B. Sermones uarii. XXIII. AD MONACHOS I. Ad locum hunc, carissimi, non ad quietem, non ad securitatem, sed ad pugnam, ad certamen conuenimus, ad agonem huc processimus, ad exercenda cum uitiis bella conscendimus. uitia enim nostra hostes nostri sunt, de quibus scriptura pronuntiat dicens: caue, ne umquam habeas cum eis foedus. necessaria nobis est, fratres, peruigil cura, indefessa custodia, quia conflictus iste sine fine, hostis iste sine pace est. hoste isto uinci potes, recipi in amicitiam non potes. et ideo proelium istud, quod suscepimus, satis durum satisque periculosum est, quia intra hominem geritur et nisi cum ipso homine non finitur. Ideo ergo nos ad tranquilla haec secreta et spiritalia castra contulimus, ut cotidie contra passiones nostras infatigabili congressione certemus, ut cotidie senioribus nostris quasi famulas uoluntates nostras subiciamus, ut cordis nequitias circumcidamus uel linguae gladium recondamus, ut non solum inuicem non inferamus iniurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas. 8] Eiod. 34,12. S exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis: 2780 saec. XIII (A), 2167 saec. XIII (B), 13333 saec. XII (C); sermo fausti episcopi ad monachos primus A (fol. 2r), incipit sermo fausti episcopi ad monachos B (fol. 2T), explicit homelia X ad monachos. incipit sermo fausti ejfi ad eosdem C (fol. 30r) 4 ad locum-po 315,8 uirtutis] cf. Euseb. homo 38 (Bibl. patr. max. Lugd. VI659 G) 6 huc om. AB uiciis B 7 uicia ABC, uita v pronunciat B 8 fedus ABC, sedem v 10 hostis iste Cc 11 potest Cv utroque loco 13 inter v 15 ergo om. v 16 contriti v 17 moribus v 19 retundamus Cv ut A, om. B Ov peculiariter enim ista ad professionem nostram pertinent nihil in hac uita consolationis requirere, nihil honoris, praesentium rerum solacia refugere et ad promissa aeternae remunerationis praemia animum praeparare, subiectione et abiectione gaudere et paupertatem studio quaerere et non solum facultates, sed ipsas uoluntates. de cordibus eradicare. nihil enim proprium habere interdum res necessitatis exigit, nihil autem concupiscere res est uirtutis. Illud etiam scire debemus, quod, qui inter nos uitam habere constituimus, aut cum grandi fructu aut cum grandi periculo uel diligentes uel etiam neglegentes sumus. unde felix est illa anima, quae, dum bene in congregatione uersatur, multorum gaudium est et plurimi ex ea uel aedificantur uel illuminantur. bona enim, dum multis communicantur, adduntur. ad quod etiam sapientissimi illius sententia respicit, quae dicit: fili mi, si sapiens fueris, (eris) tibi et proximis tuis. itaque si quis in congregatione positus humilitatem se sequentibus aut patientiam praebuerit, quantum ex se bonum proximis commodat, tantum in se lucra aliorum conuertit. si uero e contrario per inoboedientiam uel superbiam, quae res, quod peius est, facilius inueniri solet, ad mali exemplum siue iniquitatis alios attraxerit, quantos destruxerit, de tantis periculum damnationis incurrit, quantis detrimentum fuit, de tantis damna contraxit et peccatum, quod ab illo semel recessit, ad eum multipliciter redundabit. quamobrem sicut ille ualde admirandus atque laudandus est, cuius cursus bonus multorum profectus est, ita ille non immerito lugendus est, cuius uita multorum ruina est. 16] Prou. 9,12. 1 niobil- reqwrere add. B in marg . 5 facultates] ipsas add. A Sed] et add. A 8 est om. BCv 9 qui inter-po 317, 6 prioribus] cf. Euseb. homo 41 (BPML VI662 D) 10 aut—fructu om. BCv alterum aut item erasum est in B 16 eris addidi, om. libri 19 aliorum lucra Cv 20 uel] per add. A quae res scripsi, quaeres (queres) libri, quaeret v 23 de om. v 24 contrahet Al 25 admirandus] est add. Bv 27 non immerito] merito AB Ideoque, fratres carissimi, quae ad aedificationem pertinent, ea in medio positi agere studeamus, ne uita nostra aliorum uirtutibus noceat et ne aliorum feruorem tepor noster debilitet et ne aliorum patientiam nostra iracundia uiolet, ne aliorum humilitatem superbia nostra deprauet, ne aliorum pulchritudinem foeditas nostra contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus lampades, si nostras illuminare non possumus. et quidem illae fatuae uirgines, quamlibet stultae essent, non tam alienas exstinguere lampades quam suas illuminare cupiebant. et ideo ad istarum similitudinem, si cui nostrum deest pinguissima gratia humilitatis et si deest ignis fidei et si flamma feruoris et si oleum caritatis et si lumen discretionis, ueniat ad eos, quos magis abundare