SERMO IN NATIUITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. Propitia diuinitate, fratres dilectissimi, iam prope est dies, in qua natalem domini saluatoris desideramus cum gaudio celebrare. et ideo rogo et admoneo, in quantum possumus, cum dei adiutorio laboremus, ut in illa die cum sincera et pura conscientia, mundo corde et casto corpore ad altare domini possimus accedere et corpus uel sanguinem eius non ad iudicium, sed ad remedium animae nostrae mereamur accipere. in Christi enim corpore sic uita nostra consistit, sicut et ipse dominus dixit: nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. mutet ergo uitam, qui uult accipere uitam. nam si non mutet uitam, ad iudicium accipiet uitam et magis ex ipsa corrumpetur quam sanabitur, magis occiditur quam uiuificatur. 12] Ioann. 6, 54. 3 in rioln scg trinitatis epistula sci faustini ejfi in njjatiuitas (erat t in ras.) diii ññ. ihii fjTi D; exstat hic sermo inter Maximi Taurinensis sermones duhios I (L VII 843 Migne), item inter sermones Augustini dubios CXV (XXXVIIII1973 M.), ubi hoc habet exordium: appropinquante iam sacratissima sollemnitate, qua saluator noster inter homines nasci misericorditer uoluit, fratres carissimi, adtentius considerate, qualiter oporteat nos in aduentu tantae potentiae praeparari, ut regem et dominum nostrum laeti atque gaudentes cum gloria et laudibus mereamur suscipere et in conspectu eius inter coetus felices sanctorum gratulando ezsultare magis quam ab eo propter foeditatem nostram repulsi inter peccatores aeternam confusionem mereri. et ideo rogo et moneo et qs. 6 c§le|||j|||| D 7 in add. DJ 9 posimus D 11 corcorpore D consittit D sicut-dixit bis D 12 fili D 16 corrumpetur scripsi, corrapitur D, corrumpitur-sanetur-occiditur-uiuificetur Aug . + sic enim dixit apostolus: qui manducat corpus domini et bibit sanguinem eius indigne, iudicium sibi manducat et bibit. et licet nos in omni tempore bonis operibus ornatos ac splendidos esse conueniat, praecipue tamen in die natalis domini, sicut et in euangelio ipse dominus dixit: lucere debent omnibus hominibus opera uestra. Considerate, quaesumus, fratres, quando aliquis homo potens uel nobilis aut natalem suum aut filii sui celebrare desiderat, quanto studio ante plures dies, quicquid in domu sua sordidum uiderit, ornate mundari, quicquid ineptum et incongruum, proici, quicquid utile et necessarium, praecipit exhiberi. domus etiam, si obscura fuerit, dealbatur, pauimenta scopis mundantur et diuersis respersa floribus adornantur, quicquid etiam ad laetitiam animae et corporis deliciarum pertinet, omni sollicitudine prouidetur. ut quid omnia ista facit, fratres carissimi, nisi ut dies natalicii sui cum gaudio celebretur? homo moriturus, si ergo tanta praeparas in natalicio tuo uel filii tui, quanta et qualia debes praeparare suscepturus natalem domini tui? si talia praeparas morituro, qualia praeparare debes aeterno? quicquid ergo non uis inuenire in domu tua, quantum potes, labora, ut non inueniat deus in anima tua. certe si te rex terrenus aut quicumque paterfamilias ad suum natalicium inuitaret, qualibus uestimentis studeres ornatus incedere, quam nouis et nitidis uel quam splendidis, quorum nec uetustas nec uilitas aliqua seu foeditas oculos inuitantis offenderet. Tali ergo studio, in quantum praeuales, Christo auxiliante contende, ut diuersis uirtutum ornamentis anima tua conposita 1] 1 Corr. 11, 29. 5] Matth. 5, 16. 4 precipue D 5 in|j|| ^ D euuangelio D 7 quaessumus D 8 nubilis D\' caelebrare D 10 et om. D 11 proieci D 12 pauimento D si mjlundantur D (a eras.) 13 letitiam anime D 14 dilianum D, delieii cias Aug . 