XXV. SERMO ANTE QVADRAGESIMAM. Rogo et admoneo uos, fratres carissimi, ut in isto legitimo ac sacratissimo tempore exceptis dominicis diebus nullus prandere praesumat, nisi forte ille, quem ieiunare infirmitas non permittit, quia aliis diebus ieiunare aut remedium aut praemium est, in quadragesima non ieiunare peccatum est. alio tempore qui ieiunat, accipiet indulgentiam, in quadragesima qui potest et non ieiunat, sentiet poenam. et ipse tamen, qui ieiunare non praeualet, secretius sibi soli aut, si est alius infirmus, cum ipso sibi in domu sua praeparet, quod accipiat, et illos, qui (sani sunt et) ieiunare praeualent, ad manducandum non inuitet, quia, si hoc fecerit, non solum deus sed etiam homines intellegere possunt illum non pro infirmitate (non) posse, sed pro gula ieiunare non uelle. sufficiat illi, quod ipse ieiunare non praeualet, et magis cum gemitu et suspirio et animi dolore manducet pro eo, quod aliis ieiunantibus et ipse non potest. quod opus est unicuique infirmo, secretius aut sibi soli aut alii infirmo similiter faciat praeparare, quia non ei oportet, ut aliquem sanum roget ad prandium, ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum. Pro eo tamen, quod non potest ieiunare, amplius pauperibus erogare debet, ut peccata, quae non potest ieiunando curare, possit elimosynas dando redimere. bonum est ieiunare, fratres, sed melius est elimosynam dare. si aliquis utrumque potest, duplex bonum est. si uero non potest, melius est elimosynam 2 hic sermo exstat in codice Parisino lat. 3783 saec. XI ineuntis (P) fol. 109r; editus est inter Augustini sermones dubios 142 (39, 2022 MJ; incipiunt sermones scl fausti eJTi legendi ante quadragesima P 3 ammoneo P 4 saoratissimo] quadragesimae add. Aug . 5 pre||jmat P 11 domum suam P 12 sani sunt et Aug., om. P manducandum] prandium Aug . 14 non Aug., om. P 17 et ipse] ille abstinere Aug . t 18 quid Aug . secretius-oportet ut om. Aug . 19 alio P (i man. alt.) * 20 rogare Aug . ne] ut Aug . 24 IIelemosinis P (a man. alt.) 25 helemosinam P 26 duplex bonum est scripsi coll. p. 324, 5, duo bonum est P, duo sunt bona Aug . helemosinam P 21* dare. si (possibilitas non fuerit ieiunandi, elimosyna sufficit sibi sine ieiunio, ieiunium \'uero sine elimosyna omnino non sufficit. ergo si aliquis non potest ieiunare, elimosyna absque ieiunio bonum est. si uero praeualet ieiunium cum elimosyna, duplex bonum est, (ieiunium uero sine elimosyna nullum bonum est), nisi forte ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino, quod tribuat. illis ergo, qui non habuerint, unde retribuere, sufficit uoluntas bona secundum illud, quod scriptum est: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Sed quis erit, qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se dominus redditurum esse promiserit? et quare frigidae dixit? ne forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare aut certe dixerit se uasculum, ubi aquam calefaceret, non habere. denique et per beatum prophetam, fratres carissimi, dominus ita hortatur et admonet elimosynam fieri, ut paene nullus pauper sit, qui se ualeat excusare. sic enim ait: hoc est ieiunium, quod elegi, dicit dominus: frange esurienti panem tuum. non dixit, ut integrum daret, cum forte pauper ille alium non haberet, sed frange, inquit, hoc est dicere: etiamsi tibi tanta paupertas est, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen frange et pauperi tribue. et egenum, inquit, ac sine tecto induc in domum tuam. si aliquis ita pauper est, ut non habeat, unde tribuat pauperi cibum, uel in uno angulo domus suae peregrino praeparet lectulum. Quid nos ad haec dicturi sumus, fratres, uel quam excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos habentes uix aliquando dignamur excipere peregrinum ignorantes, immo non credentes, quod in omnibus peregrinis 9] Luc. 2,14. 18] Esai. 58, 5. 23] Esai. 58, 7. 1 helemosina P 2 helemosina P 3 helemosina P absque] sine Aug . 4 helemosina P 5 ieiunium-bonum est Aug., om. P 7 illi Aug . habuerit Aug . retribuere] tribuat Aug . 13 dixit Aug., dixerit P 14 certe dixerit] dicere Aug . 16 ortatur P 17 ammonet P helemosinam P prope Âug . 21 inquid P 23 inquid P Christus excipitur, sicut ipse dixit: hospes fui et suscepistis me, et: qua-mdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis? laboriosum et fastidiosum nobis est in pauperibus recipere Christum in patria nostra, timeo, ne ille nobis uicem reddat, ne non recipiat nos in beatitudine sua. contemnimus illum in mundo, timeo, ne nos ille iterum contemnat in caelo secundum illud, quod ipse dixit: esuriui enim et non dedistis mihi manducare et hospes fui et non suscepistis me, et: quamdiu non fecistis uni ex minimis istis, nec mihi fecistis. et quod postea sequitur, fratres, auertat hoc deus a nobis, hoc enim postea addidit dicens: discedite, inquit, a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Haec ergo, fratres carissimi, non transitorie nec solis corporeis auribus audiamus, sed fideliter audientes etiam, ut alii teneant et impleant, uerbo pariter et exemplo doceamus. quid ergo post haec dixit dominus per prophetam? si uideris, inquit, nudum, operi eum. ego in hac sententia neminem iudico, unusquisque attendat conscientiam suam. me tamen arguo et reprehendo, quia forte aliquoties euenit, ut per neglegentiam uestimenticula mea, quae debuerint accipere pauperes, deuorarentur a tineis. et timeo, ne mihi ipsi panni ad testimonium proferantur in die iudicii secundum illud, quod Iacobus apostolus terribiliter increpat dicens: agite nunc, inquit, diuites, plorate ululantes in miseriis, quae aduenient uobis. diuitiae uestrae putrefactae sunt et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. aurum et argentum uestrum aeruginauit et aerugo eorum in 1] Matth. 