XIII. DE SANCTO UINCENTIO MARTVRE SERMO. In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres carissimi, euidenter ostenditur iudex ferox, tortor cruentus, martyr inuictus. in cuius corpore poenis uariis exarato iam tormenta defecerant et adhuc membra durabant. tot conuicta miraculis persistebat impietas, tot uexata suppliciis non cedebat infirmitas. cognoscatur ergo operata diuinitas. quomodo enim corruptibilis puluis contra tam inmania tormenta duraret, nisi in eo Christus habitaret? in his enim omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima uocatione dedit fidem et in postrema passione uirtutem. uultis nosse, quia utrumque donatum est, audite apostolum Paulum: uobis inquit, donatum est pro Christo, ut non solum credatis in eum, uerum etiam ut patiamini pro eo. acceperat haec utraque Uincentius, acceperat et habebat. si enim non acciperet, quid haberet? habebat in sermone fiduciam, habebat tolerantiam in passione. nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem. nemo de suis uiribus confidat, quando suffert temptationem, quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia, et ut mala fortiter subferamus, ab illo est nostra patientia. Recolite dominum legum Christum suos in euangelio discipulos admonentem, recolite martyrum regem cohortes suas 15] Phil. 1, 29 4 incipit de sc6 uincentio martyre sermo sSi faustini D; est hic sermo inter Augustini sermones 276 (38,1255 M.) 6 hodia D euindeuter D e martir D 7 uaris D 8 defecert D 9 uixata D supplicis D 10 quando n U Aug . 12 agnos cendos D 13 gloriandus D 15 apostoloin D 16 inquid D credatis Aug., certatis D 17 acciperat D 18 uinigen tius D acciperat D 19 accepisset Aug . 20 tollerantia D 22 et ut Aug., ut et D 23 et ut mala-patientia add. in marg. D3 subferemus D1 26 ammonentem D suos D XXI. Fauit. 18 armis spiritalibus instruentem, bella monstrantem, praemia pollicentem. qui cum dixisset discipulis suis: in hoc mundo pressuram habebitis, mox, unde cor territum consolaretur, adiunxit dicens: sed confidite, quia ego uici mundum. quid ergo miramur, carissimi, si in illo uicit Uincentius, a quo uictus est mundus? in hoc, inquit, mundo pressuram habebitis, ut, si premit, non obprimat et, si obpugnat, non expugnet. Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. aduertite, fratres. duplicem, dixi, aciem mundus producit contra milites Christi. blanditur enim, ut decipiat, terret, ut frangat. non nos teneat uoluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena. et quia ad utrosque aditus occurrit Christus, uictus est mundus et non uincitur Christianus. si consideretur in ista passione humana patientia, incipit esse incredibilis, si agnoscatur diuina potentia, desinit esse mirabilis. tanta grassabatur crudelitas in martyris corpore et tanta tranquillitas proferebatur in uoce, tanta poenarum asperitas saeuiebat in membris et tanta securitas sonabat in uerbis, ut miro modo putaretur Uincentio patiente alium aut certe alium loquente Uincentio torqueri. Et uere, fratres carissimi, ita erat, prorsus ita erat. alius loquebatur. promisit enim et hoc testibus suis Christus. sic enim in euangelio locutus est suis, quos ad huius modi certamina praeparabat: nolite praemeditari, quomodo aut (quid) loquamini. non enim uos estis, qui loquimini, sed 2] Ioann. 16, 38. 24] Matth. 10,19. 1 monstrantem] adiutoria ministrantem add. Aug . 3 psuram D cor t. c.] territi consolarentur Aug . 4 adiuncxit D confidete D ego uici D 5 uingentius D 6 inquid D psura D 7 ut Aug., et D obpmat D 12 uoluntas cPbriã D 13 et quia ad utrosque aditus occurrit Christus, uictus est mundus scripsi, et quia uictus e in (in ras.) mundus et ad utrosque aditos occurrit xps D, et uictus est mundus. ad utrosque a. o. Ch. Aug . 16 disinit D 17 martyriis D 18 tanta poenarum scripsi (taut-aque p. Aug.), tot p. D aspiritas seuiebat D 19 uingentio D 20 patiente Aug., patientia D (in ras. super torqueri) uingentio D 21 ita erat Aug., iteratur D prussus D 23 certamina D 24 pmeditare D quid om. D loquamini D spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. caro ergo patiebatur et spiritus loquebatur et loquente spiritu non solum conuincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas. clariorem nobis martyrem tormenta faciebant. multiplici uulnerum uarietate confossus non deserebat pugnam, sed acrius iterabat. putares, quod eum duraret flamma, non exureret et tamquam figuli fornax lutum suscipiens molle duram redderet testam. poterat martyr noster dicere Datiano: iam non curat ignes tuos caro mea, quia exaruit sicut testa uirtus mea. et quoniam ueraciter scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis, probatus est atque decoctus est illo igne Uincentius, Datianus uero arsit et increpuit. si enim non ardebat, unde fumabat? quid erant uerba irascentis nisi fumus ardentis? ergo martyri nostro refrigerium in corde habenti flammas extrinsecus admouebat, sed ipse facibus furoris accensus tamquam clibanus intus ardebat et habitatorem suum diabolum concremabat. per furiosas enim Datiani uoces, per truces oculos, minaces uultus et totius corporis motus ille habitator eius interior se mouebat et per haec signa uisibilia tamquam per sui uasculi, quod inpleuerat, crepantes rimulas prodebatur. non tantum martyrem cruciabat flamma, quantum illum uastabat insania. Sed iam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Datiani et poena Uincentii. manet autem poena Datiani et corona Uincentii. denique ut praetermissis interim futurae retributionis finibus etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus, 9] Psalm. 21, 16. 10] Eccli. 27, 6. 1 patres D 4 tot ante tormenta add. Aug . 5 confossus Aug., confusus D 6 exuraret D 7 redderet Aug., reddet D 8 urit ignis tuus carnem meam Aug . 12 uingentius D 13 fumabatj clamabat Aug . erunt D 15 admouebat Aug., amouebat D 16 faccibus D clybanus D 17 habitorem D diabulum D 18 treces occulos D et ante totius b collocaui, ante minaces habet D 19 semoueat D, monstrabatur Aug . 20 uissibilia D sua Dl 21 prodebatur scripsi, aediebatur D, uidebatur Aug . martirem D 22 cruciebat D cruciabant tormenta Aug . 23 iam Aug., etiam D transsierunt D et pena uingenti manet autem pena tatiani add. D1 in marg . 24 uingenti D 25 ptermisis D 26 firibus D 18* quae hodie regio, quae prouincia transmarina, quousque uel Romanorum imperium uel Christianum nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare Uincentii, quis autem hodie Datiani uel nomen audisset, nisi in Uincentii passione legisset? quod uero tanta cura seruauit dominus martyris corpus, quid aliud demonstrauit, nisi se gubernasse uiuentem, quem non dereliquit exanimem? uicit ergo Datianum uiuens Uincentius, uincit et mortuus. uiuens tormenta calcauit, mortuus maria transnatauit. sed ipse inter undas gubernauit cadauer extinctum, qui inter ungulas animum deo donauit inuictum. non flexit flamma tortoris cor eius, non mersit aqua maris corpus eius, sed in his omnibus nihil est aliud nisi quod pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum eius, ad quam gloriam nos dominus sub sua protectione perducat, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.