<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa004.opp-lat1"><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXI.  DE SANCTO IOSEPH II. </title></ab><p rend="script">De beato Iacob, fratres carissimi, et in sancto filio eius <lb/>
            Ioseph, qui diligenter adtendit, rem nimis admirabilem dominum<lb n="15"/>
            fecisse cognoscimus. primum non credo fuisse sine causa, <lb/>
            quod deus, qui se totiens dignatus fuerat ostendere beato Iacob, <lb/>
            per tot annos noluit indicare, quod Ioseph filius eius uiueret, <lb/>
            sed permisit eum longa defectione consumi. si quisquam hoc <lb/>
            sine certa ratione et euidenti factum esse credat, uel hoc consideret, <lb n="20"/>
            quod nec filius eius Ioseph in tam proximo positus <lb/>
            permissus sit mittere ad patrem suum, ut ei adnuntiaret, quod <lb/>
            non solum uiueret, sed etiam in grandi honore positus esset. <lb/>
            ab illo enim loco, ubi erat beatus Iacob, usque in Aegyptum <lb/>
            uix erant trecenta milia, unde frequentissime ex Aegypto in<lb n="25"/>
            locis illis, ubi erat Iacob, plurimi properabant. ex illo loco ad

<note rend="script" type="footnote"> 2 ebritatem <hi rend="italic">D</hi> elymosinis <hi rend="italic">D</hi> iustitiam <hi rend="italic">D</hi> 4 non <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> <lb/>
            M <lb/>
            5 custotiat <hi rend="italic">D</hi> 7 medimta <hi rend="italic">D</hi> 8 discendat <hi rend="italic">D</hi> elymosinis <hi rend="italic">D</hi> 11 et <lb/>
            qui <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> consequanturJ ut illos ornet uita integra, istos ualeat <lb/>
            excusare correcta praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor <lb/>
            et imperium in saecula saeculorum. Amen <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 13 item ]|| j!u <hi rend="italic">(erat</hi> <lb/>
            tertia <hi rend="italic">in ras.)</hi> de IWó ioseph secunda <hi rend="italic">D; exstat hic sermo inter Augustini<lb/>
             sermones dubios 15 (39,1770 M.)</hi> 14 de] in <hi rend="italic">Aug</hi>. 16 cognoscit <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            17 e fuerat <hi rend="italic">D</hi> 19 afflictione <hi rend="italic">Aug</hi>. consummi <hi rend="italic">D</hi> 21 possitus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            25 trecenta <hi rend="italic">Aug.,</hi> CCCXXX <hi rend="italic">D</hi> 26 ioiiuin illum <hi rend="italic">Aug</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXI. Faajt. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            Aegyptum infinitae multitudines adsidue confluebant. sed fortasse <lb/>
            aliquis dicat, quod beatus Ioseph paruulus exierit a patre <lb/>
            suo et ideo eum recordari non potuisset. non ita est, fratres <lb/>
            carissimi. puer enim erat, sed sedecim annorum et nulla ratione <lb/>
            parentes suos poterat obliuisci. nam et in tantum eos <lb n="5"/>
            oblitus non erat, ut fratres suos, ubi primum uidit, agnosceret. 
</p><p>Sed dicit aliquis, (quia) licentiam aut potentiam non habuerit <lb/>
            mittendi ad patriam suam. etiam si hoc quasi ueri simile <lb/>
            uideretur, postea quam de carcere eductus est et dominus <lb/>
            factus in omni terra Aegypti, per illos septem annos fertilitatis <lb n="10"/>
            et illos duos, qui transacti sunt tempore inopiae, antequam <lb/>
            fratres sui ad eum descenderent, per istos nouem annos <lb/>
            in trecentis milibus sine ulla dubitatione potuit mittere ad <lb/>
            patrem suum. sed occulto iudicio hoc dominus fieri non permisit <lb/>
            in tantum, ut nec tunc se manifestaret fratribus suis, <lb n="15"/>
            quando ad emendum triticum conuenerant, quin immo durissime <lb/>
            eis loquens et fratrem illorum in uinculis tenens ad <lb/>
            patrem suum eos cum grandi dolore redire iussit. 
</p><p>Adtendite adhuc et aliud maius miraculum. uidete, quomodo <lb/>
            Ioseph beatus, qui patrem suum nouerat pro se intolerabilem <lb n="20"/>
            amaritudinem sustinere, quasi parum esset, quod ante pertulerat, <lb/>
            adhuc et Beniamin fecit auferri, quo facto utique nouerat <lb/>
            eum multiplicem passurum esse dolorem. haec enim omnia <lb/>
            sine sancti spiritus dispensatione facta fuisse non credo. deus <lb/>
            enim, cuius iudicia plerumque sunt occulta, numquam tamen <lb n="25"/>
            iniusta, qui beato Iacob noluit indicare filium suum uiuere, <lb/>
            ille etiam sanctum Ioseph (non) permisit, ut patri suo suam <lb/>
            gloriam nuntiaret, quin immo adhuc Simeon in uinculis tenendo,

<note type="footnote"> 3 recordare <hi rend="italic">D</hi> 4 nula <hi rend="italic">D</hi> 6 suos] at <hi rend="italic">add. D</hi> 7 quia <hi rend="italic">addidi,<lb/>
             om. D,</hi> quia pro eo, quod Aegyptio domino seruiebat <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 8 patrem <lb/>
            suum <hi rend="italic">Aug</hi>. 10 totam terram <hi rend="italic">Aug</hi>. 11 transacti <hi rend="italic">Avg.,</hi> transdati <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 12 discenderet <hi rend="italic">D</hi> 13 tricentis <hi rend="italic">D</hi> milibus] non potuit inittere <lb/>
            ad patrem suum? <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 14 oculto <hi rend="italic">D</hi> 15 manifestare <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            16 qui immo <hi rend="italic">D</hi> 19 aliut <hi rend="italic">D</hi> 20 intollerabilem <hi rend="italic">D</hi> 21 sustenere <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            parum <hi rend="italic">Aug.,</hi> paruum <hi rend="italic">D</hi> 23 multiplicet <hi rend="italic">D</hi> 24 fuisset <hi rend="italic">D</hi> 25 oculta <lb/>
            <hi rend="italic">superscr. D</hi> 27 etiam sanctum Ioseph non permisit <hi rend="italic">Aug.,</hi> pmisit etiam <lb/>
            y <lb/>
            scm ioseph <hi rend="italic">D</hi> 28 semeon <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="307"/>
            Beniamin auferendo ipsius patris sui angustias cumulauit. haec <lb/>
            enim, fratres carissimi, si fideliter adtendamus, cum grandi <lb/>
            misericordia dominum fecisse cognoscamus. ab initio enim <lb/>
            mundi in sanctis exercuit deus, quod in beato Iacob cum grandi <lb/>
            pietate conpleuit. <lb n="5"/>
            
</p><p>Sed hoc quare sit factum, diligenter adtendite. quamuis <lb/>
            enim serui et amici dei capitalia crimina uitauerint et multa <lb/>
            opera bona fecerint, tamen sine minutis peccatis eos fuisse <lb/>
            non credimus, quia non mentitur ille, qui dixit: non est enim <lb/>
            inmunis a peccato nec infans, cuius est unius diei<lb n="10"/>
            uita sua super terram. et beatus Iohannes euangelista, <lb/>
            qui utique meritis non erat inferior sancto Iob, clamabat et <lb/>
            dicit: si dixerimus: peccata non habemus, ipsi nos decipimus <lb/>
            et ueritas in nobis non est, et illud, quod alibi <lb/>
            scriptum est: iustus septies in die cadit et resurgit. <lb n="15"/>
            quia, sicut ergo iam dictum est, sine istis minutis peccatis <lb/>
            Iacob esse non potuit, uolens deus parua peccata in hoc sancto <lb/>
            tribulationis igne consumere inplet in eo, quod ipse per spiritum <lb/>
            sanctum dixit: uasa figuli probat fornax et homines <lb/>
            iustos temptatio tribulationis, et illud: flagellat <lb n="20"/>
            deus omnem filium, quem diligit, et illud: per multas <lb/>
            tribulationes oportet nos intrare in regnum dei. ut <lb/>
            ergo sanctum Iacob deus noster uelut aurum purgatum futuro <lb/>
            iudicio praesentaret, prius ab illo omnes maculas peccatorum <lb/>
            abstersit, ut in eo ignis ille arbiter, quod exureret, inuenire <lb n="25"/>
            non posset. 
</p><p rend="script">Si diligenter adtendamus, fratres carissimi, quod erga beatum <lb/>
            Iacob deum fecisse credimus, hoc etiam Ioseph circa fratres

