XVIIII. DE ABRAHAM ET ISAAC FILIO EIUS. Lectio ilia, fratres carissimi, in qua beatus Abraham Isaac filium suum in holocaustum legitur obtulisse, ideo in ordine suo diebus quadragesimae non recitatur, quia, (ut) ipsi nostis, in uigiliis paschae propter sacramentum dominicae passionis reseruatur. et quia tunc non est in spatio, ut de ipsa possit aliquid dici, nunc, si iubetis, expositionem eius secundum id, quod eam patres nostri inspirante domino tractauerunt , caritatis uestrae auribus quam possimus breuiter intimemus. Dixit ergo dominus ad Abraham: tolle filium tuum, quem diligis, Isaac et offeres eum mihi in holocaustum super unum montium, quem demonstrauero tibi. at ille surgens strauit asinam suam et tulit secum duos pueros et Isaac filium suum et peruenit ad 8] Gen. 27, 27. 22] Geu. 22, 2. 1 luioria D 2 dubio ex dubiu D eorum] haec Aug . amicitia B nobis Aug., amicitias D 6 cremina D consuejjuerat D 8 fili D 13 incipit de habraham et isac filio et D; exstat hic sermo inter Augu- stini semioyves dubios 6 (39,1749 lJf.) 14 habraham D 15 obtullisse D 16 ut scripsi, om. D, sicut Aug . 19 diciminc D expossitionem D a id om. Aug . 20 tractauerat D caritas D 22 habraham D 23 dilegis D offeris D 25 tullit D locum, quem ei ostenderat dominus, die tertia. Abraham enim, quando Isaac filium suum obtulit, typum (habuit dei patris, Isaac uero figuram) gessit domini saluatoris. quod autem ad locum immolationis die tertio peruenitur, mysterium trinitatis ostenditur. nam quod dies in sacramento tertius uel mysterio accipi debeat trinitatis, frequenter in sacris uoluminibus inuenitur, sicut in Exodo: uiam, inquit, trium dierum ibimus in deserto, et iterum, quando ad montem Sinai uentum (est), dictum est populo: sanctificamini et estote in diem parati tertiam, et Iosue transiturus Iordanem, ut in die tertio populus paratus sit, admonuit, et dominus die tertio resurrexit. hoc ideo diximus, quia beatus Abraham die tertio uenit ad locum, quem ei ostenderat dominus. Duo pueri, quos cum asina Abraham remanere iussit, typum habuerunt populi Iudaeorum, qui pro eo, quod in Christo credituri non erant, ideo ad locum, ubi inmolandus erat, ascendere uel peruenire non poterant. asina illa significat synagogam, aries uero ille, qui inter spinas cornibus tenebatur, et ipse typum domini habuisse uidetur. nam et Christus quasi cornibus inter spinas haerebat, quando ad crucis cornua clauorum confixione pendebat. quod Isaac uero sibi ipse ad immolandum ligna detulit, et in hoc Christum dominum figurauit, qui ad locum passionis ipse portauit crucem suam. de quo mysterio multum ante dictum fuerat per prophetam: et erit, inquit, principatus eius super humeros eius. tunc enim Christus principatum super humeros habuit, quando crucem suam admirabili humilitate portauit. non incongrue crux Christi significat principatum. nam per ipsam et diabolus 7] Exod. 5, 3. 9] Eiod. 19,15. 24] Esai. 9, 6. 2 habuit-figuram Aug., om. D 4 tertio] abraham add. DI, quae uox erasa est 5 tertius] trinitatis add. D, sed erasum est 7 uia int quid D 8 a monte D 9 est Aug., ont. D extote D 10 iordanen D ne M et inditertio D 11 ammonuit D 12 resurrexerit D habraham D 14 asinam D 16 erunt D 17 assina D sinagogam D 20 herebat D 22 detulit ex tetullit D 23 qui Aug., qa D\'1, qd Dl 24 multo humlli Aug . 25 inquid D principatum D 27 humilitate D 28 diabulus D uincitur et totus mundus ad Christi notitiam uel gratiam reuocatur. denique sic et Paulus dixit, cum de passione domini loqueretur: factus, inquit, oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen. Hoc ideo diximus, fratres, ut agnosceret caritas uestra, quod principatus Christi, de quo scriptum est: et erit principatus super humeros eius, non sit aliud nisi crux eius. et ideo lectio illa in pascha legitur, quando Isaac uerus, cuius typum gerebat filius Abrahae, pro genere humano patibulo crucis adfigitur. legitur etiam (in) lectione ipsa, quod beatus ueniens Abraham cum filio suo uiderit locum a longe et dixit ad pueros: sedete hic cum asina. ego et puer proficiscemur et, cum adorauerimus, reuertemur ad uos. quare pueris, qui figuram habuerunt Iudaeorum, dicitur: sedete hic cum asina? numquid asina illa sedere poterat, fratres? sed ideo (dicitur): sedete