XXIIII. AD MONACHOS II. Quod supplente et quodam modo cum caritate iubente deo et uestra fraternitate qualemcumque sermonem profero, facio hoc non ex aliqua praesumptione, sed ex uera et integra caritate. et licet tam perfecti deo propitio sitis, ut admonitione nostra minime egeatis, tamen imperante caritate, quae nescit -timere, etiam quod optime implere uos nouimus, suggerere et admonere cum uera humilitate et perfecta caritate praesumimus, non tamen sine uerecundia, cum nos necdum idoneos 1 quod om. v tabescet scripsi, tabescit libri 2 haec om. v 3 homini] ut (et B2) add. B, etiam add. A 5 ac] et v uerba praeclari patris usque ad finem cf. cum Euseb. homo 34 extrema parte (BPML VI 656 D) 7 olosericam C, olosiricam AB 8 mansuetudinem AB 10 uendicet ABC margaritarum A 12 habuerit A 15 et ante nunc add. A ecclesiae per om. B per rediuiua] prole diuina Cv filiis] per add. Cv 18 exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis, qui sermonevi antecedentem continent; item alius sermo eiusdem III A (fol. 9r), item alius sermo B (fol. 6u), item sermo C (fol. 32r) 21 ueritate AB 24 uos om. ABl nouerimus esse discipulos et ad opus sanctum uideamur excitare magistros. cum simus tepidi, cogimur admonere feruentes, cum simus peccatores, arguimus iustos, cum simus imperiti, instruimus doctos, cum simus in pelago huius mundi nimiis fluctibus agitati, ad eos, qui ad portum iam feliciter peruenerunt, praedicationis uerba proferimus. Sed tamen, fratres dilectissimi, quia solent naues superatis et deuictis fluctibus pelagi etiam in portu tutissimo laborare et, nisi grandis cautela fuerit, paene submergi, cum summa humilitate et ingenti reuerentia admonemus, ut, quia uos Christus capitalibus criminibus tamquam de periculosis liberauit fluctibus, in portu quietis et beatitudinis constituti paruas neglegentias et quasi minuta peccata, quae sic in anima confluunt, quomodo per minutissimas nauis rimulas in sentina guttae concurrunt, cum omni uigilantia Christo adiuuante exhaurire iugiter festinetis., nam quomodo nauis, postea quam pelagi fluctus euaserit, si in portu sentinata non fuerit, de minutissimis guttis impletur et mergitur, sic et monachus deuictis et superatis mundi huius criminibus quasi periculosis fluctibus, cum ad portum monasterii uenerit, si subrepentia uitia et minuta et cotidiana peccata de animae suae sentina exhaurire neglexerit, in ipso portu naufragii discrimen incurrit. Sed dicit aliquis: quomodo potest anima sentinari? utique orando, ieiunando, uigilando, ueram caritatem et ueram humilitatem et ueram oboedientiam exhibendo. attendite, fratres, quaeso. quomodo nauis sentinatur a situla, sic anima ab operibus malis oratione dominica liberatur, si dicat et uerum dicat: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. qui enim omnibus in se peccantibus clementer indulserit, nullius peccati uestigium in illius anima remanebit. attendite, fratres, et considerate, quod dixi, qui in se peccanti indulserit, non dixi, quod, qui in deo peccauerit, 28] Matth. 6, 12.. 4 doctos (doctores v) instruimus Cv 5 tam v 6 praedictionis v, pdicois C 18 minutis v 26 queso frs C quaeso om. v 27 liberatur oratione dominica A - ipsi debeas indulgere, (sed) si quia in te peccauerit, ipsi debeas ueniam dare. quod peius est, aliquotiens, qui in nobis peccauerit, aut tarde aut difficile ueniam damus, qui in deo deliquerit, celeriter indulgemus. sed si uolumus iuste agere, illi, qui in deo peccauerit, sine seuerissima districtione non debemus penitus indulgere, ne, dum illi per indiscretam pietatem remittitur, exemplum perditionis aliis praebeatur. in suo ergo se unusquisque ostendat clementem, quia dominus ait: si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet nobis pater uester caelestis peccata uestra. Quando uero in deum aliquis peccatum praesumit admittere, districtionem debet monasterialem sustinere. et hoc bono et pio animo debet fieri, ut spiritali castigatione ita corrigatur in hoc saeculo, ut non pereat in futuro, quia omne peccatum, quod in hoc mundo non corrigitur, in futuro saeculo punietur. sic enim de filio, de seruo diuina scriptura commemorat: tu, inquit, uirga. eum caedis et animam illius de inferno liberabis. et ideo, sicut supra suggessi, non solum capitalia crimina caueamus, sed etiam paruas neglegentias cotidie quasi uenena diaboli respuamus. sunt enim nonnulli, qui post religionis professionem, quia uidentur exisse de saeculo, nimia securitate soluuntur, et impletur in illis sententia domini, qua dicitur: utinam frigidus esses aut calidus. nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. quid est, quod dixit: utinam calidus esses aut frigidus? hoc uult dicere: melius tibi fuerat, ut in saeculo remansisses frigidus aut in monasterio fuisses feruidus, nunc autem, quia et de saeculo recessisti et spiritalem feruorem per neglegentiam tuam apprehendere noluisti, tepidus effectus es, ex ore domini uix iterum recipiendus euomeris. 