<note type="footnote"> 9] Iob 15, 15. 13] 1 Ioann. 1,8. 151 Prou. 24, 16. 19] Eccli. 27,6. <lb/>
            20] Hebr. 12, 6. 21] Act. 14, 21. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 beiamin <hi rend="italic">D</hi> angustia <hi rend="italic">D</hi> 3 misericordia <hi rend="italic">D</hi> dominum <hi rend="italic">Aug.,</hi> <lb/>
            n <lb/>
            dni <hi rend="italic">D</hi> 6 sed 1111 <hi rend="italic">D (erat</hi> in <hi rend="italic">in ras.)</hi> 7 cremina <hi rend="italic">D</hi> uitauerit <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            9 e <hi rend="italic">superscr. D</hi> 10 inmonis D die D 11 uite D iohannis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            euuang <hi rend="italic">D</hi> 12 Iacob <hi rend="italic">Aug</hi>. olamat <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 alibi illud q <hi rend="italic">D</hi> 17 sSo <lb/>
            <hi rend="italic">D,</hi> saeculo <hi rend="italic">Aug</hi>. 18 impleuit <hi rend="italic">Aug</hi>. 20 flagillat <hi rend="italic">D</hi> 22 tribulationis <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 purgatum] in <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 24 praesentaret <hi rend="italic">Aug.,</hi> pstaret <hi rend="italic">D</hi> 25 exnreret <lb/>
            <hi rend="italic">Aug.,</hi> exuperet <hi rend="italic">D</hi> 26 possit <hi rend="italic">D</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            suos exercuisse cognoscimus, qui utique tam sanctus fuit, ut <lb/>
            eos odio habere (non) potuisset. unde credendum est, quod <lb/>
            ideo (eos) tribulationibus fatigauerit, ut eos ad confessionem <lb/>
            criminis et ad medicamenta paenitentiae prouocaret. denique <lb/>
            cum grandi dolore dixerunt se merito illa pati, quod peccassent <lb n="5"/>
            in fratrem suum uidentes angustiam eius. et quod sciebat <lb/>
            beatus Ioseph, quod fratribus suis parricidii crimen sine grandi <lb/>
            paenitentia indulgeri non posset, semel et secundo et tertio <lb/>
            medicabili tribulatione tamquam spiritali igne decoxit, non ut <lb/>
            se uindicaret, sed ut illos corrigeret. denique priusquam peccatum <lb n="10"/>
            suum confiterentur et crimen, quod admiserunt, mutua <lb/>
            inter se castigatione consumerent, nec agnoscendum se eis <lb/>
            dedit nec pacis osculum illis indulsit. cum uero illos pro peccato, <lb/>
            quod in ipsum admiserant, humiliter uidit adflictos, deosculatus <lb/>
            est singulos et fleuit et pauentium colla pio oculorum <lb n="15"/>
            rore perfundens odium fratrum caritatis lacrimis abluebat. 
</p><p>Quod ergo deus in beato Iacob fecit et quod Ioseph erga <lb/>
            fratres exercuit, hoc etiam et nos in illis, qui in nobis peccauerunt, <lb/>
            debemus implere, ut non ipsos, sed peccata eorum <lb/>
            studeamus odire et ita uelimus secundum culpae meritum durissima <lb n="20"/>
            castigatione corripere, ut eos studeamus in ueritate <lb/>
            diligere. haec si faciamus, fratres carissimi, inpletur illud in <lb/>
            nobis, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate <lb/>
            et sic adinplebitis legem Christi. 
</p><p>Ad extremum ut totum, quod dixi, breui sermone concludam, <lb n="25"/>
            taliter indulgeamus eis, qui in nobis peccauerunt, qualiter <lb/>
            uolumus, ut nobis indulgeat deus, quotiens in illo peccamus. <lb/>
            haec si faciamus, securi possimus dicere: dimitte

<note type="footnote"> 23] Gal. 6, 2. 28] Matth. 6,12. </note>

<note type="footnote"> 2 non <hi rend="italic">Aug., om. D</hi> 3 eos <hi rend="italic">addidi, om. D,</hi> eos tantis <hi rend="italic">add. Aug</hi>. <lb/>
            4 creminis <hi rend="italic">D</hi> 7 parricidi <hi rend="italic">D,</hi> fratricidii <hi rend="italic">Aug</hi>. cremen <hi rend="italic">D</hi> 8 poenitentiam <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> possit et <hi rend="italic">D</hi> 10 uiri dicaret <hi rend="italic">D</hi> correget <hi rend="italic">D</hi> 11 cremen <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 14 in] id <hi rend="italic">add. D</hi> 15 singulos et] per singulos <hi rend="italic">add. Aug</hi>. <lb/>
            18 in illis <hi rend="italic">Aug.,</hi> et illis <hi rend="italic">D</hi> 19 ut <hi rend="italic">Aug., et D</hi> 20 uellimus <hi rend="italic">D</hi> oulbe <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22dilegereD2ShoneraD24illudD25brebiD26innos <lb/>
             <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 27 induljgeat <hi rend="italic">D</hi> in illum <hi rend="italic">Aug</hi>. 28 facieiiiamus <hi rend="italic">D</hi> demitte <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus <lb/>
            nostris. 
</p><p>Adhuc nobis delectabat cum caritate uestra de beato Ioseph <lb/>
            aliquid loqui, sed propter pauperes, qui ad opera sua festinant, <lb/>
            melius est, ut nobis in die crastina reseruemus. et ideo conuersi<lb n="5"/>
            ad dominum misericordiam ipsius deprecemur, ut desiderium <lb/>
            audiendi uerbum dei, quod in nobis placatus contulit, <lb/>
            et augere semper et conseruare dignetur, qui cum patre et <lb/>
            spiritu sancto (uiuit et regnat) in saecula saeculorum. Amen. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXII.  DE SANCTO IOSEPH III. </title></ab><p rend="script">De beato Ioseph, quod de sermone hesterni diei caritati <lb/>
            uestrae reseruauimus, nunc secundum uestram consuetudinem <lb/>
            intenti cum silentio et quiete suscipite. beatus Ioseph, fratres <lb/>
            dilectissimi, ut regnum Aegypti admirabili sapientia regeret,<lb n="15"/>
            prius ipse se rexit. cum esset decorus et speciosus facie pulchritudinem <lb/>
            uultus sui non ad alienam deriuauit iniuriam, sed <lb/>
            ad suam gratiam conseruauit hoc se pulchriorem iudicans, si <lb/>
            non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur, <lb/>
            et illum esse uerum decorem, qui non alienos oculos caperet <lb/>
            nec mentes fragiles uulneraret. crimen enim dominae suae <lb n="20"/>
            fuit, quae male uidit, non beati Ioseph, qui male uideri noluit. <lb/>
            nec in eo, quod uisus est, culpa est. non erat in potestate <lb/>
            seruili, ut non uideretur a domina, maritus deberet <lb/>
            cauere oculos uxoris. discant tamen et uiri cauere oculos <lb/>
            feminarum: adamatur et qui noluit amari. denique adamatus

<note rend="script" type="footnote"> 1 demittimus <hi rend="italic">D</hi> 3 nos <hi rend="italic">Aug</hi>. dilectabat <hi rend="italic">D</hi> 4 quid <hi rend="italic">D</hi> 5 diem <lb/>
            crastinam <hi rend="italic">Aug</hi>. 9 uiuit et regnat <hi rend="italic">om. D</hi> 11 item tertio de s36 ioseph <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 18 reseruauimus <hi rend="italic">scripsi,</hi> seruauimus <hi rend="italic">D</hi> 15 aegipti <hi rend="italic">D</hi> 16 <hi rend="italic">uerba</hi> <lb/>
            cum esset—p. <hi rend="italic">310,14</hi> adprehensus aufugit <hi rend="italic">exstawt in sermone Augustini <lb/>
            dubio 14, 2 (39, 1767 M.)</hi> 17 diriuauit <hi rend="italic">D</hi> 18 speciosion <hi rend="italic">D</hi> 19 qui <lb/>
            <hi rend="italic">Aug.,</hi> oram <hi rend="italic">D</hi> 20 fragilles <hi rend="italic">D</hi> cremen <hi rend="italic">D</hi> 21 qui <hi rend="italic">D</hi> quimal <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            22 quod] qui <hi rend="italic">Aug</hi>. culpa est] quia <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 23 debuit <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            24 oculo <hi rend="italic">D</hi> tunc <hi rend="italic">Aug</hi>. 25 adamatur <hi rend="italic">scripsi,</hi> adamantur <hi rend="italic">D,</hi> cum <lb/>
            amantur <hi rend="italic">Aug</hi>. nolunt <hi rend="italic">Aug</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="310"/>
            est Ioseph, qui amantem contemneret, et bene excusauit eum <lb/>
            scriptura dicens: inmisit oculos uxor domini eius in Ioseph, <lb/>
            hoc est, (non) iste se ostentauit nec cepit incautam, sed <lb/>
            illa retia sua misit et indagine sua capta est, laqueos suos <lb/>
            sparsit et suis uinculis colligata est. dixit autem illi: dormi <lb n="5"/>
            mecum. prima adulteri oculorum tela sunt, secunda uerborum. <lb/>
            sed qui non capitur oculis, potest uerbis resistere. excusatur, <lb/>
            quod ingressus est, praedicatur, quod elapsus est nec <lb/>
            fecit plus uestimenta corporis quam animi castimoniam. reliquit <lb/>
            tamquam non sua, quae adultera manibus tenebat, et <lb n="10"/>
            aliena iudicauit, quae tactu inpudicae poterant conprehendi. <lb/>
            magnus plane uir, qui uenditus seruile tamen nescit ingenium: <lb/>
            adamatus non reamauit, rogatus non adquieuit, adprehensus <lb/>
            aufugit. qui cum ab uxore domini conueniretur, teneri ueste <lb/>
            potuit, animo capi non potuit. ac ne ipsa quidem uerba eius <lb n="15"/>
            diu passus contagium iudicauit, si diutius moraretur, ne per <lb/>
            manus adulterae libidinis ad eum incentiua transirent, itaque <lb/>
            ueste exiuit. crimen enim excussit et relictis, quibus tenebatur, <lb/>
            uestibus expoliatus quidem, sed non nudus aufugit, <lb/>
            qui erat tectior indumento pudoris. non enim est nudus, nisi <lb n="20"/>
            quem culpa nudauerit. 
</p><p rend="script">Denique in superioribus habemus, quod Adam, posteaquam <lb/>
            dei mandatum praeuaricatione deseruit et peccati grauius aestum <lb/>
            contraxit, nudus erat, unde et ipse ait: uocem tuam audiui <lb/>
            in paradiso et timui, quod nudus sum, et abscondi

