XXI. DE SANCTO IOSEPH II. De beato Iacob, fratres carissimi, et in sancto filio eius Ioseph, qui diligenter adtendit, rem nimis admirabilem dominum fecisse cognoscimus. primum non credo fuisse sine causa, quod deus, qui se totiens dignatus fuerat ostendere beato Iacob, per tot annos noluit indicare, quod Ioseph filius eius uiueret, sed permisit eum longa defectione consumi. si quisquam hoc sine certa ratione et euidenti factum esse credat, uel hoc consideret, quod nec filius eius Ioseph in tam proximo positus permissus sit mittere ad patrem suum, ut ei adnuntiaret, quod non solum uiueret, sed etiam in grandi honore positus esset. ab illo enim loco, ubi erat beatus Iacob, usque in Aegyptum uix erant trecenta milia, unde frequentissime ex Aegypto in locis illis, ubi erat Iacob, plurimi properabant. ex illo loco ad 2 ebritatem D elymosinis D iustitiam D 4 non Aug., om. D M 5 custotiat D 7 medimta D 8 discendat D elymosinis D 11 et qui Aug., om. D consequanturJ ut illos ornet uita integra, istos ualeat excusare correcta praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen add. Aug . 13 item ]|| j!u (erat tertia in ras.) de IWó ioseph secunda D; exstat hic sermo inter Augustini sermones dubios 15 (39,1770 M.) 14 de] in Aug . 16 cognoscit Aug . 17 e fuerat D 19 afflictione Aug . consummi D 21 possitus D 25 trecenta Aug., CCCXXX D 26 ioiiuin illum Aug . XXI. Faajt. 20 Aegyptum infinitae multitudines adsidue confluebant. sed fortasse aliquis dicat, quod beatus Ioseph paruulus exierit a patre suo et ideo eum recordari non potuisset. non ita est, fratres carissimi. puer enim erat, sed sedecim annorum et nulla ratione parentes suos poterat obliuisci. nam et in tantum eos oblitus non erat, ut fratres suos, ubi primum uidit, agnosceret. Sed dicit aliquis, (quia) licentiam aut potentiam non habuerit mittendi ad patriam suam. etiam si hoc quasi ueri simile uideretur, postea quam de carcere eductus est et dominus factus in omni terra Aegypti, per illos septem annos fertilitatis et illos duos, qui transacti sunt tempore inopiae, antequam fratres sui ad eum descenderent, per istos nouem annos in trecentis milibus sine ulla dubitatione potuit mittere ad patrem suum. sed occulto iudicio hoc dominus fieri non permisit in tantum, ut nec tunc se manifestaret fratribus suis, quando ad emendum triticum conuenerant, quin immo durissime eis loquens et fratrem illorum in uinculis tenens ad patrem suum eos cum grandi dolore redire iussit. Adtendite adhuc et aliud maius miraculum. uidete, quomodo Ioseph beatus, qui patrem suum nouerat pro se intolerabilem amaritudinem sustinere, quasi parum esset, quod ante pertulerat, adhuc et Beniamin fecit auferri, quo facto utique nouerat eum multiplicem passurum esse dolorem. haec enim omnia sine sancti spiritus dispensatione facta fuisse non credo. deus enim, cuius iudicia plerumque sunt occulta, numquam tamen iniusta, qui beato Iacob noluit indicare filium suum uiuere, ille etiam sanctum Ioseph (non) permisit, ut patri suo suam gloriam nuntiaret, quin immo adhuc Simeon in uinculis tenendo, 3 recordare D 4 nula D 6 suos] at add. D 7 quia addidi, om. D, quia pro eo, quod Aegyptio domino seruiebat add. Aug . 8 patrem suum Aug . 10 totam terram Aug . 11 transacti Avg., transdati D 12 discenderet D 13 tricentis D milibus] non potuit inittere ad patrem suum? add. Aug . 14 oculto D 15 manifestare D 16 qui immo D 19 aliut D 20 intollerabilem D 21 sustenere D parum Aug., paruum D 23 multiplicet D 24 fuisset D 25 oculta superscr. D 27 etiam sanctum Ioseph non permisit Aug., pmisit etiam y scm ioseph D 28 semeon D Beniamin auferendo ipsius patris sui angustias cumulauit. haec enim, fratres carissimi, si fideliter adtendamus, cum grandi misericordia dominum fecisse cognoscamus. ab initio enim mundi in sanctis exercuit deus, quod in beato Iacob cum grandi pietate conpleuit. Sed hoc quare sit factum, diligenter adtendite. quamuis enim serui et amici dei capitalia crimina uitauerint et multa opera bona fecerint, tamen sine minutis peccatis eos fuisse non credimus, quia non mentitur ille, qui dixit: non est enim inmunis a peccato nec infans, cuius