X. DE NATALI SANCTI FELICIS. Ad inluminandum humanum genus multas, fratres dilectissimi, in hoc mundo spiritales lucernas dominus noster accendit, ut scilicet inlucescente per sanctos uiros caelesti religione atque doctrina neminem omnino errorum tenebrae inuoluerent, qui ueritatis lumen uidere uoluisset. quae autem istae sunt lucernae, quas ad destituendam atque inlustrandam infidelitatis caliginem dominus noster indulsit? primum patriarchas, deinde prophetas, postea apostolos, postremo omnes ecclesiarum omnium sacerdotes, inter quos praeclaram ac praecipuam lucernam sanctae recordationis dominum Honoratum huic ciuitati pietas diuina concessit, quem supra candelabrum huius ecclesiae, ut omnibus luceret, eleuare dignatus est, qui, quamuis huic 1 fratres om. P sincera et sancta P Aug . sincaera D 2 deo nostro om. P patientiam caritatem P Aug . mentem humilem P 3 probus morum P habitare P 4 enim om. D 5 offerantibus D rej) P 6 egit D obtimu D 7 nichil P utroque loco amplius supra lin. post nobis P exegit D amplius suprascr. P 8 siue presentari P 9 pstantur D 10 auxiliante] prestante P qui-omnia] cui est honor et gloria in P, cui est honor cum patre et spiritu sancto in Aug . 13 item de natale sci felicis D 16 caelestie relegione D 18 uoluisses Dl 41 19 ad stituendam D 22 praeclaram ac praecipuam scnpsi, pclara ac i fcipua D 23 ciuitate D 25 ciuitate D 17* ciuitati peculiari operum suorum claritate refulserit, ad omnia tamen loca atque uel nominis sui opinione peruenit, meritorum suorum lucem perfudit. cuius dum recolimus inexpugnabilem in operibus fidem, mirabilem in contemptu mundi rigorem, singularem in misericordia caritatem, indubitanter credimus eum inplere etiam non inpleta passione martyrium. Non enim martyrium sola sanguinis consummat effusio nec sola dat palmam exustio illa flammarum. peruenitur non solum occasu, sed etiam contemptu corporis ad coronam. absque iniuria sanctorum in persecutionibus defunctorum dicere liceat: carnem adflixisse, libidinem superasse, auaritiae restitisse, de mundo triumphasse pars magna martyrii est. nos uero, fratres dilectissimi, si ad consortium uel sacerdotum uolumus peruenire, de imitatione martyrum cogitemus. debent enim in nobis aliquid de suis uirtutibus recognoscere, ut pro nobis dignentur domino supplicare. si enim tormenta, quae sancti martyres pertulerunt, sufferre non possumus, uel contra malas concupiscentias ipsis intercedentibus repugnemus. et quia non desunt cottidiana peccata, non desint etiam cottidiana remedia. Nemo se credat aliquam felicitatem uel aliquod uerum gaudium in hoc saeculo possidere. beatitudo praeparari hic potest, possideri non potest. duo sibi tempora ordine suo succedunt, tempus flendi et tempus ridendi. nemo se circumueniat, fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. scio, fratres, quia omnis homo gaudere desiderat, sed non ibi quaerunt gaudium, ubi oportet inquiri. uerum gaudium in hoc mundo nec fuit nec est nec esse poterit. sic enim dominus in euangelio G passione] etia pas sione D (erat sae in ras.) martyrium scripsi utroque toco, martyru D 7 quae sequuntur usque ad finem congrwunt cum Augusiini sermone dubio 224 (39, 2159 M.) 7 consumat effussio D i 8 pallllam D 9 occassu D 12 martiri D 13 ad Dante uel Aug . martyrum habet, sed falsissime 14 emitatione D martiru D 15 recognoscaere D 16 dignetur D 17 martires D snffere D 18 intercaedentibus D 19 cotditiana D utroque loco desit D 21 aliquid D T at. 23 succidunt D 26 desiderat D non ibi] j) nobis Dl non] toti add. Aug . querunt D 28 inuuangelio D suos discipulos admonuit dicens: in hoc mundo pressuram habebitis, et iterum: mundus gaudebit, uos autem tristes eritis. sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. ac sic in hac uita cum labore et dolore, quod bonum est, auxiliante domino faciamus, ut in futuro saeculo bonorum fructus colligere cum gaudio et exultatione possimus secundum illud: qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. In hoc itaque mundo, fratres carissimi, per peccatum primi hominis de beata paradisi sede proiecti et quasi in exilio missi sumus ac sic in hoc saeculo patriam non habemus, sicut et apostolus dicit: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. non ergo requiramus gaudium in hoc mundo, quia, sicut supra dictum est, uerum gaudium comparari hic potest, possideri non potest. non requiras in uia, quod tibi seruatur in patria. et quia contra diabolum Christo duce necesse est pugnare cotidie tibi, praemium non requiras in proelio, quod tibi seruatur in regno. non requiras in pugna, quod tibi seruatur, cum fuerit perfecta uictoria. magis illud adtende, quod apostolus dicit: omnes, qui uolunt pie uiuere in Christo, persecutionem patiuntur, et iterum: per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum dei. Ita ergo deo donante agere debemus, ut ad principalem patriam peruenire feliciter mereamur, ubi nos parentes nostri, patriarchae, prophetae et apostoli suscipere uel uidere desiderant, ubi etiam ciues nostri, angeli et ciuitas illa caelestis Hierusalem et rex ciuitatis illius Christus expansis nos caritatis brachiis exspectant, ut ad ipsos prostrato diabolo pleni bonis operibus festinemus. scitis enim, fratres, quia omnes negotiatores et quicumque iter agentes in uia sunt solliciti, ut in 1] Ioann. 16, 33. 2] loann. 16, 20. 7J Psalm. 125, 5. 11] 2 Cor. 5, 6. 19] 2 Tim. 3, 12. 20] Act. 14, 21. 1 psura D habetis D 3 tristia D 6 collere D 8 hunc i. mundum Aug . 9 se deproiecti D exilium Aug . misi D 18 coparari D 14 possederi D 15 quia Aug., cuiq D diabuK D 16 prelio D 18 illut D 19 nolunt D 28 brachis D diabulo D 30 gentes D patria possint esse securi, et tunc habent ueram laetitiam, quando cum magno lucro peruenire mereantur ad patriam. ita et nos, dilectissimi fratres, praeparemus tunc animas nostras ad gaudium, quando peruenire meruimus ad Christum. interim modo gaudeamus in spe uerum gaudium postea habituri in re. quod peius est, multi sunt, qui peruerso ordine de uoluptate et deliciis et luxuria saeculi huius gaudere se credunt. sed quod in gaudio uidentur serere, necesse illis erit cum lacrimis et luctu recipere, quia non mentitur ille, qui in euangelio dixit: uae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. sic enim fecit ille diues infelix, qui purpura induebatur et bysso. gaudium quidem habuit in mundo, sed flammas inuenire meruit in inferno. Lazarus, qui iaeebat ad ianuam eius, tristitiam habuit in uia, sed uerum gaudium recepit in patria. Nos uero, fratres carissimi, quantum possimus, dei misericordiam deprecemur, ut nobis ita amorem uitae aeternae inspirare dignetur, ut plus patriam uelimus amare quam uiam et amplius de futuro quam de praesenti saeculo cogitemus et sic semper in exilio mundi istius agere studeamus, ut ad futurum iudicium cum libera et secura conscientia ornati bonis operibus peruenire possimus praestante domino nostro, cui est honor et inperium in saecula saeculorum. Amen.