<note type="footnote"> 2] Gen. 39, 7. 5] Gen. 39, 7. 24] Gen. 3, 10. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 contempneret <hi rend="italic">D,</hi> contempserat <hi rend="italic">Aug</hi>. ezcussauit <hi rend="italic">D</hi> 3 non <hi rend="italic">Aug.,<lb/>
             om. D</hi> ostendauit <hi rend="italic">D</hi> cgpit <hi rend="italic">D</hi> incautam <hi rend="italic">Aug.,</hi> aduncatum <hi rend="italic">D</hi> 4 indagine <lb/>
            <hi rend="italic">Aug.,</hi> in dagina <hi rend="italic">D</hi> laqueos] catenas <hi rend="italic">Aug</hi>. 5 sparsit <hi rend="italic">Aug.,</hi> <lb/>
            spargit <hi rend="italic">D</hi> 6 adulterii <hi rend="italic">Aug</hi>. 7 excussatur <hi rend="italic">D</hi> 8 elapsus <hi rend="italic">Aug.,</hi> delapsus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> ne <hi rend="italic">D</hi> 9 pluris <hi rend="italic">Aug</hi>. castimonia <hi rend="italic">D</hi> relinquid <hi rend="italic">D</hi> 11 ind <lb/>
            t <lb/>
            pudice <hi rend="italic">D</hi> potuerant <hi rend="italic">Aug</hi>. 12 uentitur <hi rend="italic">D</hi> ingenum <hi rend="italic">D</hi> 13 adamatur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> rogatur <hi rend="italic">D</hi> 14 conueneretur <hi rend="italic">D</hi> 15 eius <hi rend="italic">scripsi,</hi> si <hi rend="italic">D</hi> 16 dentius <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 17 adultere <hi rend="italic">D</hi> incendiua <hi rend="italic">D</hi> transsirent <hi rend="italic">D</hi> 18 uete <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            i. <lb/>
            cremen <hi rend="italic">D</hi> 19 uestimentibus <hi rend="italic">D</hi> 21 nudauerit <hi rend="italic">scripsi,</hi> nudauerat <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 deseruit <hi rend="italic">scripsi,</hi> deserit <hi rend="italic">D</hi> aestum <hi rend="italic">scripsi, cf. ind.,</hi> eatum <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            25 suum <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="311"/>
            me. intendit enim se nudum, quod ornamentum diuinae protectionis <lb/>
            amiserat, et ideo latebat, id est, quod uestem fidei <lb/>
            (non) habebat, quam utique praeuaricando deposuit. magnam <lb/>
            rem uides. ille fuit nudus, qui tunicam non amisit, iste nudus <lb/>
            non erat, qui uestimentis exuit se, quae in manus adulterae<lb n="5"/>
            dereliquit. Adam scriptura illum nudum adserit, hunc nudum <lb/>
            esse non dixit. et ideo ea expoliauit se iste potius quam nudauit, <lb/>
            qui incorrupta uirtutum uestimenta seruauit expolians <lb/>
            se ueterem hominem cum actibus suis, ut indueret nouum <lb/>
            hominem, qui secundum imaginem creatoris in agnitionem rerum<lb n="10"/>
            seruatur. ille autem nudus remansit, qui se iterum uestire <lb/>
            non potuit. singularis priuilegii uirtute exutus inde pelliciam <lb/>
            accepit tunicam, quia peccator non poterat habere spiritalem. 
</p><p>Accusatus autem Ioseph ad omnia sua noluit illam dicere <lb/>
            culpabilem esse, quia iustus accusare non nouit, et ideo inpune<lb n="15"/>
            hoc inpudica faciebat. illam igitur uere exutam dixerim etiam <lb/>
            pallium Ioseph humanum tenentem, quae omnia ornamenta <lb/>
            pudoris et uel animae perdiderat castitatis. illum satis ornatum <lb/>
            satisque uestitum dixerim, cuius uox non audiebatur et innocentia <lb/>
            loquebatur. sic Susanna postea, dum tacet in iudicio, <lb n="20"/>
            melius locuta est oraculo et ideo emeruit prophetae defensionem, <lb/>
            quae propriae uocis non quaesiuit auxilium. beatiorem <lb/>
            ergo illum dixerim, cum in carcerem mitteretur, qui sustinebat <lb/>
            pro castitate martyrium. bonum enim est munus pudicitiae <lb/>
            etiam, cum sine periculo custoditur, ubi uero etiam salutis <lb n="25"/>
            periculo defenditur, ibi plenius coronatur. inaudita causa <lb/>
            tamquam reus criminis in carcerem Ioseph mittitur, sed eum <lb/>
            dominus nec in carcere deserebat. non est turpe innocentibus, <lb/>
            cum falsis criminibus appetuntur, cum oppressa iustitia

<note type="footnote"> 8] of. Col. 3, 9. </note>

<note type="footnote"> 3 non <hi rend="italic">addidi, om. D</hi> 4 tonica <hi rend="italic">D</hi> non <hi rend="italic">erasum in D</hi> 6 dereliquid <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 7 putius <hi rend="italic">D</hi> 10 rerum <hi rend="italic">scripsi,</hi> renu <hi rend="italic">D</hi> 12 puilegi <hi rend="italic">D</hi> pilliciam <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 13 accipit <hi rend="italic">D</hi> tonica <hi rend="italic">D</hi> 14 accussatus <hi rend="italic">D</hi> 15 acussare <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 17 humanum <hi rend="italic">scripsi,</hi> humano <hi rend="italic">D</hi> 18 animae <hi rend="italic">scripsi,</hi> anima <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            20 dacet <hi rend="italic">D</hi> 21 oraculo <hi rend="italic">scripsi,</hi> oracula <hi rend="italic">D</hi> 22 beationem <hi rend="italic">D</hi> 27 crese <lb/>
            <lb/>
            minis <hi rend="italic">D</hi> 28 carcerem <hi rend="italic">D</hi> derebat <hi rend="italic">D</hi> turbe <hi rend="italic">D</hi> 29 creminibus <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            appituntur <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="312"/>
            traduntur in carcerem. uisitat dominus et in carcere suos et <lb/>
            ideo ibi plus est periculi. sed quid mirum si uisitet Christus <lb/>
            in carcere positos, qui se ipsum in suis carcere clausum esse <lb/>
            memorauit, sicut habetis scriptum: in carcere eram et non <lb/>
            uenistis ad me. <lb n="5"/>
            
</p><p>Quo non penetrat diuina misericordia? inuenit Ioseph gratiam <lb/>
            huius modi, ut, qui fuerat clausus in carcere, ipse potius <lb/>
            claustra carceris custodiret. in ipso enim praefiguratum est, <lb/>
            quod postea in domino saluatore nostro conpletum est. sic <lb/>
            enim insidiante uel accusante domina Ioseph in carcerem mittitur, <lb n="10"/>
            sicut Christus insidiante uel accusante synagoga crucifigitur <lb/>
            et quasi in carcerem ad inferna descendere dignatus <lb/>
            est. denique similitudinem uidete. de Ioseph scribitur, quod <lb/>
            liber in carcere fuit et eos, qui in carcere tenebantur, in potestatem <lb/>
            acceperat. de domino autem saluatore nostro quid <lb n="15"/>
            scriptum est? posuerunt me, inquit, in lacu inferiori, <lb/>
            in tenebrosis et umbra mortis. factus sum sicut homo <lb/>
            sine adiutorio inter mortuos liber. uerius enim hoc in <lb/>
            Christo conpletum est, qui non solum in potestate habuit in <lb/>
            carcere uinctos, sed etiam de ipso inferni carcere praedam, <lb n="20"/>
            quam diabolus ceperat, fortiter et feliciter reuocauit. ascendens <lb/>
            in altum captiuam duxit captiuitatem, id est, quos diabolus <lb/>
            ceperat ad mortem, ille recepit ad uitam. 
</p><p>Unde, fratres carissimi, et nos ad exemplum beati Ioseph, <lb/>
            quantum possimus, cum dei adiutorio familiaritatem infestam <lb n="25"/>
            atque suspectam effugere festinemus, ut castitatis nitorem seruare <lb/>
            possimus secundum illud, quod apostolus dicit: fugite <lb/>
            fornicationem. contra alia peccata pugnandum est, ut castitas <lb/>
            custodiri possit, fugiendum est. imitemur ergo beatum

<note type="footnote">4] Matth. 25, 43. 16] Psalm. 87,7.5. 27] 1 dor. 6,18. </note>

<note type="footnote"> 1 carcerem <hi rend="italic">D</hi> 3 carcerem <hi rend="italic">D</hi> 7 putius <hi rend="italic">D</hi> 10 acussante <hi rend="italic">D</hi> 11 sicut <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> sic et <hi rend="italic">D</hi> acussante <hi rend="italic">D</hi> sinagoga <hi rend="italic">D</hi> 12 discendere <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            15 acciperat <hi rend="italic">D</hi> 16 scribtu <hi rend="italic">D</hi> inquid <hi rend="italic">D</hi> 19 potestatem <hi rend="italic">D</hi> 20 carcerem <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> uinctos <hi rend="italic">scripsi,</hi> iunctos <hi rend="italic">D</hi> praedam <hi rend="italic">scripsi,</hi> pdam D 21 diabulus <lb/>
            caeperat <hi rend="italic">D utroque loco</hi> 23 recipit <hi rend="italic">D</hi> 25 possimus <hi rend="italic">ex</hi> possumus <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> famili jjaritatem <hi rend="italic">D</hi> inhestam <hi rend="italic">D</hi> 29 custodire <hi rend="italic">D</hi> emitemur <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="313"/>
            Ioseph in dilectione perfecta et castitate seruanda, ut nec inimicis <lb/>
            nostris malum pro malo uelimus reddere, ut ornamenta <lb/>
            pudicitiae ita mereamur in hoc saeculo custodire, ut de aeterno <lb/>
            opprobrio liberari possimus praestante domino nostro Iesu <lb/>
            Christo, cui est honor et gloria et imperium in saecula saeculorum.<lb n="5"/>
            Amen.