25, 35. 2] Matth. 25, 40. 7] Matth. 25, 42. 9] Matth. 25, 45. 11] Matth. 25, 46. 17] Esai. 58, 7. 24] Iac. 5,1-5. 2 michi P 5 ne] et Aug . beatitudinem suam Aug . contempnimus P 6 mundo ex mundum P contempnat P 7 enim om. Aug . 8 et ante hospes erasutn in P 10 michi P 11 post haec Aug . 12 inquid P, om. Aug . 14 corporis P (e man. alt.), corporis Aug . 18 inquid P 22 ad] in Aug . 25 inquid P 27 commesta P 28 eruginauit et erugo P testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. thesaurizastis super terram e.t in deliciis enutristis corda uestra in die occisionis. haec omnia, sicut dixi, fratres carissimi, quae per apostolum comminatus est Christus, licet nos nimium terreant, non tamen de dei misericordia desperandum est. adhuc enim et ego et mei similes neglegentes cum dei adiutorio possumus nos emendare, si uolumus, (si) et elimosynas, quas huc usque parcius fecimus, largius erogemus et pro peccatis praeteritis cum dolore et gemitu et cum spe reparationis dei misericordiam deprecemur. Ergo, sicut supra suggessimus, fratres carissimi, ieiunia nostra elimosynarum pinguedo commendet, quia tale est ieiunium sine elimosyna, qualis sine oleo lucerna. nam sicut lucerna, quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lumen habere non potest, ita ieiunium sine elimosyna carnem quidem cruciat, sed caritatis lumine animam non illustrat. interim dum licet, quod ad praesens agitur, fratres, sic ieiunemus, ut prandia nostra pauperibus erogentur, ut, quod pransuri eramus, non in nostris sacculis, sed in uisceribus pauperum reponamus, quia manus pauperis gazophylacium Christi est. quicquid accipit, ne in terra pereat, in caelo reponitur, quia, quamuis cibus, quem pauper accipit, consumatur, merces tamen boni operis in caelo reconditur. nam si prandia nostra exquisitis saporibus et . multiplicatis ferculis expendere studeamus ad caenam, sic corpori nostro deliciae non subtrahuntur, sed etiam duplicantur ac, sicut eo modo corpori nostro nil minuitur, sic animae nil augetur. Haec, fratres, timens magis quam de uobis aliquid sinistrum credens admoneo. scio tamen plures ex uobis deo propitio et 3 ocisionis P 6 enim et om. Aug . 8 si Aug., om. P helemosinas P 10 et ante cum om. Attg . 11 suggessi Aug . 12 helemosinaram P 13 helemosyna P 14 lucem Aug . 15 helemosina P IIIe 16 lumen P (corr. man. alt.) dum licet P2 in rasura, uel Aug . d 17 apresens P (d man. alt.) 20 gazofilacium P quicquid] qui quod Aug . 21 reponit Aug . 24 nurn extendere scribendum ? si Aug . 25 non auprascr. P1 ac sicut eo scripsi, hac si quo P, sicut Aug . 26 nostro i om. Aug . minuetur P (i man. altJ 28 ammoneo P tamen] enim Aug . propicio P peregrinos assidue excipere et pauperibus frequenter elimosynam dare. et ideo, quod suggero, ad hoc proficiat, ut, qui faciebat, amplius faciat. qui uero non faciebat aut forte tardius faciebat, tam sanctam sibi et deo placitam operationem in consuetudinem mittat. et licet credam, quod deo inspirante semper superuenientibus festiuitatibus castitatem ante plures dies (etiam cum propriis uxoribus) custodiat caritas uestra, tamen licet ex superfluo etiam, quod uos facere credo, caritatis contemplatione commoneo, ut per totam quadragesimam usque ad finem paschae castitatem deo auxiliante seruantes in illa sacrosancta sollemnitate paschali caritatis luce uestiti, elimosynis splendidi, orationibus, uigiliis et ieiuniis uelut quibusdam caelestibus et spiritalibus margaritis ornati non solum cum amicis, sed etiam cum inimicis pacifici libera et secura conscientia ad altare domini accedentes corpus et sanguinem eius non ad iudicium, sed ad remedium possitis accipere. Sed cum de elimosynis loquar, non conturbetur angusta paupertas. omnia enim compleuit, qui, quod potuit, fecit, quia uoluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. sed hoc ille implere poterit, qui omnem pauperem quasi se ipsum considerare uoluerit. sic pauperi tribuat, quomodo, si ipse in tali necessitate esset, sibi fieri cuperet. haec qui fecerit, et noui et ueteris testamenti praecepta complebit implens illud euangelicum: omnia, quaecumque uultis, ut faciant uobis homines, ita et uos facite illis similiter. haec est enim lex et prophetae, ad quam uerae et perfectae caritatis legem ipse nos dominus sub sua protectione perducat, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen. 24] Matth. 7, 12. 1 helemosinam P 4 tamen P sca P placita operatione P 7 etiam—uxoribus Aug., om. P 9 quadragesimam] et add. Aug . 11 sollempnitate P helemosinis P 12 uelud P 15 accelldentes P 17 helemosinis P loquimur Aug . 21 uoluerit] ut add. Aug . 24 euana gelium P 25 ita om. Aug . 26 a P (d man. alt.) 27 ipse P (e man. sUJ, pius Aug . uos Aug .\'