16 natalijj D caelebretur D hominis morituri Aug . 17 post praeparas lacuna 10—11 litterarum exstat in D natacilio D 19 eterno D r o iii 20 quidquid D ego D domu D 21 potest D 22 natalium D U 23 studere:1 D (s eras.) ornatos D incaedere D 24 nouis] n uis D ne (ante uetustas) D 25 aliqua ante foeditas exhibet Aug . 26 talia D 27 conpossit a D gemmis simplicitatis et sobrietatis floribus adornata ad sollemnitatem regis aeterni, id est natalem domini saluatoris cum conscientia pura procedas castitate nitidus, caritate splendidus, elimosynis candidus. Christus enim dominus, si te ita conpositum natalicium suum celebrare cognouerit, ipse per se uenire et animam tuam non solum uisitare, sed etiam requiescere perpetuo et in illa dignabitur habitare, sicut scriptum est: inter eos ambulabo et habitabo in illis, et iterum: ecce sto ad ianuam et pulso. si quis surrexerit et aperuerit mihi, intrabo a.d illum et cenabo cum illo et ille mecum. quam felix est illa anima, quae uitam suam ita deo auxiliante studuerit gubernare, ut Christum hospitem habitatoremque mereatur excipere, sicut e contrario quam infelix est illa conscientia toto lacrimarum fonte lugenda, quae se ita malis operibus cruentauit, auaritiae nigritudine obscurauit, iracundiae igne conbussit, adsidua luxuria sordidauit, superbiae tyrannide destruxit, ut in ea non Christus incipiat requiescere, sed diabolus dominari. talis enim anima, si medicamentum paenitentiae non cito subuenerit, a luce relinquetur, a tenebris occupabitur, uacuabitur dulcedine, replebitur amaritudine, a morte inuadetur, a uita repudiabitur. non tamen de domini pietate defidat, quae talis est anima, nec nimia desperatione frangatur, sed magis ad paenitentiam cito recurrat et, dum adhuc noua sunt et calent peccatorum suorum uulnera, sic sibi adhibeat medicamenta salubria, quia medicus noster omnipotens est et sic consueuit plagas nostras curare, ut nec cicatricium faciat uestigia remanere. 8] 2 Cor. 6, 16. Apoc. 3, 20. I 1 solempnitate D 2 eterni D 4 elymosinis D conpossitu D 5 caelebrare D ip D 6 et] ad D animam D 9 appaeruerit D 10 caenabo D 11 que 12 studerit D hosspite D 13 aecontrario D 14 illa suprascr. D que D 16 igne-tyrannide add. D in marg . conbusit D luzoria D suberbia dirannide D 17 1IIIstruxit D (de erasum) incipit IUprascr. D requiescere transposui, quod ante dominare (sic) habet D 18 diabulus D animo D 19 penitentiae D 20 occupapitur D dulcidine D 22 quae scripsi, qui D, qui omtsso anima Max. Aug . dissperatione D 23 penitentiS D 25 mendimta D III. Fault. 16 Et ideo, fratres dilectissimi, sicut in omni tempore ab adulteris et miserrimis concubinis, ita etiam a propriis uxoribus ante multos dies debetis abstinere, quotienscumque aut natalem domini aut reliquas sollemnitates celebrare disponitis. ebrietatem ante omnia fugite, iracundiae repugnate quasi bestiae crudelissimae, odium uelut uenenum mortiferum de corde uestro repellite et tanta sit in uobis caritas, quae non solum usque ad amicos sed etiam ad ipsos inimicos perueniat, ut securi possitis dicere in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra et cetera. nam qui scit se uel unum hominem odio habere, nescio si ad altare domini securus possit accedere, praecipue cum beatus Iohannes euangelista terribiliter clamet et dicat: qui fratrem suum odit, homicida est. iam uestrum est iudicare, utrum homicida, antequam paenitentiam agat, praesumere debeat eucharistiam accipere. addidit etiam adhuc sanctus Iohannes et clamat dicens: qui fratrem suum odit, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit, quo