cum asina, quod Iudaeorum populus, qui in Christo crediturus non erat, stare non poterat, sed ut debilis et uelut peccato languidus, qui baculum crucis despexerat, in terram casurus erat. dicit ergo beatus Abraham: sedete hic cum asina, ego et puer proficiscemur et, cum adorauerimus, reuertemur ad uos. quid est, quod dicis, beate Abraham? ad immolandum filium uadis et dicis, cum filio reuerteris? si enim (eum) obtuleris in holocaustum, utique tecum redire non poterit. potuit respondere beatus Abraham: uerum dico et offero filium et reuertar cum filio ad uos. tanta est fides mea, ut credam, quod ille, qui eum mihi de matre sterili dignatus 3] Philipp. 2, 8. 1-1] Gen. 22, 5. 2 dixit Aug., dicit]) 3 inquid D 5 olllnelli]) 9 aliut]) eius Aug., e D 11 patipulo Dl 12 etiam in scripsi, etiam D, iu Aug . BCI 14 yficimur h 15 reucrtimur D 17 poterat Aug., p erit D 18 dicitur Aug., in D rnsurn exstut, in qua frs fuisse uidetnr 20 peccator Aug. pacullllli]) dispenrat 1) 21 terra I) cassurus D 22 profici«cimur D 23 reuertimur D dicisj quod add. Aug . 25 enim fura snipni, enim 1), eum Altg. posi tecum rasura in D exstat, in qua audi fttissc uidetur 20 habrahaui D 28 stereli D est dare, possit etiam eum mortuum suscitare, et ideo uerum dico, quod, cum adorauerimus, reuertemur ad uos. Quod autem aries occisus est et Isaac non occisus est, ideo factum est, quod Isaac figura et non ueritas erat, et in ipso ergo designatum est, quod postea in Christo conpletum est. uidete dominum magna cum hominibus pietate certantem. Abraham mortalem filium non moriturum obtulit deo et deus inmortalem filium pro hominibus tradidit morti. potest tamen de beato Isaac et de illo ariete etiam sic intellegi, ut in beato . Isaac significata sit diuinitas, in ariete humanitas Christi. et quod in passione non diuinitas, (sed humanitas) crucifixa credatur, ideo non Isaac, sed aries immolatur. dei enim unigenitus offertur et uirginis primogenitus immolatur. Audite aliud sacramentum, fratres carissimi. beatus Hieronymus presbyter scripsit ab antiquis et senioribus Iudaeis se certissime agnouisse, quod ibi oblatus sit Isaac, ubi postea Christus crucifixus est. (denique ab eo loco, unde beatus Abraham iussus est proficisci, tertio die ad locum, ubi Christus crucifixus est), peruenitur. etiam et hoc antiquorum relatione refertur, quod et Adam primus homo ipso loco, ubi crux fixa est, fuerit aliquando sepultus et ideo caluariae locus dictus est, quia primum caput humani generis ibi dicitur esse sepultum. et uere, fratres, non incongrue creditur, quod ibi erectus sit medicus, ubi iacebat aegrotus. et dignum erat, ut, ubi occiderat humana superbia, ibi se inclinaret diuina misericordia et sanguis ille pretiosus etiam corporaliter puluerem antiqui peccatoris, dum dignatur stillando contingere, redemisse credatur. haec enim, fratres carissimi, secundum quod potuimus, de diuersis scripturarum uoluminibus pro animae uestrae profectu collegimus et caritatis contemplatione suggessimus. uos 14] Hieron. (?) comm. in Marc. 15. 2 reuertimur D 3 isac 1) omnibus locis estJ et isac add. I) 4 fac- tus 1) et-ergo] in ipso enim Aug . 11 sed humanitas Aug., om D creditur Aug . 13 offeretur D 14 aliut D iheronimus D \'17 deni- (lue-cruciftxus est Aug., om. 1) 19 et om. Attg . relatione Aug., reuelatione D 20 ad adam D crux fixa Aug., cruciflxa]) 22 capud D 27 continguere D redhuisse]) uero auxiliante domino, dum frequentius scripturas diuinas relegitis, si diligenter adtenditis, credo, quod etiam meliorem expositionem inuenire possitis. Rogo uos, fratres, ut, quicumque aut filium aut uernaculum suum baptizari desiderat, iam nunc eum ecclesiae offerre non differat, quia non est iustum, ut res, quae tam magna et tam praeclara esse creditur, neglegenter aut tardius, quam expedit, requiratur. timeo enim, ne aliquae mulieres ideo tardius infantulos suos offerant, quia cum ipsis ad uigilias uenire dissimulant. certissime enim credimus, quod, (qui) statim incipiente quadragesima eos, qui baptizandi sunt, offerre uoluerint et cum ipsis ad uigilias fideliter uenerint et filii eorum legitimo ordine acceperint sacramentum baptismi, et ipsi adquirent indulgentiam peccatorum praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.