<note type="footnote">2 uellimus <hi rend="italic">D</hi> 3 meriamur <hi rend="italic">D</hi> 4 obproprio <hi rend="italic">D</hi> liberare <hi rend="italic">D</hi> 6 amen] <lb/>
            finit liber. amen <hi rend="italic">add. D</hi></note>. 
</p><pb n="314"/></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="main">B. Sermones uarii. </title></ab><ab><title>XXIII.  AD MONACHOS I. </title></ab><p>Ad locum hunc, carissimi, non ad quietem, non ad securitatem, <lb/>
            sed ad pugnam, ad certamen conuenimus, ad agonem <lb n="5"/>
            huc processimus, ad exercenda cum uitiis bella conscendimus. <lb/>
            uitia enim nostra hostes nostri sunt, de quibus scriptura pronuntiat <lb/>
            dicens: caue, ne umquam habeas cum eis foedus. <lb/>
            necessaria nobis est, fratres, peruigil cura, indefessa custodia, <lb/>
            quia conflictus iste sine fine, hostis iste sine pace est. hoste <lb n="10"/>
            isto uinci potes, recipi in amicitiam non potes. et ideo proelium <lb/>
            istud, quod suscepimus, satis durum satisque periculosum <lb/>
            est, quia intra hominem geritur et nisi cum ipso homine non <lb/>
            finitur. 
</p><p rend="script">Ideo ergo nos ad tranquilla haec secreta et spiritalia castra <lb n="15"/>
            contulimus, ut cotidie contra passiones nostras infatigabili congressione <lb/>
            certemus, ut cotidie senioribus nostris quasi famulas <lb/>
            uoluntates nostras subiciamus, ut cordis nequitias circumcidamus <lb/>
            uel linguae gladium recondamus, ut non solum inuicem <lb/>
            non inferamus iniurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas.

<note type="footnote"> 8] Eiod. 34,12. </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">S exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis: 2780 saec. XIII (A),<lb/>
             2167 saec. XIII (B), 13333 saec. XII (C);</hi> sermo fausti episcopi ad monachos <lb/>
            primus <hi rend="italic">A (fol. 2r),</hi> incipit sermo fausti episcopi ad monachos <hi rend="italic">B <lb/>
            (fol. 2T),</hi> explicit homelia X ad monachos. incipit sermo fausti ejfi ad <lb/>
            eosdem <hi rend="italic">C (fol. 30r)</hi> 4 ad locum-po <hi rend="italic">315,8</hi> uirtutis] <hi rend="italic">cf. Euseb. homo 38<lb/>
             (Bibl. patr. max. Lugd. VI659 G)</hi> 6 huc <hi rend="italic">om. AB</hi> uiciis <hi rend="italic">B</hi> 7 uicia <lb/>
            <hi rend="italic">ABC,</hi> uita <hi rend="italic">v</hi> pronunciat <hi rend="italic">B</hi> 8 fedus <hi rend="italic">ABC,</hi> sedem v 10 hostis iste <hi rend="italic">Cc</hi> <lb/>
            11 potest <hi rend="italic">Cv utroque loco</hi> 13 inter <hi rend="italic">v</hi> 15 ergo <hi rend="italic">om. v</hi> 16 contriti <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            17 moribus <hi rend="italic">v</hi> 19 retundamus <hi rend="italic">Cv</hi> ut <hi rend="italic">A, om. B Ov</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="315"/>
            peculiariter enim ista ad professionem nostram pertinent nihil <lb/>
            in hac uita consolationis requirere, nihil honoris, praesentium <lb/>
            rerum solacia refugere et ad promissa aeternae remunerationis <lb/>
            praemia animum praeparare, subiectione et abiectione gaudere <lb/>
            et paupertatem studio quaerere et non solum facultates, sed<lb n="5"/>
            ipsas uoluntates. de cordibus eradicare. nihil enim proprium <lb/>
            habere interdum res necessitatis exigit, nihil autem concupiscere <lb/>
            res est uirtutis. 
</p><p>Illud etiam scire debemus, quod, qui inter nos uitam habere <lb/>
            constituimus, aut cum grandi fructu aut cum grandi periculo<lb n="10"/>
            uel diligentes uel etiam neglegentes sumus. unde felix est <lb/>
            illa anima, quae, dum bene in congregatione uersatur, multorum <lb/>
            gaudium est et plurimi ex ea uel aedificantur uel illuminantur. <lb/>
            bona enim, dum multis communicantur, adduntur. <lb/>
            ad quod etiam sapientissimi illius sententia respicit, quae dicit:<lb n="15"/>
            fili mi, si sapiens fueris, (eris) tibi et proximis tuis. <lb/>
            itaque si quis in congregatione positus humilitatem se sequentibus <lb/>
            aut patientiam praebuerit, quantum ex se bonum proximis <lb/>
            commodat, tantum in se lucra aliorum conuertit. si <lb/>
            uero e contrario per inoboedientiam uel superbiam, quae res, <lb n="20"/>
            quod peius est, facilius inueniri solet, ad mali exemplum siue <lb/>
            iniquitatis alios attraxerit, quantos destruxerit, de tantis periculum <lb/>
            damnationis incurrit, quantis detrimentum fuit, de tantis <lb/>
            damna contraxit et peccatum, quod ab illo semel recessit, ad <lb/>
            eum multipliciter redundabit. quamobrem sicut ille ualde admirandus <lb n="25"/>
            atque laudandus est, cuius cursus bonus multorum <lb/>
            profectus est, ita ille non immerito lugendus est, cuius uita <lb/>
            multorum ruina est.

<note type="footnote"> 16] Prou. 9,12. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">niobil- reqwrere add. B in marg</hi>. 5 facultates] ipsas <hi rend="italic">add. A</hi> <lb/>
            Sed] et <hi rend="italic">add. A</hi> 8 est <hi rend="italic">om. BCv</hi> 9 qui inter-po <hi rend="italic">317, 6</hi> prioribus] <hi rend="italic">cf. <lb/>
            Euseb. homo 41 (BPML VI662 D)</hi> 10 aut—fructu <hi rend="italic">om. BCv alterum</hi> <lb/>
            aut <hi rend="italic">item erasum est in B</hi> 16 eris <hi rend="italic">addidi, om. libri</hi> 19 aliorum lucra <hi rend="italic">Cv</hi> <lb/>
            20 uel] per <hi rend="italic">add. A</hi> quae res <hi rend="italic">scripsi,</hi> quaeres (queres) <hi rend="italic">libri,</hi> quaeret v <lb/>
            23 de <hi rend="italic">om. v</hi> 24 contrahet <hi rend="italic">Al</hi> 25 admirandus] est <hi rend="italic">add. Bv</hi> 27 non <lb/>
            immerito] merito <hi rend="italic">AB</hi> </note> 
<pb n="316"/>
            
</p><p>Ideoque, fratres carissimi, quae ad aedificationem pertinent, <lb/>
            ea in medio positi agere studeamus, ne uita nostra aliorum <lb/>
            uirtutibus noceat et ne aliorum feruorem tepor noster debilitet <lb/>
            et ne aliorum patientiam nostra iracundia uiolet, ne aliorum <lb/>
            humilitatem superbia nostra deprauet, ne aliorum pulchritudinem <lb n="5"/>
            foeditas nostra contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus <lb/>
            lampades, si nostras illuminare non possumus. <lb/>
            et quidem illae fatuae uirgines, quamlibet stultae essent, non <lb/>
            tam alienas exstinguere lampades quam suas illuminare cupiebant. <lb/>
            et ideo ad istarum similitudinem, si cui nostrum deest <lb n="10"/>
            pinguissima gratia humilitatis et si deest ignis fidei et si <lb/>
            flamma feruoris et si oleum caritatis et si lumen discretionis, <lb/>
            ueniat ad eos, quos magis abundare perspexerit, et gratiam <lb/>
            in se a proximis non auferendo, sed imitando transfundat et <lb/>
            bona possessionis alienae non solum sine damno, sed etiam <lb n="15"/>
            cum lucro possessionis inuadat. numquam enim sentit luminis <lb/>
            damnum plurimus ignis accensus nec minuit solis lucem considerantium <lb/>
            multitudo. quanti ad eum perspexerint, tantis <lb/>
            munera sua commodat et ipse tamen semper integer perseuerat. <lb/>
            <lb n="20"/>
            
</p><p>Benedicta a deo illa anima est, cuius humilitas alterius confundit <lb/>
            superbiam, cuius patientia proximi exstinguit iracundiam, <lb/>
            cuius oboedientia pigritiam alterius tacite increpat, cuius feruor <lb/>
            inertiam alieni teporis exsuscitat, qui proximi sui prae ira <lb/>
            turbatum oculum cordis gratia consolationis atque aedificationis <lb n="25"/>
            illuminat. melius est huic quam illi, qui fratrem paululum <lb/>
            ab aliquo contristatum non tamen solacio suo porrecta manu <lb/>
            non subleuat, sed titubantem sicut parietem inclinatum maleloquiorum <lb/>
            impulsu adiuuat ad ruinam et salubriter pro disciplinae <lb/>
            ratione correctum per sinistra consilia sic incitat, ut <lb n="30"/>
            allidat, sic armat, ut perimat.