uadit, quoniam tenebrae obcaecauerunt oculos eius, et iterum inquit: omnis, qui fratrem suum non diligit, manebit in morte, et iterum: si quis dixerit (de) se, quod deum diligit, et fratrem suum odit, mendax est. qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? quicumque ergo odium uel iracundiam seruat in corde et sub tali tonitruo nec terretur nec exspergiscitur, non dormiens, sed mortuus esse credendus est. Haec ergo, fratres dilectissimi, adsidue cogitantes, qui boni sunt, cum dei gratia contendant perseuerare in bonis operibus, 9] Matth. 6, 12. 13] 1 Ioann. 3, 15. 16] 1 Ioann. 2, 11. 19] 1 Ioann. 3,14. 20] 1 Ioann. 4, 20. 1 dilectismi D 2 miserimis D 3 quotiensqumcumque D 4 reliquias D caelebrare D disponiti D ebrietate D 6 crudilissime D hodiu D 7 que D 9 demitte D 10 hodio D 12 iohannis D clamat D 15 addedit D 16 iohannis D 18 tenebre D obcecauerunt D 19 inquid D dilegit D 20 de addidi, om. D, de se om. Aug. Max . 21 dilegit D 22 dilegit D 23 dilegere D 25 thonitruo D exsperges igitur D 28 perseuerarem!l D (erat uerit w ras.) quia non qui coeperit, sed qui perseuerauerit in amore dei usque in finem, hic saluus erit. qui uero ad elimosynam tardos et ad iracundiam promptos et ad exercendam luxuriam praecipites esse se cognoscunt, auxiliante domino festinent se a malis eruere, ut, quae bona sunt, mereantur inplere, ut, cum dies iudicii aduenerit, non cum impiis et peccatoribus puniantur, sed cum iustis et misericordibus peruenire ad aeterna praemia mereantur praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. II. SERMO DE NATIUITATE. Legimus et fideliter retinemus, quod sub ipso principio nascentis mundi in primo homine fecerit nos deus ad imaginem et similitudinem suam. ecce in hac die mutata uice factus est deus ad similitudinem nostram. in primis de suis meliora contulit, in secundis de nostris inferiora suscepit. per interdictae arboris gustum primi hominis incauta fragilitas temptauit adpetere ambitione damnabili domini sui diuinitatem persuadente diabolo et dicente: si de ligno hoc gustaueritis, aperientur oculi uestri et eritis sicut dii. ideoque agnoscamus pii patris admirabilem bonitatem. homo sollicitante inimico deus esse uoluit per superbiam [eius] et deus homo factus est per misericordiam. innouatur in nobis quodammodo hodie per Christi diuinitatem species illius antiqui et incipientis saeculi, quando primus Adam de limi materia figuratur. ecce 1] Matth. 10, 22. 19] Gen. 3, 5. 1 qui suprascr. D caeperit ex caepit D 2 §lymosina D 3 iracunctia D prnmptos D luxoria D 4 ae post esse suprascr. D 5 utq; D, et quae Max . 7 eterna pmia D 8 prestante D 11 ite incipit omelia faustini de natiuitate D; hic sermo exstcU inter sermones Augiwtini dubioa CXVIIII (39,1982 M.) 12 princicipio D 14 hoc D motata D 16 contullit D suscipit D 17 fragillitas D 19 diabulo D 22 inimicos D eius uncis vnclusi, suprascr. D, om. Aug . et erasum in D et cmte homo addit D 28 innobiillls D (Ii crasum) quojjdammodo D 25 ad adam D delimi matyria D 16* etiam nunc secundus Adam quasi de intacta ac rudi terra uirginea carne formatur. ecce, inquam, iterum cessantibus naturae legibus nonus homo in nouam uitam solo deo operante perficitur. promittitur ergo uirginis filius per uisitationem spiritus sancti, quid mirum si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur. non enim decebat, ut, qui nobis omnibus adferebat salutem, soli matri integritatis non praeberet dignitatem. spiritus, inquit, sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit te. dignum plane erat, ut regali honestanda mater partu prius caelestis regis sanctificaretur