XX. DE SANCTO IOSEPH I. Quotiens uobis, carissimi, lectiones de testamento ueteri recitantur, sicut frequenter admonui, non hoc solum debetis adtendere, quod sonat in uerbo, sed quod intellegitur et sapit in spiritu. sic et apostolus commonet nos dicens: littera occidit, spiritus autem uiuificat. haec enim omnia, quae in ueteri testamento leguntur, sicut dicit apostolus, in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos. cum enim Christianus populus fideliter ad ecclesiam uenit, quid ei prodest, quod audit, qualiter sancti patriarchae aut uxores 22] 2 Cor. 3, 6. 24] 1 Cor. 10, 11. 2 etiam] iu add. D 3 positis D 5 babtizari D offere D 6 deferat D magnam D 9 desimulant D 10 qui Aug., om. D 11 quadragensima D babtizandi D offere D 13 acciperint D, accipient Aug . babtismi D 18 incip de sco ioseph epistula faustini D; exstat hic sermo inter Augustini sermones dubios 13 (39,1765 M.) 21 sonat ex sorat D 22 litterra D acceperunt aut filios procreauerunt, nisi haec, quare facta sunt aut quid res istae figurauerunt, spiritali sensu perspexerit. ecce audiuimus, quod beatus Iacob genuerit filium et uocauerit nomen eius Ioseph et eum plus quam reliquos filios dilexerit. hoc loco beatus Iacob figuram habuit dei patris, sanctus quoque Ioseph typum domini gessit saluatoris. diligebat Iacob filium suum et deus pater dilexit unicum suum. Iacob misit filium suum, ut de fratribus suis sollicitudinem gereret, et deus pater misit filium suum unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum uisitaret. Ioseph, dum fratres suos quaereret, errabat in eremo et genus Christus humanum requirebat, quod errabat in mundo, quo in mundo quasi et ipse errabat, quia errantes quaerebat. Ioseph fratres suos quaerebat in Sichimis. Sichima interpretatur humerus. semper enim peccatores dorsum ponunt in faciem iusti. humeri enim retro sunt. sicut enim fratres Ioseph inuidia percussi fraternae dilectioni dorsum magis quam faciem offerebant, ita et infelices Iudaei uenienti ad eos salutis auctori inuidere potius quam diligere maluerunt. de talibus dicitur in psalmo: obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum semper incurua. Inuenit Ioseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur defectio. uere in grandi defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. uidentes ergo Ioseph fratres sui de morte illius tractauerunt. sic uidentes uerum Ioseph Iesum Christum, 19] Psalm. 68, 24. 1 acciperunt D d>creauerat D 2 perspexerit Aug., semp exerint J) 5 sanctus quoque] num sanctusque scribendum ? ,7 et-suum] quia et deus pater diligit unigenitum suum, sicut ipse dixit: hic est filius meus U dilectus Aug . dilexit scnpsi, dilegit D misit suprascr. D 8 siyn D 10 fratrem suum ex fratres suos D quereret ex querebat D 11 herimo D 12 quo in mundo Aug., qddammodo D 14 siccimis siccima 1) 15 dorsum magis quam faciem ponunt in faciem iusti Aug . retro sunt D Aug, retrorsum D 16 dilectionis D 17 offerebat D 18 ueniente Aug . auctori scripsi, auctorem D, auctore Aug . putius D 19 malluerunt D 22 intothaim D 23 uere—defectione D bis, sed priore loco defecti;il!: fratricidio mlllll D (erat hodie in ras.) 24 sui Aug., suos D 25 Iesum-Ioseph om. Dl, add. man. alt. in marg . ut eum crucifigerent, uno omnes consilio statuerunt. ut Ioseph expoliauerunt fratres sui ueste polymitari et talari, et Iudaei Christum per mortem crucis expoliauerunt tunica corporali. Ioseph exutus tunica mittitur in cisternam, id est in lacum, et Christus expoliatus carne humana descendit in infernum. Ioseph, postea quam de cisterna leuatur, Ismaelitis, id est gentibus uenditur, et Christus, postea