est unius diei uita sua super terram. et beatus Iohannes euangelista, qui utique meritis non erat inferior sancto Iob, clamabat et dicit: si dixerimus: peccata non habemus, ipsi nos decipimus et ueritas in nobis non est, et illud, quod alibi scriptum est: iustus septies in die cadit et resurgit. quia, sicut ergo iam dictum est, sine istis minutis peccatis Iacob esse non potuit, uolens deus parua peccata in hoc sancto tribulationis igne consumere inplet in eo, quod ipse per spiritum sanctum dixit: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis, et illud: flagellat deus omnem filium, quem diligit, et illud: per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei. ut ergo sanctum Iacob deus noster uelut aurum purgatum futuro iudicio praesentaret, prius ab illo omnes maculas peccatorum abstersit, ut in eo ignis ille arbiter, quod exureret, inuenire non posset. Si diligenter adtendamus, fratres carissimi, quod erga beatum Iacob deum fecisse credimus, hoc etiam Ioseph circa fratres 9] Iob 15, 15. 13] 1 Ioann. 1,8. 151 Prou. 24, 16. 19] Eccli. 27,6. 20] Hebr. 12, 6. 21] Act. 14, 21. 1 beiamin D angustia D 3 misericordia D dominum Aug., n dni D 6 sed 1111 D (erat in in ras.) 7 cremina D uitauerit D 9 e superscr. D 10 inmonis D die D 11 uite D iohannis D euuang D 12 Iacob Aug . olamat Aug . 14 alibi illud q D 17 sSo D, saeculo Aug . 18 impleuit Aug . 20 flagillat D 22 tribulationis D 23 purgatum] in add. Aug . 24 praesentaret Aug., pstaret D 25 exnreret Aug., exuperet D 26 possit D 20* suos exercuisse cognoscimus, qui utique tam sanctus fuit, ut eos odio habere (non) potuisset. unde credendum est, quod ideo (eos) tribulationibus fatigauerit, ut eos ad confessionem criminis et ad medicamenta paenitentiae prouocaret. denique cum grandi dolore dixerunt se merito illa pati, quod peccassent in fratrem suum uidentes angustiam eius. et quod sciebat beatus Ioseph, quod fratribus suis parricidii crimen sine grandi paenitentia indulgeri non posset, semel et secundo et tertio medicabili tribulatione tamquam spiritali igne decoxit, non ut se uindicaret, sed ut illos corrigeret. denique priusquam peccatum suum confiterentur et crimen, quod admiserunt, mutua inter se castigatione consumerent, nec agnoscendum se eis dedit nec pacis osculum illis indulsit. cum uero illos pro peccato, quod in ipsum admiserant, humiliter uidit adflictos, deosculatus est singulos et fleuit et pauentium colla pio oculorum rore perfundens odium fratrum caritatis lacrimis abluebat. Quod ergo deus in beato Iacob fecit et quod Ioseph erga fratres exercuit, hoc etiam et nos in illis, qui in nobis peccauerunt, debemus implere, ut non ipsos, sed peccata eorum studeamus odire et ita uelimus secundum culpae meritum durissima castigatione corripere, ut eos studeamus in ueritate diligere. haec si faciamus, fratres carissimi, inpletur illud in nobis, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate et sic adinplebitis legem Christi. Ad extremum ut totum, quod dixi, breui sermone concludam, taliter indulgeamus eis, qui in nobis peccauerunt, qualiter uolumus, ut nobis indulgeat deus, quotiens in illo peccamus. haec si faciamus, securi possimus dicere: dimitte 23] Gal. 6, 2. 28] Matth. 6,12. 2 non Aug., om. D 3 eos addidi, om. D, eos tantis add. Aug . 4 creminis D 7 parricidi D, fratricidii Aug . cremen D 8 poenitentiam D possit et D 10 uiri dicaret D correget D 11 cremen D 14 in] id add. D 15 singulos et] per singulos add. Aug . 18 in illis Aug., et illis D 19 ut Aug., et D 20 uellimus D oulbe D 22dilegereD2ShoneraD24illudD25brebiD26innos Aug . 27 induljgeat D in illum Aug . 28 facieiiiamus D demitte D nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Adhuc nobis delectabat cum caritate uestra de beato Ioseph aliquid loqui, sed propter pauperes, qui ad opera sua festinant, melius est, ut nobis in die crastina reseruemus. et ideo conuersi ad dominum misericordiam ipsius deprecemur, ut desiderium audiendi uerbum dei, quod in nobis placatus contulit, et augere semper et conseruare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto (uiuit et regnat) in saecula saeculorum. Amen.