ingressu. unde dominum et saluatorem nostrum non ideo simplicem hominem credamus, quia et hominem nasci uidemus. fas non est, ut non deus credatur, cui descensuro ad terras a deo habitaculum praeparatur. diuina itaque operante potentia credentis uiscera fecundantur et in ligno mortali uitae arbor inseritur et portans in se omnia uirtus ab infirmitate portatur et, qui terra, mari caeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. de creatura sua creator omnium nascitur et de riuulo suo fons magnus exoritur, radix omnium de uirgulto suo nascitur et uitis uera palmitis sui fructus efficitur. Adest ecce exoptatissimus dies gratia geminata resplendens, candore quidem consueti luminis inlustratus, sed praecipue radiantis uteri fulgore coruscans. confiteamur ergo inprimis unum deum dominum nostrum et non supererit alter, quem minorem dicere possimus. qui enim unum maiorem, alterum minorem loquitur, duos se necesse est deos fateatur habere. credamus itaque unum deum, patrem et filium et spiritum sanctum, tres personas, non tres substantias, tria nomina et 8] Luc. 1, 35. i 1 indacta D 2 carna D 3 uite D 4 uirgines D 5 mirrum D 6 concaepitur D enim suprascr. D 7 breberet Dl 8 inquid D 9 obumbrauit D 12 ido D1 13 dicensuro D 15 fecondantur D D 16 uita D 22 resplendes D 24 radientis D confiteamur — p. 229, 29 de hac uita transituri deest apud Aug . 26 unit D bis 29 trea utroque loco D non tria regna. quare unum deum? quia una operatio uirtutis, eadem concordia uoluntatis, una diuinitas, una sempiternitas, una maiestas. quare autem tres personas? quia alter pater, alter filius, alter spiritus sanctus, sed in diuinitatis aequalitate non est aliud. una enim in tribus gloria, una substantia, unitatemque facit aequalitas uirtutum, trinitatem facit proprietas nominum et numerus personarum. unde fideliter retineamus, quia dominus noster Iesus Christus uenit in hoc mundo peccatores saluos facere, sicut de deo totus deus, ita de homine totus homo absque contagione peccati, secundum diuinitatem aequalis patri, secundum humanitatem minor etiam angelis et iunior matri, quam creauit. Haec sunt uitae ac spei nostrae solidissima fundamenta. restat, ut super haec bonorum nobis operum structura consurgat, quod utique obtinebimus imitando illum, qui ideo ex deo homo factus est, ut illum possimus imitari. imitabimur autem deum neglegendo saeculum, iniurias non persequendo, uoluntates proprias respuendo, subiectionis gloriam diligendo, tribulationes magnanimiter sustinendo, honores ac diuitias et dilectationes huius corporis declinando. tota itaque nobis illuc oblectamenta, totam requiem in illam futuram patriam reseruemus et libertates ac praesentium inlecebras (ac) cupiditates futurorum desideriis occupemus illuc cotidie suspirantes, illuc cordi nostro momentis omnibus praesentantes, quod oculus non uidit nec auris audiuit, illud sine intermissione cogitantes, quomodo digne occurremus ad illum secundum tremendae maiestatis aduentum rationem de actibus, de sermonibus, de cogitationibus reddituri, ita agentes, ita in loco perseuerantes quasi cotidie de hac uita transituri. o dies dierum omnium nouitas, lucrum lucis et dispendium caecitatis, in quo aeternus 24] 1 Cor. 2, 9. 