<note type="footnote"> 2 uia Os 4 et ne <hi rend="italic">A,</hi> nec v 5 et ne A 8 stultae] fatuae <hi rend="italic">Gv</hi> <lb/>
            9 tamen <hi rend="italic">Cv</hi> quam] sed <hi rend="italic">Cv</hi> 11 fidei] <hi rend="italic">uocuiam</hi> et <hi rend="italic">ter sequentem</hi> OM. <hi rend="italic">Cv</hi> <lb/>
            13 prospexerit v et <hi rend="italic">om</hi>. v 16 posseasoris <hi rend="italic">Gv</hi> 17 plurimis Gv 21 illa <lb/>
            anima est a deo Cv 22 proximi] alterius <hi rend="italic">Os</hi> 23 tacite <hi rend="italic">om. B,</hi> ante <lb/>
            alterius <hi rend="italic">exstcst in Os</hi> cuius <hi rend="italic">feruor - euuscitat add. B</hi> in <hi rend="italic">marg. vnfer</hi>. <lb/>
            28 non <hi rend="italic">om. B</hi> sed] et <hi rend="italic">add. A</hi> 30 et <hi rend="italic">post</hi> allidat <hi rend="italic">add. Å</hi> </note>
</p><pb n="317"/><p>Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt, ille sic agit, <lb/>
            ut iudicium etiam alienae perditionis incurrat. certi simus, <lb/>
            carissimi, quod, nisi caueamus, nisi nostras cotidie resecemus <lb/>
            et circumcidamus passiones, deteriores multum nos effici, quam <lb/>
            fueramus, dum in hoc saeculo uiueremus, ita ut fiant extrema<lb n="5"/>
            nostra peiora prioribus. et quidem, carissimi, quamdiu, quae <lb/>
            ad mundum pertinent, illis actibus et negotiis eramus militantes, <lb/>
            in quibus nunc erubescimus, tunc nobis aduersarius <lb/>
            non obstabat, immo etiam consentiebat, quia circa miserabilem <lb/>
            ac perditam uitam nostram non inueniebat, in quo exerceret<lb n="10"/>
            inuidiam suam. delectabant illum nostra opera, sufficiebant <lb/>
            illi per se nostra crimina et peccata. quis enim suscipiat <lb/>
            bellum contra militem suum et quis uelit impugnare subiectum <lb/>
            suum? sed super omnem infelicitatem erat uita illius, <lb/>
            cui nocere dedignabatur inimicus. <lb n="15"/>
            
</p><p>At uero nunc, postquam uoluptatibus illius renuntiauimus, <lb/>
            uidit cultores suos ad actoris pristini rediisse famulatum, uidit <lb/>
            in nobis quodam modo idola sua in dei templum mutari et <lb/>
            frendens et tamquam leo rugiens omnes nocendi aditus peruigil <lb/>
            insidiator explorat, de quo leone apostolus attestatur:<lb n="20"/>
            uigilate, quia aduersarius uester diabolus ut leo rugiens <lb/>
            circuit quaerens, quem deuoret. beati, quos hic <lb/>
            leo inquirendos iudicat et sequendos utique uirtutum uestigiis <lb/>
            et odore meritorum. non enim ab illo inquiruntur nisi boni, <lb/>
            quia se ultro ingerunt mali. post illos uiolenter currit, hos<lb n="25"/>
            etiam neglegenter incurrit. beati igitur, quos hic leo inuidia <lb/>
            cogitur quaerere et malitia non permittitur inuenire. terribiliter <lb/>
            quidem sonat in auribus nostris, dum audiuimus: tamquam <lb/>
            leo rugiens. sed quia dictum est: escae eius electae <lb/>
            sunt, quod quaerit, electionis est, quod rugit, desperationis est, <lb n="30"/>
            sicut in alio loco legimus: dentibus suis frendet et tabescet. <lb/>
            ita haec loquitur sermo diuinus, ut terrori coniuncta sit

<note type="footnote"> 5] Matth.12,45. 21] 1 Petr.5,8. 29] Hab. 1,16. 81] Psalm. 111,10. </note>

<note type="footnote"> 1 agat <hi rend="italic">AB</hi> 2 perditionis] non <hi rend="italic">add. A (sed erasum) B</hi> sumus Bv <lb/>
            4 passiones r. et c. <hi rend="italic">Cv</hi> 8 nunc] et <hi rend="italic">add. v</hi> 9 quod <hi rend="italic">v</hi> 11 delectabantur <lb/>
            <hi rend="italic">Cv</hi> sufiiciebantque <hi rend="italic">v</hi> 20 apostolus] bene <hi rend="italic">add. GH</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="318"/>
            consolatio. cruenti quidem est, quod frendet, sed uicti, quod tabescet. <lb/>
            et inter haec quanta sint illa, quae a deo praeparata <lb/>
            sunt homini, liuor prodit inimici. 
</p><p>Haec itaque, carissimi, cogitantes et in hoc agone desudantes <lb/>
            gloriosi ac praeclari patris nostri nos et discipulos meminerimus <lb n="5"/>
            esse et filios. rapiamus unusquisque, quod possumus, de bonis <lb/>
            intestati parentis. hic de hereditate assumat fidei holosericam, <lb/>
            gestorum uarietatem pretiosam, hic mansuetudinis ac simplicitatis <lb/>
            occupet talentum, ille decus pectoris beneuolentiae ac <lb/>
            sapientiae monile sibi uindicet, hic margaritam compunctionis <lb n="10"/>
            et thesaurum castitatis inuadat. licet enim ille locupletissimus <lb/>
            . dei amicus, quidquid habuit, integrum secum tulerit, et nobis <lb/>
            tamen, si uolumus, totum reliquit. ita ergo agamus bona <lb/>
            illius sectantes, ut, qui in aeternam gloriam suscitandus sub <lb/>
            fine saeculorum reddetur, nunc ecclesiae per rediuiua in filiis <lb n="15"/>
            merita iam resurgat. 
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXIIII.  AD MONACHOS II. </title></ab><p>Quod supplente et quodam modo cum caritate iubente deo <lb/>
            et uestra fraternitate qualemcumque sermonem profero, facio <lb n="20"/>
            hoc non ex aliqua praesumptione, sed ex uera et integra caritate. <lb/>
            et licet tam perfecti deo propitio sitis, ut admonitione <lb/>
            nostra minime egeatis, tamen imperante caritate, quae nescit <lb/>
            -timere, etiam quod optime implere uos nouimus, suggerere et <lb/>
            admonere cum uera humilitate et perfecta caritate praesumimus, <lb n="25"/>
            non tamen sine uerecundia, cum nos necdum idoneos

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">om. v</hi> tabescet <hi rend="italic">scripsi,</hi> tabescit <hi rend="italic">libri</hi> 2 haec <hi rend="italic">om. v</hi> 3 homini] <lb/>
            ut (et <hi rend="italic">B2) add. B,</hi> etiam <hi rend="italic">add. A</hi> 5 ac] et v <hi rend="italic">uerba</hi> praeclari <lb/>
            patris <hi rend="italic">usque ad finem cf. cum Euseb. homo 34 extrema parte (BPML<lb/>
             VI 656 D)</hi> 7 olosericam <hi rend="italic">C,</hi> olosiricam <hi rend="italic">AB</hi> 8 mansuetudinem <hi rend="italic">AB</hi> <lb/>
            10 uendicet <hi rend="italic">ABC</hi> margaritarum <hi rend="italic">A</hi> 12 habuerit <hi rend="italic">A</hi> 15 et <hi rend="italic">ante</hi> nunc <lb/>
            <hi rend="italic">add. A</hi> ecclesiae per <hi rend="italic">om. B</hi> per rediuiua] prole diuina <hi rend="italic">Cv</hi> filiis] <lb/>
            per <hi rend="italic">add. Cv</hi> 18 <hi rend="italic">exstat hic sermo in tribus codicibus Parisinis, qui sermonevi<lb/>
             antecedentem continent;</hi> item alius sermo eiusdem III <hi rend="italic">A (fol. 9r),</hi> <lb/>
            item alius sermo <hi rend="italic">B (fol. 6u),</hi> item sermo <hi rend="italic">C (fol. 32r)</hi> 21 <hi rend="italic">ueritate AB</hi> <lb/>
            24 uos <hi rend="italic">om. ABl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="319"/>
            nouerimus esse discipulos et ad opus sanctum uideamur excitare <lb/>
            magistros. cum simus tepidi, cogimur admonere feruentes, <lb/>
            cum simus peccatores, arguimus iustos, cum simus <lb/>
            imperiti, instruimus doctos, cum simus in pelago huius mundi <lb/>
            nimiis fluctibus agitati, ad eos, qui ad portum iam feliciter<lb n="5"/>
            peruenerunt, praedicationis uerba proferimus. 
</p><p>Sed tamen, fratres dilectissimi, quia solent naues superatis <lb/>
            et deuictis fluctibus pelagi etiam in portu tutissimo laborare <lb/>
            et, nisi grandis cautela fuerit, paene submergi, cum summa <lb/>
            humilitate et ingenti reuerentia admonemus, ut, quia uos Christus<lb n="10"/>
            capitalibus criminibus tamquam de periculosis liberauit <lb/>
            fluctibus, in portu quietis et beatitudinis constituti paruas neglegentias <lb/>
            et quasi minuta peccata, quae sic in anima confluunt, <lb/>
            quomodo per minutissimas nauis rimulas in sentina <lb/>
            guttae concurrunt, cum omni uigilantia Christo adiuuante exhaurire<lb n="15"/>
            iugiter festinetis., nam quomodo nauis, postea quam <lb/>
            pelagi fluctus euaserit, si in portu sentinata non fuerit, de <lb/>
            minutissimis guttis impletur et mergitur, sic et monachus deuictis <lb/>
            et superatis mundi huius criminibus quasi periculosis <lb/>
            fluctibus, cum ad portum monasterii uenerit, si subrepentia<lb n="20"/>
            uitia et minuta et cotidiana peccata de animae suae sentina <lb/>
            exhaurire neglexerit, in ipso portu naufragii discrimen incurrit. 
</p><p rend="script">Sed dicit aliquis: quomodo potest anima sentinari? utique <lb/>
            orando, ieiunando, uigilando, ueram caritatem et ueram humilitatem <lb/>
            et ueram oboedientiam exhibendo. attendite, fratres,<lb n="25"/>
            quaeso. quomodo nauis sentinatur a situla, sic anima ab operibus <lb/>
            malis oratione dominica liberatur, si dicat et uerum dicat: <lb/>
            dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus <lb/>
            debitoribus nostris. qui enim omnibus in se peccantibus <lb/>
            clementer indulserit, nullius peccati uestigium in illius anima <lb n="30"/>
            remanebit. attendite, fratres, et considerate, quod dixi, qui in <lb/>
            se peccanti indulserit, non dixi, quod, qui in deo peccauerit,

