XXII. DE SANCTO IOSEPH III. De beato Ioseph, quod de sermone hesterni diei caritati uestrae reseruauimus, nunc secundum uestram consuetudinem intenti cum silentio et quiete suscipite. beatus Ioseph, fratres dilectissimi, ut regnum Aegypti admirabili sapientia regeret, prius ipse se rexit. cum esset decorus et speciosus facie pulchritudinem uultus sui non ad alienam deriuauit iniuriam, sed ad suam gratiam conseruauit hoc se pulchriorem iudicans, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur, et illum esse uerum decorem, qui non alienos oculos caperet nec mentes fragiles uulneraret. crimen enim dominae suae fuit, quae male uidit, non beati Ioseph, qui male uideri noluit. nec in eo, quod uisus est, culpa est. non erat in potestate seruili, ut non uideretur a domina, maritus deberet cauere oculos uxoris. discant tamen et uiri cauere oculos feminarum: adamatur et qui noluit amari. denique adamatus 1 demittimus D 3 nos Aug . dilectabat D 4 quid D 5 diem crastinam Aug . 9 uiuit et regnat om. D 11 item tertio de s36 ioseph D 18 reseruauimus scripsi, seruauimus D 15 aegipti D 16 uerba cum esset—p. 310,14 adprehensus aufugit exstawt in sermone Augustini dubio 14, 2 (39, 1767 M.) 17 diriuauit D 18 speciosion D 19 qui Aug., oram D 20 fragilles D cremen D 21 qui D quimal D 22 quod] qui Aug . culpa est] quia add. Aug . 23 debuit Aug . 24 oculo D tunc Aug . 25 adamatur scripsi, adamantur D, cum amantur Aug . nolunt Aug . est Ioseph, qui amantem contemneret, et bene excusauit eum scriptura dicens: inmisit oculos uxor domini eius in Ioseph, hoc est, (non) iste se ostentauit nec cepit incautam, sed illa retia sua misit et indagine sua capta est, laqueos suos sparsit et suis uinculis colligata est. dixit autem illi: dormi mecum. prima adulteri oculorum tela sunt, secunda uerborum. sed qui non capitur oculis, potest uerbis resistere. excusatur, quod ingressus est, praedicatur, quod elapsus est nec fecit plus uestimenta corporis quam animi castimoniam. reliquit tamquam non sua, quae adultera manibus tenebat, et aliena iudicauit, quae tactu inpudicae poterant conprehendi. magnus plane uir, qui uenditus seruile tamen nescit ingenium: adamatus non reamauit, rogatus non adquieuit, adprehensus aufugit. qui cum ab uxore domini conueniretur, teneri ueste potuit, animo capi non potuit. ac ne ipsa quidem uerba eius diu passus contagium iudicauit, si diutius moraretur, ne per manus adulterae libidinis ad eum incentiua transirent, itaque ueste exiuit. crimen enim excussit et relictis, quibus tenebatur, uestibus expoliatus quidem, sed non nudus aufugit, qui erat tectior indumento pudoris. non enim est nudus, nisi quem culpa nudauerit. Denique in superioribus habemus, quod Adam, posteaquam dei mandatum praeuaricatione deseruit et peccati grauius aestum contraxit, nudus erat, unde et ipse ait: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quod nudus sum, et abscondi 2] Gen. 39, 7. 5] Gen. 39, 7. 24] Gen. 3, 10. 1 contempneret D, contempserat Aug . ezcussauit D 3 non Aug., om. D ostendauit D cgpit D incautam Aug., aduncatum D 4 indagine Aug., in dagina D laqueos] catenas Aug . 5 sparsit Aug., spargit D 6 adulterii Aug . 7 excussatur D 8 elapsus Aug., delapsus D ne D 9 pluris Aug . castimonia D relinquid D 11 ind t pudice D potuerant Aug . 12 uentitur D ingenum D 13 adamatur D rogatur D 14 conueneretur D 15 eius scripsi, si D 16 dentius D 17 adultere D incendiua D transsirent D 18 uete D i. cremen D 19 uestimentibus D 21 nudauerit scripsi, nudauerat D 23 deseruit scripsi, deserit D aestum scripsi, cf. ind., eatum D 25 suum D me. intendit enim se nudum, quod ornamentum diuinae protectionis amiserat, et ideo latebat, id est, quod uestem fidei (non) habebat, quam utique praeuaricando deposuit. magnam rem uides. ille fuit nudus, qui tunicam non amisit, iste nudus non erat, qui uestimentis exuit se, quae in manus adulterae dereliquit. Adam scriptura illum nudum adserit, hunc nudum esse non dixit. et ideo ea expoliauit se iste potius quam nudauit, qui incorrupta uirtutum uestimenta seruauit expolians se ueterem hominem cum