perspexerit, et gratiam in se a proximis non auferendo, sed imitando transfundat et bona possessionis alienae non solum sine damno, sed etiam cum lucro possessionis inuadat. numquam enim sentit luminis damnum plurimus ignis accensus nec minuit solis lucem considerantium multitudo. quanti ad eum perspexerint, tantis munera sua commodat et ipse tamen semper integer perseuerat. Benedicta a deo illa anima est, cuius humilitas alterius confundit superbiam, cuius patientia proximi exstinguit iracundiam, cuius oboedientia pigritiam alterius tacite increpat, cuius feruor inertiam alieni teporis exsuscitat, qui proximi sui prae ira turbatum oculum cordis gratia consolationis atque aedificationis illuminat. melius est huic quam illi, qui fratrem paululum ab aliquo contristatum non tamen solacio suo porrecta manu non subleuat, sed titubantem sicut parietem inclinatum maleloquiorum impulsu adiuuat ad ruinam et salubriter pro disciplinae ratione correctum per sinistra consilia sic incitat, ut allidat, sic armat, ut perimat. 2 uia Os 4 et ne A, nec v 5 et ne A 8 stultae] fatuae Gv 9 tamen Cv quam] sed Cv 11 fidei] uocuiam et ter sequentem OM. Cv 13 prospexerit v et om . v 16 posseasoris Gv 17 plurimis Gv 21 illa anima est a deo Cv 22 proximi] alterius Os 23 tacite om. B, ante alterius exstcst in Os cuius feruor - euuscitat add. B in marg. vnfer . 28 non om. B sed] et add. A 30 et post allidat add. Å Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt, ille sic agit, ut iudicium etiam alienae perditionis incurrat. certi simus, carissimi, quod, nisi caueamus, nisi nostras cotidie resecemus et circumcidamus passiones, deteriores multum nos effici, quam fueramus, dum in hoc saeculo uiueremus, ita ut fiant extrema nostra peiora prioribus. et quidem, carissimi, quamdiu, quae ad mundum pertinent, illis actibus et negotiis eramus militantes, in quibus nunc erubescimus, tunc nobis aduersarius non obstabat, immo etiam consentiebat, quia circa miserabilem ac perditam uitam nostram non inueniebat, in quo exerceret inuidiam suam. delectabant illum nostra opera, sufficiebant illi per se nostra crimina et peccata. quis enim suscipiat bellum contra militem suum et quis uelit impugnare subiectum suum? sed super omnem infelicitatem erat uita illius, cui nocere dedignabatur inimicus. At uero nunc, postquam uoluptatibus illius renuntiauimus, uidit cultores suos ad actoris pristini rediisse famulatum, uidit in nobis quodam modo idola sua in dei templum mutari et frendens et tamquam leo rugiens omnes nocendi aditus peruigil insidiator explorat, de quo leone apostolus attestatur: uigilate, quia aduersarius uester diabolus ut leo rugiens circuit quaerens, quem deuoret. beati, quos hic leo inquirendos iudicat et sequendos utique uirtutum uestigiis et odore meritorum. non enim ab illo inquiruntur nisi boni, quia se ultro ingerunt mali. post illos uiolenter currit, hos etiam neglegenter incurrit. beati igitur, quos hic leo inuidia cogitur quaerere et malitia non permittitur inuenire. terribiliter quidem sonat in auribus nostris, dum audiuimus: tamquam leo rugiens. sed quia dictum est: escae eius electae sunt, quod quaerit, electionis est, quod rugit, desperationis est, sicut in alio loco legimus: dentibus suis frendet et tabescet. ita haec loquitur sermo diuinus, ut terrori coniuncta sit 5] Matth.12,45. 21] 1 Petr.5,8. 29] Hab. 1,16. 81] Psalm. 111,10. 1 agat AB 2 perditionis] non add. A (sed erasum) B sumus Bv 4 passiones r. et c. Cv 8 nunc] et add. v 9 quod v 11 delectabantur Cv sufiiciebantque v 20 apostolus] bene add. GH consolatio. cruenti quidem est, quod frendet, sed uicti, quod tabescet. et inter haec quanta sint illa, quae a deo praeparata sunt homini, liuor prodit inimici. Haec itaque, carissimi, cogitantes et in hoc agone desudantes gloriosi ac praeclari patris nostri nos et discipulos meminerimus esse et filios. rapiamus unusquisque, quod possumus, de bonis intestati parentis. hic de hereditate assumat fidei holosericam, gestorum uarietatem pretiosam, hic mansuetudinis ac simplicitatis occupet talentum, ille decus pectoris beneuolentiae ac sapientiae monile sibi uindicet, hic margaritam compunctionis et thesaurum castitatis inuadat. licet enim ille locupletissimus . dei amicus, quidquid habuit, integrum secum tulerit, et nobis tamen, si uolumus, totum reliquit. ita ergo agamus bona illius sectantes, ut, qui in aeternam gloriam suscitandus sub fine saeculorum reddetur, nunc ecclesiae per rediuiua in filiis merita iam resurgat.