<note type="footnote"> 28] Matth. 6, 12.. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 doctos (doctores <hi rend="italic">v)</hi> instruimus <hi rend="italic">Cv</hi> 5 tam <hi rend="italic">v</hi> 6 praedictionis <hi rend="italic">v,</hi> <lb/>
            pdicois <hi rend="italic">C</hi> 18 <hi rend="italic">minutis v</hi> 26 queso frs <hi rend="italic">C</hi> quaeso <hi rend="italic">om. v</hi> 27 liberatur <lb/>
            oratione dominica <hi rend="italic">A</hi>-</note> <lb/>
             
<pb n="320"/>
            ipsi debeas indulgere, (sed) si quia in te peccauerit, ipsi debeas <lb/>
            ueniam dare. quod peius est, aliquotiens, qui in nobis peccauerit, <lb/>
            aut tarde aut difficile ueniam damus, qui in deo deliquerit, <lb/>
            celeriter indulgemus. sed si uolumus iuste agere, illi, <lb/>
            qui in deo peccauerit, sine seuerissima districtione non debemus <lb n="5"/>
            penitus indulgere, ne, dum illi per indiscretam pietatem <lb/>
            remittitur, exemplum perditionis aliis praebeatur. in suo ergo <lb/>
            se unusquisque ostendat clementem, quia dominus ait: si dimiseritis <lb/>
            hominibus peccata eorum, dimittet nobis <lb/>
            pater uester caelestis peccata uestra. <lb n="10"/>
            
</p><p>Quando uero in deum aliquis peccatum praesumit admittere, <lb/>
            districtionem debet monasterialem sustinere. et hoc bono et <lb/>
            pio animo debet fieri, ut spiritali castigatione ita corrigatur <lb/>
            in hoc saeculo, ut non pereat in futuro, quia omne peccatum, <lb/>
            quod in hoc mundo non corrigitur, in futuro saeculo punietur. <lb n="15"/>
            sic enim de filio, de seruo diuina scriptura commemorat: tu, <lb/>
            inquit, uirga. eum caedis et animam illius de inferno <lb/>
            liberabis. et ideo, sicut supra suggessi, non solum capitalia <lb/>
            crimina caueamus, sed etiam paruas neglegentias cotidie quasi <lb/>
            uenena diaboli respuamus. sunt enim nonnulli, qui post religionis <lb n="20"/>
            professionem, quia uidentur exisse de saeculo, nimia <lb/>
            securitate soluuntur, et impletur in illis sententia domini, qua <lb/>
            dicitur: utinam frigidus esses aut calidus. nunc autem, <lb/>
            quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. quid <lb/>
            est, quod dixit: utinam calidus esses aut frigidus? hoc uult <lb n="25"/>
            dicere: melius tibi fuerat, ut in saeculo remansisses frigidus <lb/>
            aut in monasterio fuisses feruidus, nunc autem, quia et de <lb/>
            saeculo recessisti et spiritalem feruorem per neglegentiam <lb/>
            tuam apprehendere noluisti, tepidus effectus es, ex ore domini <lb/>
            uix iterum recipiendus euomeris.

<note type="footnote"> 8] Matth. 6, 14. 17] Prou. 23, 14. 23] Apoc. 8, 15. </note>

<note type="footnote"> 1 indulgere-debeas <hi rend="italic">om. Cv</hi> sed <hi rend="italic">addidi, om. libri</hi> 6 penitus om. <hi rend="italic">Of)</hi> <lb/>
            8 ostendat] esse <hi rend="italic">add. A</hi> 12 bono et] bonum <hi rend="italic">Cv</hi> 19 neglegentias] <lb/>
            quas <hi rend="italic">add. f)</hi> 20 respiramus <hi rend="italic">Cv</hi> 21 qua <hi rend="italic">Cv</hi> 22 eis <hi rend="italic">Of),</hi> illa <hi rend="italic">add. A</hi> <lb/>
            23 calidus esses aut frigidus <hi rend="italic">A</hi> 24 uomere <hi rend="italic">Cv</hi> 25 esses calidus Cc <lb/>
            hoc uult-feruidus <hi rend="italic">om. Cv</hi> 27 fuisses <hi rend="italic">om. B</hi> 28 et] tamen <hi rend="italic">add. A</hi> </note><lb n="30"/>
            
</p><pb n="321"/><p>Ideoque, fratres carissimi, cum dei adiutorio sententiam diuinae <lb/>
            scripturae diligenter attendite, qua dicitur: omni custodia <lb/>
            serua cor. tuum. sicut enim gaudendum est de <lb/>
            monacho, qui ad monasterium uoluerit mansuetudinem, oboedientiam, <lb/>
            patientiam mitis et humilis exhibere, ita e contrario<lb n="5"/>
            lugendum est de illo, qui corpore tantum uidetur de hoc saeculo <lb/>
            exisse, corde tamen in mundo aut remansisse infideliter <lb/>
            aut rediise infeliciter cognoscitur et pro humilitate profert <lb/>
            superbiam, pro patientia iracundiam, pro oboedientia contemptum, <lb/>
            pro caritatis medicamento malitiae effundit uenenum. <lb n="10"/>
            talibus conuenit illa beati Petri uera et multum timenda sententia: <lb/>
            melius, inquit, illis fuerat non cognoscere uiam <lb/>
            iustitiae, quam post cognitionem retrorsum conuerti, <lb/>
            et iterum: canis reuersus ad uomitum suum et sus lota <lb/>
            in uolutabro luti. sed nec de talibus desperandum est,<lb n="15"/>
            fratres, quia potens est deus orantibus uobis scintillam compunctionis <lb/>
            accendere et omnem saeculi uoluptatem uelut spinas <lb/>
            et tribulos nequitiae salubri igne consumere, illo utique igne, <lb/>
            de quo dominus ait: ignem ueni mittere in terram et <lb/>
            quid uolo, nisi ut ardeat? <lb n="20"/>
            
</p><p>Orate ergo, fratres dilectissimi, non solum ut uobis deus <lb/>
            perseuerantiam bonam dignetur tribuere, sed et ut illi, qui <lb/>
            neglegentes sunt, tandem debeant de fouea superbiae se subleuare <lb/>
            et de laqueis eruere. si enim uobis orantibus et cum <lb/>
            caritate consilium dantibus, quicumque sunt tepidi et neglegentes, <lb n="25"/>
            fuerint emendati, duplicatum uobis praemium dominus <lb/>
            et de uestra et de illorum correptione recompensare dignabitur. <lb/>
            nam nec illi, qui boni sunt, se debent quasi de suis meritis <lb/>
            extollere, nec illi, qui neglegentes sunt, de dei misericordia <lb/>
            desperare, sed et illi cum humilitate dei dona custodiant et <lb n="30"/>
            illi cum grandi compunctione celerius ad paenitentiam uel correptionis <lb/>
            medicamenta confugiant, quia, qui bonus est, si

<note type="footnote"> 2] Prou. 4, 23. 12] 2 Petro 2, 21. 14] ib. 22. 19] Luc. 12, 49. </note>

<note type="footnote"> 1 cum dei adiutorio <hi rend="italic">om. Cv</hi> 4 in monasterio <hi rend="italic">Cv</hi> uoluerit <hi rend="italic">post</hi> patientiam <lb/>
            <hi rend="italic">exhibet A</hi> 6 de saeculo eiisse uidetur <hi rend="italic">(omisso</hi> hoc) A 22 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. f)</hi> 27 repensare <hi rend="italic">BC1</hi> 30 et <hi rend="italic">om</hi>. v bona <hi rend="italic">Cv</hi> 31 isti v </note>

<note type="footnote"> XXI. Ffttut. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> <lb/>
             
