XVI. DE DOMINICO INITIO QVADRAGESIMAE. Dominus et saluator noster, qualiter ad eum post multas neglegentias uenire debeamus, nos hortatur et admonet per prophetam dicens: uenite, adoremus et procidamus coram domino, qui fecit nos, et iterum: conuertimini ad me ex toto corde uestro, in ieiunio, fletu planctuque. 8] cf. Ioann.12, 35. 10] Psalm. 6, G. 25] Psalm.94,6. 26] Ioel 2,12. 1 et misericordem] locupletem Aug . 2 didaret D 4 temporaria Aug., temporalia ex temporaliter D conferret scripsi, conferet D, confertur (misericordia,) Aug . 5 actos D 7 uoluntates D conferamus Aug., confirmamus D 12 amisio D tribuetur scripsi, tribuitur D, retribuetur Aug . 13 remisio D 14 concedetur Aug., conciditur D 15 quae sequuntur desunt apud Aug . 19 est addidi, om. D 22 incp omelia sci faustini de dominico initio quadragensime D; exstat hic sermo et alibi et inter sermones Augustini dubios 141 (39, 2020 M.) 24 ortatur D ommonet D 25 procedamus D 27 plantueque D dies enim, fratres carissimi, sanctae quadragesimae, si diligenter adtendamus, uitam saeculi praesentis significant, sicut dies paschae aeternam beatitudinem praefigurant. et quomodo in quadragesima quasi tristitiam habemus, ut in pascha legitimo ordine gaudeamus, sic et in hoc saeculo, quamdiu uiuimus, paenitentiam agere debemus, ut (in futuro peccatorum) indulgentiam accipere et ad aeternum gaudium peruenire possimus. sed ita debet unusquisque pro suis criminibus suspirare, lacrimas fundere, elimosynas dare, ut deo auxiliante, quamdiu uiuit, semper crimina ipsa conetur effugere. sicut enim sine minutis peccatis nullus umquam aut fuit aut esse poterit, ita sine capitalibus criminibus donante deo et auxiliante omnibus modis esse debemus. Et ut haec obtinere possimus, si nos alio tempore inpedimenta mundi detinent obligandos, uel in diebus sanctae quadragesimae in lege domini, sicut scriptum est, die noctuque meditemur et ita cor nostrum diuinae legis dulcedine repleamus, ut in nobis nullum locum uirtutibus uacuum, quem obtinere possint uitia, relinquamus. sicut enim tempore messium uel uindemiarum, fratres carissimi, unde caro nostra sustentari possit, colligitur, ita in diebus quadragesimae quasi spiritalium uindemiarum uel messium tempore, unde anima nostra in aeternum possit uiuere, congregetur, quia, sicut neglegens quisque tempore uindemiarum uel messium nihil colligens per totum anni spatium fame torquebitur, ita, qui in hoc tempore spiritale triticum et caeleste mustum ieiunando, legendo, orando 16] Psalm. 1, 2. 1 sanctae] sSemus D quadragensime D dilienter D 4 quadragensima D tristiam D habeamus D 6 in futuro peccatorum addidi, om. D, in futuro possimus peccatorum Aug . 8 creminibus D f 9 elymosinas D 10 cremina D efugere D 12 creminibus D 13 esse] possumus et add. Aug . 15 obligatos Aug . sancte ]| D quadragensime D 16 notuque D 17 dulcidine D repleamur D 18 quem] q, (■= quod) D 20 uinde mearum D 21 collegitur D XLme D 22 uende mearum D nostra ex rostra D 23 congregetur Aug., congregatur D 24 uendemearum D in horreis animae suae prouidere et congregare neglexerit, in aeternum durissimam sitim et crudelem inopiam sustinebit. Certissime scitote, fratres carissimi, quia, qualis est caro, quae post multos dies percipit cibum, talis est anima, quae non adsidue pascitur dei uerbo. et quomodo caro per famem et inopiam tenuis et sicca uelut quoddam simulacrum efficitur, ita et anima, si uerbi dei cibo non pascitur, arida et inutilis et ad nullum opus bonum congrua inuenitur. considerate, fratres carissimi, et horreum et canabam et cellarium annis singulis praeparamus, unde anno uno cibum habeat caro nostra: putatis, quantum debemus recondere, unde in aeternum sustentetur anima nostra? et ideo, fratres carissimi, uel istis paucis diebus recedant inpedimenta mundi, quia secundum scripturam multos neglegentes miseros faciunt. recedat carnalis laetitia, recedant uenenis plena mundi istius blandimenta. carnis gaudia minuantur, ut animae lucra spiritaliter praeparentur propter illud, quod scriptum est: uae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis, et illud: beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. tempus, quod nobis furiosus tabulae ludus solebat auferre, lectio diuina incipiat occupare et odiosis fabulis et mordacibus iocis ac detractionibus uenenatis alloquia de scripturis sanctis succedant. horarum spatiis, in quibus uenationibus solebamus cum damno animae detineri, uisitentur infirmi, requirantur in carcere constituti, peregrini suscipiantur et discordes ad concordiam reuocentur. Haec si faciamus, fratres, inde nobis parare possimus medicamenta, unde nobis uulnera feceramus. ante omnia in diebus ieiuniorum, quod prandere solebamus, pauperibus erogemus, 17] Luc. 6, 25. 