actibus suis, ut indueret nouum hominem, qui secundum imaginem creatoris in agnitionem rerum seruatur. ille autem nudus remansit, qui se iterum uestire non potuit. singularis priuilegii uirtute exutus inde pelliciam accepit tunicam, quia peccator non poterat habere spiritalem. Accusatus autem Ioseph ad omnia sua noluit illam dicere culpabilem esse, quia iustus accusare non nouit, et ideo inpune hoc inpudica faciebat. illam igitur uere exutam dixerim etiam pallium Ioseph humanum tenentem, quae omnia ornamenta pudoris et uel animae perdiderat castitatis. illum satis ornatum satisque uestitum dixerim, cuius uox non audiebatur et innocentia loquebatur. sic Susanna postea, dum tacet in iudicio, melius locuta est oraculo et ideo emeruit prophetae defensionem, quae propriae uocis non quaesiuit auxilium. beatiorem ergo illum dixerim, cum in carcerem mitteretur, qui sustinebat pro castitate martyrium. bonum enim est munus pudicitiae etiam, cum sine periculo custoditur, ubi uero etiam salutis periculo defenditur, ibi plenius coronatur. inaudita causa tamquam reus criminis in carcerem Ioseph mittitur, sed eum dominus nec in carcere deserebat. non est turpe innocentibus, cum falsis criminibus appetuntur, cum oppressa iustitia 8] of. Col. 3, 9. 3 non addidi, om. D 4 tonica D non erasum in D 6 dereliquid D 7 putius D 10 rerum scripsi, renu D 12 puilegi D pilliciam D 13 accipit D tonica D 14 accussatus D 15 acussare D 17 humanum scripsi, humano D 18 animae scripsi, anima D 20 dacet D 21 oraculo scripsi, oracula D 22 beationem D 27 crese minis D 28 carcerem D derebat D turbe D 29 creminibus D appituntur D traduntur in carcerem. uisitat dominus et in carcere suos et ideo ibi plus est periculi. sed quid mirum si uisitet Christus in carcere positos, qui se ipsum in suis carcere clausum esse memorauit, sicut habetis scriptum: in carcere eram et non uenistis ad me. Quo non penetrat diuina misericordia? inuenit Ioseph gratiam huius modi, ut, qui fuerat clausus in carcere, ipse potius claustra carceris custodiret. in ipso enim praefiguratum est, quod postea in domino saluatore nostro conpletum est. sic enim insidiante uel accusante domina Ioseph in carcerem mittitur, sicut Christus insidiante uel accusante synagoga crucifigitur et quasi in carcerem ad inferna descendere dignatus est. denique similitudinem uidete. de Ioseph scribitur, quod liber in carcere fuit et eos, qui in carcere tenebantur, in potestatem acceperat. de domino autem saluatore nostro quid scriptum est? posuerunt me, inquit, in lacu inferiori, in tenebrosis et umbra mortis. factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber. uerius enim hoc in Christo conpletum est, qui non solum in potestate habuit in carcere uinctos, sed etiam de ipso inferni carcere praedam, quam diabolus ceperat, fortiter et feliciter reuocauit. ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, id est, quos diabolus ceperat ad mortem, ille recepit ad uitam. Unde, fratres carissimi, et nos ad exemplum beati Ioseph, quantum possimus, cum dei adiutorio familiaritatem infestam atque suspectam effugere festinemus, ut castitatis nitorem seruare possimus secundum illud, quod apostolus dicit: fugite fornicationem. contra alia peccata pugnandum est, ut castitas custodiri possit, fugiendum est. imitemur ergo beatum 4] Matth. 25, 43. 16] Psalm. 87,7.5. 27] 1 dor. 6,18. 1 carcerem D 3 carcerem D 7 putius D 10 acussante D 11 sicut scripsi, sic et D acussante D sinagoga D 12 discendere D 15 acciperat D 16 scribtu D inquid D 19 potestatem D 20 carcerem D uinctos scripsi, iunctos D praedam scripsi, pdam D 21 diabulus caeperat D utroque loco 23 recipit D 25 possimus ex possumus D famili jjaritatem D inhestam D 29 custodire D emitemur D Ioseph in dilectione perfecta et castitate seruanda, ut nec inimicis nostris malum pro malo uelimus reddere, ut ornamenta pudicitiae ita mereamur in hoc saeculo custodire, ut de aeterno opprobrio liberari possimus praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. 2 uellimus D 3 meriamur D 4 obproprio D liberare D 6 amen] finit liber. amen add. D .