00* 1 operatio scripsi, operatij D 5 aliut D 13 uite D nostre D solidisma D 15 emitando D 16 emitare emitabimur D 17 seculu D t* Q 20 dilectiones D 22 ac addidi, om. D 23 cotidip D 24 oculos D 25 aures D 26 tremende D 29 cotidiae D 0 dies Aug., hodie D 30 a, nouitae D fdiu in mi.) sol de summa altitudine claritatis paternae descendens uuluae uirginalis aditum reserauit, totius mundi caliginem fulgida coruscatione respersit. ducite, fideles Christi, festiua gaudia. res nobis hodie facta est noua, quae olim fuerat repromissa, ut sine uirginis detrimento pudoris filium lactarent ubera genetricis. Haec est illa nouitas Hieremiae prophetae uaticinio nuntiata: faciet, inquit, dominus nouum super terram, et quasi quandam lucernam huius obscuritatis accendens continuo subiecit: femina circumdabit uirum. hoc est, inquam, nonum, quod super terram dico dominum esse facturum, quod femina circumdabit uirum. aduertite, fratres, et me potius uestro intellectu praecedite. femina, inquit, circumdabit uirum. o femina super feminas benedicta, quae et uirum non cognouit et uirum suo utero circumdedit, quae concubitu carnali non tangitur et tamen carnea prole de spiritali semine gratulatur. circumdat uirum Maria angelo fidem dando, quia Eua perdidit uirum serpenti consentiendo. faciet, inquit, dominus nouum super terram. ut igitur exhibendae huius nouitatis tempus aduenit, caelestis ad uirginem praemittitur nuntius, salutauit angelus puellam uiri salutationis ignaram. terretur uirgo nouitate uerborum, ad quam angelus: ne timeas, inquit, Maria, inuenisti enim gratiam apud dominum. ne, inquit, ad conspectum meum, mater domini mei, terrearis, ego conceptionis tuae minister adueni, ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te, ipse tibi per me adnuntiat gaudium, cui placuit in utero tuo cum humana natura mysticum sociare coniugium. inuenisti gratiam apud deum, ecce concipies et 8] Hierem. 81, 22. 22] Luc. 1, 30. 28] Luc. 1, 30. 1 paterne D discedens D uulue D 2 reseruauit D totus D 4 hodie que D olliu D 7 pphete D 8 inquid D 9 continuos D 10 feminas D 12 putius D 13 praecedite Aug., pcite D feminas D inquid D 14 que D 15 que D concubito D 16 spiritale D semine suprascr. D gratulabatur D 17 uiru supraser. Ifi quia Aug., que D eua D 18 inquid D 19 exhibende D 22, 23 in- Q quid D 25 nascituros D 27 misticu D paries filium, non cuiuslibet meriti hominem, sed totius saeculi saluatorem. ne, inquit, timeas, abice a te omnem metum, quae saeculi conceptura es gaudium. reuolue, Maria, propheticam lectionem. neque enim te scientia diuinorum librorum potest praeterire, quae ipsam plenitudinem partura es prophetarum. recole in libro Esaiae prophetae uirginem, quam legisti, et gaude, quia tu es, esse meruisti. tu ibi praesignata es uirgo. tu ecce concipies in utero non de uiro, sed de spiritu sancto et grauida eris et incontaminata manebis, paries filium et uirginitatis non patieris detrimentum. at illa inquit: ecce ancilla domini sum, fiat mihi secundum uerbum tuum. mox igitur angelus uirginis accepto consensu caelestis regionis incolas repetiuit et ecce subito secretum uirginis ineffabilis potentia penetrauit. intrat artifex mundi angustias uentris humani, efficitur grauida mater intacta et ecce tamquam sponsus de thalamo suo Mariae Christus procedit ex utero. occultatur in membris infantis potentia maiestatis, deus pendet ad ubera, pannorum uilium squalore contegitur, durissimi suffert praesepis angustias et totum misericors humiliter patitur, dummodo mundus, qui perierat, liberaretur. 0 beata infantia, per quam nostri generis uita est reparata, o gratissimi delectabilesque uagitus, per quos stridores dentium paternosque ploratus euasimus o felices panni, quibus peccatorum sordes extersimus o praesepe splendidum, in quo non iacuit foenum animalium, sed cibus inuentus est angelorum. lacta, Maria, creatorem tuum, lacta panem caeli, lacta pretium mundi, praebe lambenti mammillam, ut pro te ipse praebeat percutienti se maxillam, nutriatur infans tuorum uberum lacte, ut iuuenis accipiat aceti potationem pro te. ferant eum nunc 6] cf. Esai. 7,14. 