XVII. DE LECTIONE EUANGELII, UBI AIT: NESCIAT SINISTRA TUA, QVID FACIAT DEXTERA TUA. Euangelica lectio, fratres carissimi, quae nobis modo recitata est, uidetur mihi, quod secundum litteram non possit intellegi, et ideo deo auxiliante requiramus, qualiter ad eius spiritalem sensum peruenire possimus. sic enim ait: adtendite, ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis, et iterum: cum facis elimosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, cum alibi dicat: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona. diligenter adtendite, fratres, et intellectum diuinae scripturae humiliter et sapienter requirite. non enim sibi ipse dominus in euangelica lectione contrarius esse potest. nam quia elimosynam et occulte fieri ipse dixit et ipse admonuit publice, ut sibi praecepta eius non uideantur esse contraria, intellectum sobrium quaerit. qui enim ideo facit elimosynam, ut ab hominibus se laudari desideret, etiam si occulte fecerit, publice facit, quia laudem ab hominibus quaerit. qui uero elimosynam pro solo amore dei facit, ut illum ad opus bonum reliqui imitentur et non ipse, sed dominus conlaudetur, etiam si publice faciat elimosynam, absconse facit, quia pro elimosyna illa non hoc, quod uidetur, 7] Matth. 6,1. 9] Matth. 6, 3. 11] Matth. 5, 16. 2 incip de lectione euuangaelii ubi ait nesciat sinistra tua quid faciat dexdera tua D; exstat hic sermo inter Augustini sermones dubios 63 (39, 1864 M.) 8 ne om. D 9 elymosinam D 10 dexdera D cum alibi dicat] ut sit elimosyna tua in absconso. quomodo hoc secundum litteram accipere possumus, cum ipse dominus iteram dicat: sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant uestra bona opera et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est? quomodo hic dicit: nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, cum alibi dicat Aug . 14 lectionis D 15 elymosina D oculte D 16 puplice]) 18 elymosina D 19 oculte D fecerit Aug., fuerit D puplice D 20 querit D elymosinam D 21 reliqui imitentur Aug., reliquie mittentur D 22 puplice D ely- mosina D 23 facit Aug., faciat D elymosiuam D JIXI. Faust 19 sed quod non uidetur, desiderat nec ab hominibus laudem, sed mercedem a deo optat accipere. Hoc etiam ab ieiunio debemus accipere. cum enim ipse (dominus) dicat: unge caput tuum et faciem tuam laua, ne uidearis ab hominibus ieiunans, ergo contra Christi praecepta faciamus, qui publice ieiunium indicimus et uidente toto populo pariter cum ipso ieiunamus? et in hoc sensu oportet intellegi, ut nemo pro laude humana, sed pro peccatorum indulgentia, pro misericordia diuina ieiunet. ideo unusquisque interroget conscientiam suam et, si pro solo deo facit elimosynam, secure et publice faciat, ut eum, quicumque uiderint, imitentur. nam et illud, quod dominus dicit: nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, ad hoc, quod supra diximus, pertinere cognoscitur. in dextera enim intellegitur amor dei, in sinistra uanitas uel cupiditas mundi. et si pro laude humana dederis elimosynam, totum sinistra facit, dextera nihil omnino. si uero pro remissione peccatorum et amore uitae aeternae elimosynam dederis, totum dextera facit. quid est ergo: nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, nisi ut, quod faciat amor dei, non corrumpat uel perdat (uanitas uel cupiditas mundi? nam si hoc aliquis secundum litteram implere posse credit, quid faciat, si manus dextera doluerit? numquid de sinistra elimosynam dare non debet? aut, si uult captiuum redimere, quomodo arcam aperire poterit aut sacculum soluere, si sinistram manum dexterae suae non iunxerit? aut si peregrinum oporteat excipere et secundum 41 Marth. 