18] Matth. 5, 5. 9 1 orreis D 2 crudilem D 6 uelud D 9 si ante et horreum add. Aug . orreu D canauam Aug., cera bam D 10 replemus Avg . 16 minuuntur D spiritalia Aug . ppar|\' entur D (erat atu tn ras.) 17 ue D quid D 18 lugiunt D 20 et scripsi, ut D, om. Awg . 21 odiosis ex odiosus D, otiosis Aug . mordiacibus D detractionibus Aug., detractationibus D 22 colloquia Aug . spatia D 23 dampno D deteneri ex detereri D 27 faceramus D 28 solebemus D erogamus D ne forte aliquis sibi sumptuosas caenas et exquisitis saporibus epulas studeat praeparare et corpori suo magis commutasse quam subtraxisse ciborum abundantiam uideatur. nihil prodest longum tota die duxisse ieiunium, si postea ciborum suauitate uel nimietate anima obruatur. illis enim mens repleta turpescit et inrigata corporis nostri terra spinas libidinis germinabit. sit ergo temperatus cibus, numquam nimium uenter expletus et plus semper de cibo cordis quam de cibo corporis cogitemus, qui intus in homine interiore facti sumus ad imaginem dei, in carne autem de limo terrae formati sumus. et uidete, fratres, si iustum est, ut caro de terra facta interdum bis in die capiat cibum et anima, quae imago dei est, uix post plures dies capiat uerbum dei, cum tamen expediat nobis, ut amplius imaginem dei in nobis, quam nostram carnem debeamus honorare. qui enim de sola carne cogitant, bestiis et pecoribus similes sunt et, qui ita agunt, iam in se dei imaginem contriuerunt. caro uero uelut ancilla gubernetur et anima tamquam domina legitima praeferatur. iam si aliter factum fuerit, si nos non agnoscamus ad imaginem dei factos et plus de carne quam de anima cogitemus, timeo, ne nos spiritus sanctus per prophetam arguat dicens: homo, cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Lectiones diuinas et in ecclesia, sicut consuestis, libenter audite et in domibus uestris relegite. si aliquis ita fuerit occupatus, ut ante refectionem scripturae diuinae non possit 21] Psalm. 48,13. 2 studiat D ppararef ex pparet D corpore D commotasse D 3 habundantia D 4 longum tota die D5 in ras . duxisse Aug., dixisse D 5 illico Aug . repletatur pescit D 10 lymo D terre D in 11 dig D capiant D 12 quae imago scripsi, om. D (sed habet imago ante capiat cibum), in qua imago Aug . uix ex uox D 13 accipiat Aug . 15 besteis D peccoribus D 17 uero] ergo Aug . gupernetur D1 18 legitima D Cx erasum) reficiatur Aug., potius praeficiatur scribendum iam] nam et Aug . 24 consuistis D 26 refectione D insistere, non eum pigeat in conuiuio suo aliquid de scripturis diuinis legere, ut, quomodo caro pascitur cibo, sic reficiatur anima dei uerbo, ut totus homo, id est exterior et interior de sancto et salutari conuiuio satiatus exsurgat. nam si sola caro pascitur et anima dei uerbo non reficiatur, ancilla satiatur et domina fame torquetur. et hoc quam sit iniustum, sanctitas (uestra) non potest ignorare, et ideo, sicut iam dixi, lectiones diuinas illo desiderio et audire et legere debetis, ut de ipsis in domibus uestris et alibi, ubicumque fueritis, etiam loqui et alios docere possitis et uerbum dei uelut munda animalia cogitatione adsidua ruminantes utilem sucum, id est spiritalem sensum et in uobis sumere et aliis (deo) adiuuante propinare possitis inplentes illud, quod scriptum est: et calix tuus inebrians quam praeclarus est, inplentes illud, quod beatus apostolus hortatur et admonet dicens: siue manducetis siue bibatis siue aliquid faciatis, omnia ad gloriam dei facite. et si infirmitas non prohibet, cottidie ieiunate et ad uigilias alacri et feruenti deuotione consurgite propter illud, quod scriptum est: die noctuque uigilat spiritus meus ad te, deus, et iterum: ad te orabo, domine, mane et exaudies uocem meam, et iterum: media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, domine. ad quam rem etiam dominus et saluator noster in euangelio hortatur et admonet dicens: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. 13] Psalm. 22, 5. 15] 1 Cor. 10, 31. 19] Psalm. 62, 2. 20] Psalm. 5, 4. 21] Psalm. 118, 62. 23] Matth. 26, 41. 2 relegere Aug . refiijciatur D 3 ut] et Aug . et om. D et exterior et interior Aug . extirior D 5 reficitur ... pascitur Aug . 7 uestra 8 Aug., om. D ignorari D 10 positis D et uerbum Aug., ut u. D 11 adsiduaru minantes D succu D 12 in om. Aug . deo om. D deo auxiliante Aug . 13 inplentes] ut in nobis impleatur Aug . tuis D 14 pclaru D 15 ortatur D 16 bibatis scripsi, bibetis D aliud quid Aug . 17 et om. Aug . cotdidie D et post ieiunate om. Aug . 18 illut D 19 de noctu Aug . a te deus D 28 ortatur D