XV. DE IEIUNIO QVADRAGESIMAE. Ecce, fratres dilectissimi, dies quadragesimae sanctae et spiritales iam in proximo sunt, in quibus corporis damna in animae transeunt lucra. et ideo, quia, sicut apostolus dicit, tempus acceptabile et dies salutis adueniunt, tamquam ad spiritalem uindemiam nostros animos praeparemus et ita uacare deo studeamus, ut in istis paucis diebus, quod nobis per totum annum sufficiat, congregare possimus. de istis enim dominum diebus dixisse credimus per prophetam: in diebus solemnitatum uestrarum adfligetis animas uestras. quare hoc dixit? quia ieiunia et uigiliae et sanctae adflictiones humiliata corpora macerant, sed maculata corda purificant, membris subtrahunt fortitudinem, sed conscientiis adducunt nitorem. lassitudine enim corporum redimuntur crimina uo- , luntatum, per durae crucis exercitia luxuria uel carnis puniuntur gaudia, ac sic mortificatione praesenti futurae mortis sententia 9] 2 Cor. 6, 2. 14J Leu. 16, 29. 1 in nostra ex monstra D extin guamus D 2 meretis P admui quira D, conparemus P 3 per eum] praestante domino nostro Iesu Christo P Aug . cum patre om. P 6 incp sermo faustini de ieiunio quadragensimc D 7 dies D in ras . quadragensime D spiritales scripsi, spiritalis D 8 in post damna addidi, in D rasura exstat, in qua anime fuisse uidetur 9 transeunt D (se in ras.) 11 uendemea D et ita uacare scripsi, etit uocare D 12 studiamlls]) 14 prophetam] quae sequuntur usque ad finem exstant etiavi in sermone Augustini dubio 262, 1-4 (8.9,222.9 M.) et Euseb. hom. 44 15 uestrarumj in D rasura exstat, in qua vTParii gyrum scriptum erat adfligetis scripsi, adfligitis D, adfligite Aug . 16 hoc Aug., om. D adflictionis D 17 humiliat:a 1) 18 fortitudem D addunt Aug . 19 lassitudine e. c.] nihilominus de eontritione animi Aug . redemuntur D cremina D uoluptatum Aug . 20 luxoria uel D, deceptae dudum Aug., an luxuriae vel scribendum ? sedatur et, dum culpae auctor humiliatur, culpa consumitur. dumque corporis adflictio uoluntaria districtione infertur, tremendi iudicis offensio sedatur et ingentia peccata labor soluit exiguus, quae uix consumturus est ardor aeternus. si enim nos ipsi peccatis nostris disciplinam inponamus, per paenitentiam carnis luxuriam contemnamus, cito nobis deum propitium faciemus. peccatum tuum si tu agnoscis, deus ignoscit. nam quomodo potest fieri, ut illi peccato deus dignetur ignoscere, quod in se homo dedignatur agnoscere? Tractantes ergo causam salutis nostrae faciamus intra nos, quae circa nos medici solent. si laesura uel querella aliqua in prima corporis cute sentitur, curatio medicamenti blandioris admouetur. si uero in ossibus uulnus absconditur aut in uiscerum profunda demersum est, austeriorem et uiolentiorem poscit uis occulta medicinam, ut ulceris magnitudo aut exustione aut incisione superetur et dolor dolore uincatur. similis ratio in animarum aegritudine adhibenda est. si leuia sunt fortasse peccata, uerbi gratia si homo uel in sermone uel in aliqua reprehensione uoluntatis, si oculo peccauit aut corde, uerborum et cogitationum maculae cottidiana oratione uincantur et priuata conpunctione tergendae sunt. si uero quisquis conscientiam suam intus interrogans crimen aliquod capitale commisit, si autem fidem suam falso testimonio expugnauit ac perdidit, si sacrum ueritatis nomen periurii temeritate uiolauit, si niueam baptismi tunicam et pretiosam uirginitatis holosericam caeno commaculati pudoris infecit, si 1 sedatur] praeuenitur Aug . 2 uoluntaria districtione scripsi, uoluntarie distriotioni D, uoluntariae districtionis Aug . 3 iudicii D Efts . 4 erat Aug . si enim -1 . 9 agnoscere otn. Aug . 6 luxoria D contempnamus D 7 tuu D (tu in ras.) ignoscit ex ignoscis D 11 medi D lesura D 15 oculta D 16 incissione D 17 adhibenda est] in D subsequuntur statim uerba p. 283, 5 audionda pst, pars autem sermonis, quae hie intercidit, legitur in medio scrmone antecedcnte ita, ut etiam uerba ut ulceris-adhibenda est illo loco reperiantur, cf. adn. crit. ad p. 279, 10 20 macule cotditiana D 21 uincantur] curandae Aug . conpunctionem D 22 cremen D 23 si autem] ut si Aug . 