanctum. super aquas itaque dominantis eminentia ferebatur iam tum, credo, baptismi munera praefigurans. in faciendo quoque homine se non unius, sed trium personarum opus esse demonstrat trina repetitio deitatis. ita enim legimus: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. aduerte sententiam in propositione simplicem, in responsione multiplicem. et dixit deus: faciamus hominem. quid est aliud, nisi quia substantia unitatis loquitur et potentia trinitatis operatur? perspice, quomodo trina uice nomen dei in creatione hominis nuncupatur. sic enim habemus in Genesi: et dixit deus: faciamus hominem, et iterum: creauit deus hominem, et tertio: benedixit ei deus. dixit deus, fecit deus, benedixit deus. dixit pater, fecit filius, benedixit spiritus sanctus. propter tres personas ter iteratur una diuinitas. quo loco euidenter mysterium etiam unitatis intellege. ecce imago dei et similitudo unicuique homini a tribus datur et tamen una esse dinoscitur. dixit deus: faciamus. diligenter adtende, dum unus dicit et non unus facit dumque iterum singulari plurale permiscet nec dicit: ad imagines et similitudines nostras, uel certe: ad imaginem et similitudinem meam, unitatem singularitate, trinitatem pluralitate commendat. itaque in eo, quod dicit: faciamus ad nostram, personarum numerus explicatur, in eo uero, quod singulariter ait: ad imaginem et similitudinem, in unam substantiam deitas indiuisa colligitur. Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset deus et ex uno tres eius se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum conscius maiestatis adorauit. in psalmis quoque absolute personis suis unitas designatur: ne proicias me, inquit, a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. ecce 5] Gen. 1, 26. 12] Gen. 1, 27. Gen. 1, 28. 26] Gen. 18, 1. 29] Psalm. 50,13. 1 super-po 342,11 maiestatis] cf. Faust. de spir. sanct.p. 108,18—110,4 super-domina(ntis) B in ras . 3 homine se om. R 9 prospice R 13 dixit pater—sanctus om. Faustus de spiro sanct . 16 intellige R 18 attende B 19 dumque-permiscet om. R 26 hostio R ex uno om. B 27 se eius R optulissent R 29 unitas] trinitas R propheta patri supplicans non minus spiritus sancti quam patris et filii expauescit offensam. ne proicias, inquit, me a facie tua. filius, sicut imago patris, ita et facies patris accipitur et ideo legimus: Philippe, qui uidet me, uidet et patrem, item: quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? aduerte, infide, perfectae confessionis mysterium trinitatis. propheta ad patrem loquitur, faciem patris filium profitetur nec non diffusum per omnia spiritum sanctum protestatur. de filio autem etiam ad Moysen loquitur dominus: facies mea praecedet te. quod nomen, id est facies et ad unitatis substantiam et ad coaeternitatem pertinet maiestatis. Esaias quoque spiritum sanctum unum in gloria trinitatis adnumerat, quando dicit: uidi dominum sedentem super solium excelsum et Seraphim stabant et clamabant alter ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus Sabaoth. et in consequenti dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dices populo huic: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis. Credamus saltim Paulo praeconi celeberrimo ueritatis, quod sanctus spiritus fuerit ille dominus exercituum, quem uidit Esaias et qui locutus est per Esaiam. sed quia trina repetitione persultat: sanctus, sanctus, sanctus, uideamus, ne hic honor ad totam respiciat trinitatem. Esaias cum dicit: uidi dominum Sabaoth, patrem Iudaeis agnoscitur praedicare. Iohannes euangelista aperte filium probatur adserere ita dicens: propterea non poterant credere in Iesum, quia dixit Esaias: excaecauit oculos eorum et obdurauit cor eorum. haec dixit Esaias, quando uidit gloriam filii dei et locutus est de 4] Ioann. 14, 9. 5] Psalm. 138, 7. 10] Exod. 33, 14. 13] Esai. 6,1. 16] Esai. 6, 8. 26] Ioann. 12, 39. 2 me inquiens R 4 me uidet R 8 nec non om. R 12 Esaias- lin. 19 uidebitis] cf. Faust. de spiro 8. p. 112, 6-13 annumerat B 14 seraphin R 16 et ante audiui om. R 17 dic R 20 credamus- p. 343,30 adprobatur] cf. Faust. de spiro s. p. 112, 19-114, 7 saltem B (e man. alt.) preconi B 21 spiritus sanctus R fuit R exercituum dominus R 22 responsione R 23 sanctus B quater 25 iudeis B 26 asserere R 28 et-eorum om. R eo. quod autem idem Esaias dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dic populo huic: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis, hunc dominum apostolus Paulus, ut diximus, spiritum sanctum esse confirmat. uides ergo, quod sanctus, sanctus, sanctus, haec uox totam concelebrat trinitatem, et sicut in his tribus uerbis nulla dissimilitudo, nulla est differentia, ita in trinitatis uirtute nulla potest esse distantia. Sed dicis: ex hoc minor esse sanctus spiritus euidenter agnoscitur, quod dei digitus nuncupatur. non ita est. sed quando audis de spiritu sancto dici: si ego in digito dei eicio daemones, non gloriae diminutionem, sed substantiae demonstrari noueris unitatem, nec honoris discrepantiam, sed operis esse concordiam. quid ergo? quia spiritus sanctus digitus interdum (dei) dicitur, ideo minor filio et patre creditur? refuge huius persuasionis errorem, uide, ne aliquoties in hac designatione digiti et patrem conprehendat et filium. meminerimus non de uno digito dictum esse, cum legimus: quoniam uidebo caelos tuos opera digitorum tuorum. sed dicis in digitis de filio hoc tantum et spiritu sancto sub quadam dualitate signari. ne hoc de duabus personis adserere coneris, alio loco trium tantum Esaias digitorum numero loquitur trinitatem dicens: quis appendit tribus digitis mo- . lem terrae? quid euidentius de trinitatis unitate, quid clarius? nonne hic in tribus digitis potentiae unius aequalitatem sub quadam mysterii lance librauit? ergo, ut dictum est, cum iam instructus sis de societate operis, non dubites de parilitate uirtutis. dicendo ergo: quis appendit tribus digitis molem terrae, hic specialiter loqui uoluit de cooperatione potentiae et de unitate substantiae, quae una eademque esse in tribus digitis adprobatur. 11] Luc. 11, 20. 19] Psalm. 8, 5. 23] Esai. 40, 12. 2 auditu-iutellegetis et om. Faust. de spiro s . 5 quia Ii 9 spiritus sanctus R 10 quia R 11 dici om. R in] spiritu dei uel add. R 15 dei om. R 16 aliquotiens R 17 et ona. It conprehendas R 20 sed] cum add. R etj de add. R 21 uec R asserere R 22 trium tantum] totam R 29 simpliciter R 30 de om. R Quamuis cor uestrum ad audiendum uerbum dei spiritus sanctus semper accendat, ita ut uix possint uestra sancta desideria satiari, tamen prouidendum est, ut ita uerbi dei praedicatio temperetur, ut uobis iugiter desiderari et semper possit augeri. ideo iam ista, quae dicta sunt, caritati uestrae sufficiant. et quia aliquid de sermone isto uobis credidimus reseruandum, si secundum uestram consuetudinem die crastina maturius conueneritis, absque aliqua lassitudine matutinis explicitis, quod ex industria reseruatum est, audietis praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor in saecula saeculorum. Amen.