quam de inferno regreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio conparatur. Ioseph per consilium Iudaeae triginta argenteis distrahitur, et Christus per consilium Iudae Iscariotis eodem ordine uenumdatur. quod autem in diuersis translationibus non aequali pretio scribitur Ioseph uenumdatus, sed alii dixerunt argenteos uiginti, alii triginta, hoc spiritaliter significauit, (quod Christus) non aequaliter ab omnibus credendus esset (uel) diligendus. denique etiam nunc in ecclesia alii eum plus diligunt, alii minus. ipsi plus ualet Christus, qui eum maiore caritate diligit. Ioseph descendit in Aegyptum et. Christus in mundum. Ioseph penuria frumenti saluat Aegyptum et Christus a fame uerbi dei liberat mundum. nisi enim Ioseph fratres sui uendidissent, defecerat Aegyptus, uerum est, fratres, nisi Christum Iudaei crucifixerint., perierat mundus. rideamus tamen, fratres carissimi, unde in beato Ioseph fratres sui tam crudeliter saeuierunt. unde nisi inuidiae ueneno, per quod mors intrauit in orbem terrarum? denique audi scripturam dicentem: inuidebant ei fratres sui et non poterant ei quicquam loqui pacificum. uidit enim beatus 25] Geu. 37, 4. 1 statuerunt Aug., straueft 1) 2 poliinitari D thalari D 3 tonicali D 4 toniea D 5 (iiscendit D 6 cystonia j D leua tur D ysmaelytis I) di 7 uentjtur D n distraitur 1) 10 iudas D scariothis D ordine] numero Aug. uenundatur D 12 uenundatus D argenteis Aug . 13 quod Christus Aug., om. D 14 uel Aug., om . 1) 15 dilegunt D 16 diligit scripsi, diligeret D, dilexerit Aug . 17 discendit D egyptum 1) pinuria D, a penuria Aug . 18 egyptum D 20 difficerat D egyptus D 21 crucifixerint ex crucifixerunt D, crucifiiissent Aug . 23 seuerunt J) 2G lori D Ioseph somnium, quasi stantem se cum fratribus suis in agro et manipulos colligentem et fratrum suorum manipulos undecim adorare manipulum suum. hoc in illo Ioseph tunc inpletum est, quando eum fratres sui in Aegypto adorauerunt. et non incongrue coacti sunt steriles manipuli fructuosum manipulum adorare, per quem de famis periculo liberandi erant. Uidit etiam aliud somnium, quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. cui respondit pater suus: numquid ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? hoc in illo Ioseph impleri non potuit, quia iam et mater illius de hac luce migrauerat. in nostro uero Ioseph, id est domino nostro Iesu Christo somnii illius sacramenta conpleta sunt. sol enim et luna et undecim stellae eum adorauerunt, quando post resurrectionem sancta Maria quasi luna et beatus Ioseph cum undecim stellis, id est beatis apostolis adorauerunt eum, qui incuruati ac prostrati sunt ante eum et inpleta est prophetia, quae dixerat: laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae et lumen. nam quo modo fratribus illius potuit conuenire, quod eum quasi stellae adorare possent, quos inuidiae nox obscuros et tenebrosos effecerat? iam enim claritatem stellarum perdiderunt, qui in se lumen caritatis exstinxerunt. merito hoc ergo in domino saluatore nostro Iesu Christo uerius conpletum fuisse credimus, quem, sicut antea etiam dixi, beatum Ioseph et beatam Mariam cum undecim apostolis frequentius legimus adorasse. nam quod apostoli lumen stellarum habuerint, ipse dominus in euangelio dixit: uos estis lux mundi, et iterum de ipsis ac suis 8] Gen. 37, 10. 17] Psalm. 148, 3. 27] Matth. 5, 14. 1 somnum D 2 nmnibulos D 4 eum Aug., enim D 5 fructuorum 1) 7 alium D n mater tutis 7) adorauorimus]) 10 quiamigrauerat om. Aug . quia iam scripsi, q alam 1) 12 somni D 15 Ioseph] uelut sol mld. Aug . beatis ex beatlls]) 16 adorauerunt eum qui om. Aug . 17