24 prodidit Aug. jiiuri D 25 babtismi D tonica D 20 uirgitatis D holosirica D in semet ipso nouum hominem crimine homicidii interfecit, si auguria obseruando per haruspices et diuinos atque incantatores captum se diabolo tradidit, haec atque huiusce modi mala expiari penitus communi et mediocri uel secreta satisfactione uix possunt. graues causae grauiores et acriores et publicas curas requirunt, ut, qui cum plurimorum destructione se perdiderit, simili modo cum plurimorum aedificatione se redimat. homo enim se ipse decipiat, si, cum intus in medullis feruere sentiat morbum, per superficiem corporis molle deducat unguentum. Haec itaque capitalia mala ingenti et rugitu et gemitu et fonte indigent lacrimarum et proclamandum est cum propheta: rugiebam a gemitu cordis mei, et: lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis stratum meum rigabo, et iterum: ego autem tamquam cinerem panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam. nemo despiciat paenitentiam, nemo contemnat hanc humilitatem. rex enim erat Dauid, qui ista dicebat, summus rex erat, qui ista faciebat. oportet itaque quasi super mortuum cum clamore et magnos super extinctam peccatis animam dare planctus. et quomodo mater solet orbata super amissione unici filii sui fracto pectore lamentari, ita conuenit super unicam animam nostram, sed cum spe reparationis adfligi, de qua unica sermo propheticus dicit: erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. quare unicam dicit? siue quod tamquam unica diligenda est, siue quod ipsa sola ante tribunal Christi rationem remotis omnibus solaciis 13] Psalm. 37,9. Psalm 6,7. 15J Psalar. 101,10. 24] Psalm.21,21. 1 cremini D, nece Aug . homicidi D, hominis Aug . 2 augoria Dl aruspices D si per augures et diuinos Aug . 3 captiuum Aug . diah bulo D 4 commoni D 5 acriores D pluplicas D 6 disstuctione D 7 redemat D 8 si superscr. D cum Aug., om. D iutus om. Aug . 9 supficiae D 12 fonte Aug., forte D indi\'gent D tPclamaridu D cPphete D 15 cynerem]) 16 iniscieba D dispiciat D 17 contempnat D 18 dauit D dicebat ex docebat D 19 cum clamore et] conclamatum ita Aug . 20 magnus D planctos D 21 amisione D 23 repationis D 24 propheticus dicit Aug., J\'phctieum 1) 27 solacis D redditura est. ita, inquam, necesse est super hanc unicam criminum gladio interfectam cum rugitu et gemitu totum pondus effundi doloris, si forte possit lacrimarum fomentis ac calore fidei suscitari. accendenda est, conpunctio, conroborandae sunt preces futuri recordatione iudicii. audienda est uero Danielis prophetae sententia, sed audienda oboedientiae aure, dicentis: accipe, inquit o rex, consilium meum et peccata tua elimosynis pauperum redime. exemplum etiam illius uiri euangelici ita est audiendum quasi uere pro nostra redemptione conscriptum: ecce dimidium bonorum meorum, domine, do pauperibus, de quibus in euangelio audiuimus dominum ineffabili dignatione et caritate dicentem: qui fecit uni ex his minimis, fecit mihi. quae uerba elimosynarum nobis fructus caelesti auctoritate commendant. Sed forte, quando de elimosynis loquimur, expauescat angusta paupertas et dicat se non habere, quod possit pauperibus erogare. nemo enim ex hac re se poterit excusare, quando dominus redditurum se mercedem pro calice aquae frigidae tantum repromisit, et uiduam, quae duos nummos in gazophylacio miserat, conlaudauit. deus autem noster non copia largitatis, sed beneuolentia pascitur largientis. Ego autem puto, carissimi, quod ideo dominus noster pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus diuitum fidem probaret uel in pauperum misericordia diuitibus miseraretur, ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio 7] Dall. 4, 24. 10] Luc. 19, 8. 13] Matth. 25, 40. 18] Matth. 10, 42. 19] Maro. 12, 42. 2 cremium 1) 3 doloris;lfl 1) 4 suscitare D conroborande D 5 iudici D, atque misericordiarum operibus adiuuandae udd. Aug . danielis I) 6 oboedientiae Aug., obedientia D 7 inquid D 8 elymosinis 1) redeme J) 9 euuangelici D 10 de medio D 11 de qui- bus 1) bis 14 elimosinaru D 15 elymosinis D 16 et dicat-conlaudauit] non ita est, carissimi. meminerit potius aera minuta diuitum O thesauris fuisse praelata, quia Aug . 17 ergare D oxcussare D 18 redditurum scripai, redidurus D mercidem D frigide ex fridide D 19 gazafilacio D 21 beneuolentie D 24 misereretur Aug . 25 habundantibus D occassio D non deesset et beniuolum et misericordem etiam inopia aliena ditaret et opulentior quisque ingentia de egente lucra conquireret et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordiam temporaria largitate conferret, sic sibi aeternos thesauros conpararet. dirigamus actus nostros, ut, quidquid possimus, quidquid ualeamus, pro amore uitae aeternae in exercitia bonae uoluntatis, in studia iustitiae ac misericordiae conferamus. curramus, dum lucem habemus, priusquam nos tenebrae conprehendant, quia iam in saeculo illo emendationi ac redemptioni prospicere non licebit, sicut dicit sermo diuinus: quoniam non est in morte, qui memor sit tui. sicut ergo iam ibi nulla timebitur meritorum amissio, ita nulla tribuetur peccatorum remissio, nulla ibi iam exercendi boni operis licentia concedetur. Haec ergo, fratres, sapienter ac feliciter cogitantes ad paenitentiae remedia confugere festinemus et per castitatem et humilitatem, per opera iustitiae et misericordiae aeterna nobis apud deum praemia conparemus praestante domino nostro Iesu Christo, cui honor (est) et imperium in saecula saeculorum. Amen.