8] Matth. 6, 14. 17] Prou. 23, 14. 23] Apoc. 8, 15. 1 indulgere-debeas om. Cv sed addidi, om. libri 6 penitus om. Of) 8 ostendat] esse add. A 12 bono et] bonum Cv 19 neglegentias] quas add. f) 20 respiramus Cv 21 qua Cv 22 eis Of), illa add. A 23 calidus esses aut frigidus A 24 uomere Cv 25 esses calidus Cc hoc uult-feruidus om. Cv 27 fuisses om. B 28 et] tamen add. A Ideoque, fratres carissimi, cum dei adiutorio sententiam diuinae scripturae diligenter attendite, qua dicitur: omni custodia serua cor. tuum. sicut enim gaudendum est de monacho, qui ad monasterium uoluerit mansuetudinem, oboedientiam, patientiam mitis et humilis exhibere, ita e contrario lugendum est de illo, qui corpore tantum uidetur de hoc saeculo exisse, corde tamen in mundo aut remansisse infideliter aut rediise infeliciter cognoscitur et pro humilitate profert superbiam, pro patientia iracundiam, pro oboedientia contemptum, pro caritatis medicamento malitiae effundit uenenum. talibus conuenit illa beati Petri uera et multum timenda sententia: melius, inquit, illis fuerat non cognoscere uiam iustitiae, quam post cognitionem retrorsum conuerti, et iterum: canis reuersus ad uomitum suum et sus lota in uolutabro luti. sed nec de talibus desperandum est, fratres, quia potens est deus orantibus uobis scintillam compunctionis accendere et omnem saeculi uoluptatem uelut spinas et tribulos nequitiae salubri igne consumere, illo utique igne, de quo dominus ait: ignem ueni mittere in terram et quid uolo, nisi ut ardeat? Orate ergo, fratres dilectissimi, non solum ut uobis deus perseuerantiam bonam dignetur tribuere, sed et ut illi, qui neglegentes sunt, tandem debeant de fouea superbiae se subleuare et de laqueis eruere. si enim uobis orantibus et cum caritate consilium dantibus, quicumque sunt tepidi et neglegentes, fuerint emendati, duplicatum uobis praemium dominus et de uestra et de illorum correptione recompensare dignabitur. nam nec illi, qui boni sunt, se debent quasi de suis meritis extollere, nec illi, qui neglegentes sunt, de dei misericordia desperare, sed et illi cum humilitate dei dona custodiant et illi cum grandi compunctione celerius ad paenitentiam uel correptionis medicamenta confugiant, quia, qui bonus est, si 2] Prou. 4, 23. 12] 2 Petro 2, 21. 14] ib. 22. 19] Luc. 12, 49. 1 cum dei adiutorio om. Cv 4 in monasterio Cv uoluerit post patientiam exhibet A 6 de saeculo eiisse uidetur (omisso hoc) A 22 ut om. f) 27 repensare BC1 30 et om . v bona Cv 31 isti v XXI. Ffttut. 21 superbire coeperit, humiliabitur et, qui superbus est, si se humiliauerit, per dei misericordiam subleuabitur. tantum est enim, ut se non permittat amplius durissimo iugo premi nec nimia et periculosa dissimulatione in peccatis perseuerando diutius obdurari, sed tam cito confugiat ad pietatem dei, ut in se peccati uestigium non relinquat. optime calidis adhuc uulneribus malagma uel fibula. apponitur, quia, si uelox fuerit ad caelestem medicum intentio resurgendi, uestigium peccati non poterit remanere cum lapso, quia sub manu omnipotentis medici dei et cito perit morbus et uelociter sanatur aegrotus. Iterum atque iterum rogo et admoneo, fratres, ut oboedientiam et humilitatem et caritatem non solum senioribus et coaequalibus, sed etiam iunioribus exhibere iugiter studeatis, quia, quaelibet bona seruus dei habere contenderit, omnia perniciter perdit, si in illo humilitas et caritas uera non fuerit. nolite murmurare, fratres, scriptum est enim, quod murmurantes a serpentibus perierunt. nolite detrahere, fratres, quia scriptum est: qui detrahit fratri, erudicabitur. nolite iracundiam in corde seruare, quia scriptum est: ira enim uiri iustitiam dei non operatur. nolite uos inuicem odio habere propter illud, quod scriptum est: qui odit fratrem suum, homicida est. Sed non opus est, ut diutius sanctam caritatem uestram uerbis doceamus, quod uos ad Christi gloriam operibus implere et cognoscimus et gaudemus. hoc solum specialiter petimus, ut, quia uos deus in locum quietis et tranquillitatis collocare dignatus est, pro nobis, quos saeculi istius tempestates et innumerabiles fluctus affligunt, abundantius domino supplicetis, ut, si nobis, quia non meremur, gloria non dabitur, saltem uobis orantibus peccatorum uenia tribuatur. Amen. 17] Num. 21, 6. 19] Iac. 4,11. 20] lac. 1,20. 22] 1 Ioann. 3,15. 1 humiliauerit v, humiliat libri 2 enim otn. ACv 10 dei om. Oo 15 contendit et v 17 scriptum-quia add. B1 in marg . 20 enim om. Å 24 est opus A 25 quia Å 30 qui Cv