<pb n="322"/>
            superbire coeperit, humiliabitur et, qui superbus est, si se humiliauerit, <lb/>
            per dei misericordiam subleuabitur. tantum est enim, <lb/>
            ut se non permittat amplius durissimo iugo premi nec nimia <lb/>
            et periculosa dissimulatione in peccatis perseuerando diutius <lb/>
            obdurari, sed tam cito confugiat ad pietatem dei, ut in se <lb n="5"/>
            peccati uestigium non relinquat. optime calidis adhuc uulneribus <lb/>
            malagma uel fibula. apponitur, quia, si uelox fuerit <lb/>
            ad caelestem medicum intentio resurgendi, uestigium peccati <lb/>
            non poterit remanere cum lapso, quia sub manu omnipotentis <lb/>
            medici dei et cito perit morbus et uelociter sanatur <lb n="10"/>
            aegrotus. 
</p><p>Iterum atque iterum rogo et admoneo, fratres, ut oboedientiam <lb/>
            et humilitatem et caritatem non solum senioribus et <lb/>
            coaequalibus, sed etiam iunioribus exhibere iugiter studeatis, <lb/>
            quia, quaelibet bona seruus dei habere contenderit, omnia perniciter <lb n="15"/>
            perdit, si in illo humilitas et caritas uera non fuerit. <lb/>
            nolite murmurare, fratres, scriptum est enim, quod murmurantes <lb/>
            a serpentibus perierunt. nolite detrahere, fratres, quia <lb/>
            scriptum est: qui detrahit fratri, erudicabitur. nolite <lb/>
            iracundiam in corde seruare, quia scriptum est: ira enim <lb n="20"/>
            uiri iustitiam dei non operatur. nolite uos inuicem odio <lb/>
            habere propter illud, quod scriptum est: qui odit fratrem <lb/>
            suum, homicida est. 
</p><p>Sed non opus est, ut diutius sanctam caritatem uestram <lb/>
            uerbis doceamus, quod uos ad Christi gloriam operibus implere <lb n="25"/>
            et cognoscimus et gaudemus. hoc solum specialiter petimus, <lb/>
            ut, quia uos deus in locum quietis et tranquillitatis collocare <lb/>
            dignatus est, pro nobis, quos saeculi istius tempestates et innumerabiles <lb/>
            fluctus affligunt, abundantius domino supplicetis, <lb/>
            ut, si nobis, quia non meremur, gloria non dabitur, saltem <lb n="30"/>
            uobis orantibus peccatorum uenia tribuatur. Amen.

<note type="footnote"> 17] Num. 21, 6. 19] Iac. 4,11. 20] lac. 1,20. 22] 1 Ioann. 3,15. </note>

<note type="footnote"> 1 humiliauerit <hi rend="italic">v,</hi> humiliat <hi rend="italic">libri</hi> 2 enim <hi rend="italic">otn. ACv</hi> 10 dei om. Oo<lb/>
             15 contendit et <hi rend="italic">v</hi> 17 scriptum-quia <hi rend="italic">add. B1 in marg</hi>. 20 enim om. <hi rend="italic">Å</hi> <lb/>
            24 est opus A 25 quia <hi rend="italic">Å</hi> 30 qui <hi rend="italic">Cv</hi> </note> 
<pb n="323"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XXV.  SERMO ANTE QVADRAGESIMAM. </title></ab><p>Rogo et admoneo uos, fratres carissimi, ut in isto legitimo <lb/>
            ac sacratissimo tempore exceptis dominicis diebus nullus prandere <lb/>
            praesumat, nisi forte ille, quem ieiunare infirmitas non<lb n="5"/>
            permittit, quia aliis diebus ieiunare aut remedium aut praemium <lb/>
            est, in quadragesima non ieiunare peccatum est. alio tempore <lb/>
            qui ieiunat, accipiet indulgentiam, in quadragesima qui potest <lb/>
            et non ieiunat, sentiet poenam. et ipse tamen, qui ieiunare <lb/>
            non praeualet, secretius sibi soli aut, si est alius infirmus,<lb n="10"/>
            cum ipso sibi in domu sua praeparet, quod accipiat, et illos, <lb/>
            qui (sani sunt et) ieiunare praeualent, ad manducandum non <lb/>
            inuitet, quia, si hoc fecerit, non solum deus sed etiam homines <lb/>
            intellegere possunt illum non pro infirmitate (non) posse, sed <lb/>
            pro gula ieiunare non uelle. sufficiat illi, quod ipse ieiunare<lb n="15"/>
            non praeualet, et magis cum gemitu et suspirio et animi dolore <lb/>
            manducet pro eo, quod aliis ieiunantibus et ipse non potest. <lb/>
            quod opus est unicuique infirmo, secretius aut sibi soli aut <lb/>
            alii infirmo similiter faciat praeparare, quia non ei oportet, ut <lb/>
            aliquem sanum roget ad prandium, ne sibi augeat etiam de<lb n="20"/>
            alterius gula peccatum. 
</p><p rend="script">Pro eo tamen, quod non potest ieiunare, amplius pauperibus <lb/>
            erogare debet, ut peccata, quae non potest ieiunando curare, <lb/>
            possit elimosynas dando redimere. bonum est ieiunare, fratres, <lb/>
            sed melius est elimosynam dare. si aliquis utrumque potest, <lb n="25"/>
            duplex bonum est. si uero non potest, melius est elimosynam

<note rend="script" type="footnote"> 2 <hi rend="italic">hic sermo exstat</hi> in <hi rend="italic">codice Parisino lat. 3783 saec. XI ineuntis (P)<lb/>
             fol. 109r; editus est inter Augustini sermones dubios 142 (39, 2022 MJ;</hi> <lb/>
            incipiunt sermones scl fausti eJTi legendi ante quadragesima P 3 ammoneo <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 4 saoratissimo] quadragesimae <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 5 pre||jmat <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            11 domum suam <hi rend="italic">P</hi> 12 sani sunt et <hi rend="italic">Aug., om. P</hi> manducandum] <lb/>
            prandium <hi rend="italic">Aug</hi>. 14 non <hi rend="italic">Aug., om. P</hi> 17 et ipse] ille abstinere <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            t <lb/>
            18 quid <hi rend="italic">Aug</hi>. secretius-oportet ut <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 19 alio <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">man. alt.)</hi> <lb/>
            * <lb/>
            20 rogare <hi rend="italic">Aug</hi>. ne] ut <hi rend="italic">Aug</hi>. 24 IIelemosinis <hi rend="italic">P</hi> (a <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 25 helemosinam <lb/>
            P 26 duplex bonum est <hi rend="italic">scripsi coll. p. 324, 5,</hi> duo bonum est <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> duo sunt bona <hi rend="italic">Aug</hi>. helemosinam P </note>

<note type="footnote"> 21* </note> <lb/>
             
<pb n="324"/>
            dare. si (possibilitas non fuerit ieiunandi, elimosyna sufficit <lb/>
            sibi sine ieiunio, ieiunium \'uero sine elimosyna omnino non <lb/>
            sufficit. ergo si aliquis non potest ieiunare, elimosyna absque <lb/>
            ieiunio bonum est. si uero praeualet ieiunium cum elimosyna, <lb/>
            duplex bonum est, (ieiunium uero sine elimosyna nullum bonum <lb n="5"/>
            est), nisi forte ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino, <lb/>
            quod tribuat. illis ergo, qui non habuerint, unde retribuere, <lb/>
            sufficit uoluntas bona secundum illud, quod scriptum est: <lb/>
            gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae <lb/>
            uoluntatis. <lb n="10"/>
            
</p><p>Sed quis erit, qui se possit excusare, cum etiam pro calice <lb/>
            aquae frigidae mercedem se dominus redditurum esse promiserit? <lb/>
            et quare frigidae dixit? ne forte se posset aliquis <lb/>
            pauper de lignorum penuria excusare aut certe dixerit se uasculum, <lb/>
            ubi aquam calefaceret, non habere. denique et per <lb n="15"/>
            beatum prophetam, fratres carissimi, dominus ita hortatur et <lb/>
            admonet elimosynam fieri, ut paene nullus pauper sit, qui se <lb/>
            ualeat excusare. sic enim ait: hoc est ieiunium, quod <lb/>
            elegi, dicit dominus: frange esurienti panem tuum. <lb/>
            non dixit, ut integrum daret, cum forte pauper ille alium non <lb n="20"/>
            haberet, sed frange, inquit, hoc est dicere: etiamsi tibi tanta <lb/>
            paupertas est, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen <lb/>
            frange et pauperi tribue. et egenum, inquit, ac sine tecto <lb/>
            induc in domum tuam. si aliquis ita pauper est, ut non <lb/>
            habeat, unde tribuat pauperi cibum, uel in uno angulo domus <lb n="25"/>
            suae peregrino praeparet lectulum. 
</p><p>Quid nos ad haec dicturi sumus, fratres, uel quam excusationem <lb/>
            habere poterimus, qui amplas et spatiosas domos <lb/>
            habentes uix aliquando dignamur excipere peregrinum ignorantes, <lb/>
            immo non credentes, quod in omnibus peregrinis