0, 17. 2 mercidem D 3 ab] de Aug . 4 dominus Aug., om. D capud D 6 facimus Aug. puplice D 7 populo!| D 8 humane D 9 indulgentia D (~ erasum) 11 elymosina D puplice D 12 uiderint Aug., uiderent D emittentur D 13 dexdera D utroque loco 15 et scripsi . at D, om. Aug . 16 humana ex humane D etymosina D dexdera D 17 remisione D 18 elymosina D dexdera]) utroque loco 19 nt om. Aug . 20 uanitas uel Aug., om. D 21 aliquis Aug., aliquid I) iinpleri Aug . 22 dexdera D 23 elymosina D 24 redemere D • I 25 saeulum D sinistram D dexdero sue D iuxerit. D 26 optat Aug . praeceptum domini sanctorum pedes abluere, non uideo, quomodo hoc nesciente sinistra manu possit implere. Ad hoc pertinet etiam illud, quod dixit dominus: nolite in angulis platearum orare, sed intra, inquit, in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum in absconso. ecce et ipsi bene agnoscitis, quia nec hoc semper secundum litteram poterit impleri. nam et nos ipsi et totus populus non solum in cubiculis nostris oramus, sed etiam ad ecclesiam conuenimus et simul cum omni populo genua flectimus. et numquid haec facientes praeceptis Christi contrarii sumus, qui dixit, ut in cubiculis clauso ostio orare debeamus? non ita est. unde etiam iste sensus superiori sententiae conueniens est. qualiter ergo hoc intellegi debeat, diligenter adtendite. si quando oras deum (et) hoc ab illo petis, quod uidetur, publice et aperto ostio oras, quia hoc a deo uis accipere, quod uidetur. si uero pro indulgentia peccatorum et pro uita aeterna uolueris supplicare, etiam si publice oraueris, clauso ostio oras, quia non hoc petis, quod uidetur, sed quod non uidetur. quae enim uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna sunt. si temporalia quaeris, sicut iam supra dixi, publice et aperto ostio oras, si aeterna quaeris, secreta est oratio tua, quia non, quae uidentur, (sed quae non uidentur, optas accipere. qui ergo illa, quae non uidentur), in ueritate quaesierit, et illa, quae uidentur, domino remunerante percipiet, quia non mentitur ille, qui dicit: quaerite ergo primum regnum dei et iustitiam eius et haec omnia praestabuntur uobis. Nec hoc dicimus, fratres, ut pro rebus temporalibus dominum non oremus, id est pro sanitate corporum aut pro pace 3] Matth. 6, 5. 25] Matth. G, 33. 2 impleri Aug . 4 inquid D 5 bostio D 8 etiam] publice add. Aug . 11 hostio D 14 et Aug., om. D 15 puplice D hostio D quia] q D 16 indulgentia D 17 puplice D 18 hostio D 19 enim !JIII D (erat non in ras.) 20 queris D 21 pupplice D hostio D post oras rasura in D exstat, in qua erat quia n hoc aeterna Aug., terrena D queris D 22 sed quae-uidentur Aug., om. D, sed in ras . dlrO erstat 25 percipiet Aug., pcipiat D 28 hoc] sic add. Aug . 19* populorum aut pro abundantia fructuum. debemus et ista a deo petere, (sed) secundo et tertio loco, ut primas partes in omni intentione nostrae orationis amor animae et desiderium uitae (aeternae) obtineat. oremus pro corpore, sed sine ulla conparatione amplius pro anima supplicemus. et ideo, fratres carissimi, quotiens uobis ista euangelica lectio legitur, eo ordine, quo supra suggessimus, intellectum eius debetis accipere, ut siue in elimosynis siue in ieiuniis siue in orationibus sine in dextera siue in sinistra hoc obseruare studeamus, ut, quidquid agimus, non pro uanitate uel cupiditate saeculi, sed pro (amore) aeternae beatitudinis faciamus, quod ipse praestare dignetur, qui cum patre uiuit et cum spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.