<note type="footnote"> 9] Luc. 2,14. 18] Esai. 58, 5. 23] Esai. 58, 7. </note>

<note type="footnote"> 1 helemosina <hi rend="italic">P</hi> 2 helemosina P 3 helemosina P absque] sine <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. 4 helemosina P 5 ieiunium-bonum est <hi rend="italic">Aug., om. P</hi> 7 illi <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. habuerit <hi rend="italic">Aug</hi>. retribuere] tribuat <hi rend="italic">Aug</hi>. 13 dixit <hi rend="italic">Aug.,</hi> dixerit <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            14 certe dixerit] dicere <hi rend="italic">Aug</hi>. 16 ortatur <hi rend="italic">P</hi> 17 ammonet P helemosinam <lb/>
            P prope <hi rend="italic">Âug</hi>. 21 inquid P 23 inquid P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="325"/>
            Christus excipitur, sicut ipse dixit: hospes fui et suscepistis <lb/>
            me, et: qua-mdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi <lb/>
            fecistis? laboriosum et fastidiosum nobis est in pauperibus <lb/>
            recipere Christum in patria nostra, timeo, ne ille nobis uicem <lb/>
            reddat, ne non recipiat nos in beatitudine sua. contemnimus<lb n="5"/>
            illum in mundo, timeo, ne nos ille iterum contemnat in caelo <lb/>
            secundum illud, quod ipse dixit: esuriui enim et non dedistis <lb/>
            mihi manducare et hospes fui et non suscepistis <lb/>
            me, et: quamdiu non fecistis uni ex minimis istis, <lb/>
            nec mihi fecistis. et quod postea sequitur, fratres, auertat<lb n="10"/>
            hoc deus a nobis, hoc enim postea addidit dicens: discedite, <lb/>
            inquit, a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus <lb/>
            est diabolo et angelis eius. 
</p><p rend="script">Haec ergo, fratres carissimi, non transitorie nec solis corporeis <lb/>
            auribus audiamus, sed fideliter audientes etiam, ut alii<lb n="15"/>
            teneant et impleant, uerbo pariter et exemplo doceamus. quid <lb/>
            ergo post haec dixit dominus per prophetam? si uideris, <lb/>
            inquit, nudum, operi eum. ego in hac sententia neminem <lb/>
            iudico, unusquisque attendat conscientiam suam. me tamen <lb/>
            arguo et reprehendo, quia forte aliquoties euenit, ut per neglegentiam <lb n="20"/>
            uestimenticula mea, quae debuerint accipere pauperes, <lb/>
            deuorarentur a tineis. et timeo, ne mihi ipsi panni ad <lb/>
            testimonium proferantur in die iudicii secundum illud, quod <lb/>
            Iacobus apostolus terribiliter increpat dicens: agite nunc, <lb/>
            inquit, diuites, plorate ululantes in miseriis, quae aduenient <lb n="25"/>
            uobis. diuitiae uestrae putrefactae sunt et <lb/>
            uestimenta uestra a tineis comesta sunt. aurum et <lb/>
            argentum uestrum aeruginauit et aerugo eorum in

<note type="footnote"> 1] Matth. 25, 35. 2] Matth. 25, 40. 7] Matth. 25, 42. 9] Matth. <lb/>
            25, 45. 11] Matth. 25, 46. 17] Esai. 58, 7. 24] Iac. 5,1-5. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 michi P 5 ne] et <hi rend="italic">Aug</hi>. beatitudinem suam <hi rend="italic">Aug</hi>. contempnimus <lb/>
            P 6 mundo <hi rend="italic">ex</hi> mundum P contempnat <hi rend="italic">P</hi> 7 enim <hi rend="italic">om. Aug</hi>. <lb/>
            8 et <hi rend="italic">ante</hi> hospes <hi rend="italic">erasutn in P</hi> 10 michi P 11 post haec <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            12 inquid <hi rend="italic">P, om. Aug</hi>. 14 corporis <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">man. alt.),</hi> corporis <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            18 inquid P 22 ad] in <hi rend="italic">Aug</hi>. 25 inquid P 27 commesta P 28 eruginauit <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> erugo P </note> <lb/>
             
<pb n="326"/>
            testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras <lb/>
            sicut ignis. thesaurizastis super terram e.t in deliciis <lb/>
            enutristis corda uestra in die occisionis. haec omnia, <lb/>
            sicut dixi, fratres carissimi, quae per apostolum comminatus <lb/>
            est Christus, licet nos nimium terreant, non tamen de dei <lb n="5"/>
            misericordia desperandum est. adhuc enim et ego et mei similes <lb/>
            neglegentes cum dei adiutorio possumus nos emendare, <lb/>
            si uolumus, (si) et elimosynas, quas huc usque parcius fecimus, <lb/>
            largius erogemus et pro peccatis praeteritis cum dolore <lb/>
            et gemitu et cum spe reparationis dei misericordiam deprecemur. <lb n="10"/>
            
</p><p>Ergo, sicut supra suggessimus, fratres carissimi, ieiunia <lb/>
            nostra elimosynarum pinguedo commendet, quia tale est ieiunium <lb/>
            sine elimosyna, qualis sine oleo lucerna. nam sicut lucerna, <lb/>
            quae sine oleo accenditur, fumigare potest, lumen habere <lb/>
            non potest, ita ieiunium sine elimosyna carnem quidem cruciat, <lb n="15"/>
            sed caritatis lumine animam non illustrat. interim dum licet, <lb/>
            quod ad praesens agitur, fratres, sic ieiunemus, ut prandia <lb/>
            nostra pauperibus erogentur, ut, quod pransuri eramus, non in <lb/>
            nostris sacculis, sed in uisceribus pauperum reponamus, quia <lb/>
            manus pauperis gazophylacium Christi est. quicquid accipit, <lb n="20"/>
            ne in terra pereat, in caelo reponitur, quia, quamuis cibus, <lb/>
            quem pauper accipit, consumatur, merces tamen boni operis <lb/>
            in caelo reconditur. nam si prandia nostra exquisitis saporibus et . <lb/>
            multiplicatis ferculis expendere studeamus ad caenam, sic corpori <lb/>
            nostro deliciae non subtrahuntur, sed etiam duplicantur ac, sicut <lb n="25"/>
            eo modo corpori nostro nil minuitur, sic animae nil augetur. 
</p><p rend="script">Haec, fratres, timens magis quam de uobis aliquid sinistrum <lb/>
            credens admoneo. scio tamen plures ex uobis deo propitio et

<note rend="script" type="footnote"> 3 ocisionis P 6 enim et <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 8 si <hi rend="italic">Aug., om. P</hi> helemosinas <lb/>
            P 10 et <hi rend="italic">ante</hi> cum <hi rend="italic">om. Attg</hi>. 11 suggessi <hi rend="italic">Aug</hi>. 12 helemosinaram <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 13 helemosyna P 14 lucem <hi rend="italic">Aug</hi>. 15 helemosina <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            IIIe <lb/>
            16 lumen <hi rend="italic">P (corr. man. alt.)</hi> dum licet <hi rend="italic">P2 in rasura,</hi> uel <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            d <lb/>
            17 apresens <hi rend="italic">P (d man. alt.)</hi> 20 gazofilacium P quicquid] qui quod <hi rend="italic">Aug</hi>. <lb/>
            21 reponit <hi rend="italic">Aug</hi>. 24 nurn extendere <hi rend="italic">scribendum</hi>? si <hi rend="italic">Aug</hi>. 25 non <lb/>
            <hi rend="italic">auprascr. P1</hi> ac sicut eo <hi rend="italic">scripsi,</hi> hac si quo P, sicut <hi rend="italic">Aug</hi>. 26 nostro <lb/>
            i <lb/>
            <hi rend="italic">om. Aug</hi>. minuetur P (i <hi rend="italic">man. altJ</hi> 28 ammoneo P tamen] enim <lb/>
            <hi rend="italic">Aug</hi>. propicio P </note> <lb/>
             
<pb n="327"/>
            peregrinos assidue excipere et pauperibus frequenter elimosynam <lb/>
            dare. et ideo, quod suggero, ad hoc proficiat, ut, qui faciebat, <lb/>
            amplius faciat. qui uero non faciebat aut forte tardius faciebat, <lb/>
            tam sanctam sibi et deo placitam operationem in consuetudinem <lb/>
            mittat. et licet credam, quod deo inspirante semper<lb n="5"/>
            superuenientibus festiuitatibus castitatem ante plures dies <lb/>
            (etiam cum propriis uxoribus) custodiat caritas uestra, tamen <lb/>
            licet ex superfluo etiam, quod uos facere credo, caritatis contemplatione <lb/>
            commoneo, ut per totam quadragesimam usque ad <lb/>
            finem paschae castitatem deo auxiliante seruantes in illa sacrosancta<lb n="10"/>
            sollemnitate paschali caritatis luce uestiti, elimosynis <lb/>
            splendidi, orationibus, uigiliis et ieiuniis uelut quibusdam caelestibus <lb/>
            et spiritalibus margaritis ornati non solum cum amicis, <lb/>
            sed etiam cum inimicis pacifici libera et secura conscientia ad <lb/>
            altare domini accedentes corpus et sanguinem eius non ad iudicium,<lb n="15"/>
            sed ad remedium possitis accipere. 
</p><p rend="script">Sed cum de elimosynis loquar, non conturbetur angusta <lb/>
            paupertas. omnia enim compleuit, qui, quod potuit, fecit, quia <lb/>
            uoluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. sed hoc <lb/>
            ille implere poterit, qui omnem pauperem quasi se ipsum<lb n="20"/>
            considerare uoluerit. sic pauperi tribuat, quomodo, si ipse in <lb/>
            tali necessitate esset, sibi fieri cuperet. haec qui fecerit, et <lb/>
            noui et ueteris testamenti praecepta complebit implens illud <lb/>
            euangelicum: omnia, quaecumque uultis, ut faciant uobis <lb/>
            homines, ita et uos facite illis similiter. haec est <lb n="25"/>
            enim lex et prophetae, ad quam uerae et perfectae caritatis <lb/>
            legem ipse nos dominus sub sua protectione perducat, qui <lb/>
            cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum. <lb/>
            Amen.

<note type="footnote"> 24] Matth. 7, 12. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 helemosinam P 4 tamen P sca P placita operatione P <lb/>
            7 etiam—uxoribus <hi rend="italic">Aug., om. P</hi> 9 quadragesimam] et <hi rend="italic">add. Aug</hi>. <lb/>
            11 sollempnitate P helemosinis P 12 uelud P 15 accelldentes P <lb/>
            17 helemosinis <hi rend="italic">P</hi> loquimur <hi rend="italic">Aug</hi>. 21 uoluerit] ut <hi rend="italic">add. Aug</hi>. 24 euana <lb/>
            <lb/>
            gelium P 25 ita <hi rend="italic">om. Aug</hi>. 26 a <hi rend="italic">P</hi> (d <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 27 ipse P (e <hi rend="italic">man. <lb/>
            sUJ,</hi> pius <hi rend="italic">Aug</hi>. uos <hi rend="italic">Aug</hi>.\' </note> 
<pb n="328"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>