11] Luc. 1, 38. 2 inquid D abiece D 3 que D 5 que D 6 esaige D prophete D 7 an es delendufn cum Aug. ? praesignata es Aug., pter signates D 9 incontampnata D 10 etrimentu D inquid D 13 incolas scripsi, incola D, accolas Aug . 14 penetrauit Aug., repetiuit D anguntias D 17 pendit D 18 scualore D 22 dilectabiles que D 23 ploratos D euassimus D 24 spelndidu D 26 craeatorem D manus tuae, ut brachia eius pro te postea figantur in cruce. postremo tu illi ut mater temporalem administra substantiam, ut ipse nobis et tibi una cum patre et cum spiritu sancto uitam tribuat sempiternam. Amen. III. SERMO IN NATALI SANCTI STEPHANI. Lectio apostolorum actuum, quae nobis hodie lecta est, dilectissimi fratres, cum plurimum habeat in ipsa specie admirationis, non minus tamen continet in mysterio dignitatis. ecce, inquit beatus Stephanus, uideo caelos apertos et filium hominis stantem a dextris dei. considerate adtentius, dilectissimi fratres, cum beatus martyr dominum nostrum Iesum Christum ad dexteram dei patris stare uidisset, cur se filium hominis uidere testatus est et non potius filium dei, [et] cum utique plus delaturus honoris domino uideretur, si se dei potius quam hominis filium uidere dixisset? sed certa ratio postulabat, ut hoc ita et ostenderetur in caelo et praedicaretur in mundo. omne enim Iudaeorum scandalum in hoc erat, cur dominus noster Iesus Christus, qui secundum carnem erat filius hominis, esse etiam dei filius diceretur. ideo ergo pulchre diuina scriptura filium hominis ad dexteram dei patris stare memorauit, ut ad confundendam Iudaeorum incredulitatem ille martyri ostenderetur in caelo, qui a perfidis negabatur in mundo, et illi testimonium caelestis ueritas daret, cui fidem terrena impietas derogaret, unde, licet iuxta psalmum, qui 10] Act. 7, 56. 1 postea Aug., fortet D fingantur D 2 tui D amministra D 6 desermone in nt sci stephani D; exstat hic sermo etiam apud Maxim. TatW. LVII379 M. et inter sermones Augustini dubios CCX (39, 2138 M.) initio paulo auctiore 7 que D hodiae D 8 speciae D 10 inquid D O celos D 12 martir D 13 deidera D 14 putius D et uncis in- clusi, deest apud Max. Taur. et Aug . 15 dfiõ ex dnifi D 16 putius D xit ratio D 18 iudeoru D 20 dicaeretur D pulcre D 21 dexdera D 22 iudeoru D ille suprascr. D, illi Max . 24 caelesti||s D 25 terraena D derogarat Max . lectus est, pretiosa sit in conspectu domini mors sanctorum eius, si quid tamen distare inter martyres potest, praecipuus uideretur esse prae omnibus, qui primus est. nam cum sanctus Stephanus diaconus ab apostolis ordinatus sit, apostolos ipsos beata ac triumphali morte praecessit. ac sic qui erat inferior ordine, primus factus est in passione et, qui erat discipulus gradu, magister coepit esse martyrio conplens illud, quod beatus propheta in psalmo, qui lectus est, dixit: quid retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? retribuere enim primus uoluit Stephanus martyr domino, quod cum omni humano genere accepit a domino. mortem enim, quam dignatus est saluator pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit saluatori. Post haec subiecit scriptura sacra et ait: positis genibus clamauit dicens: domine, ne statuas illis hoc in peccatum. uidete, dilectissimi fratres, affectum beati uiri, uidete magnam et mirabilem caritatem. in persecutione positus erat et pro persecutoribus domino subplicabat atque in lapidum ruina, quando alius obliuisci poterat etiam carissimos suos, ille domino commendabat inimicos. quid enim dicebat, cum lapidaretur? domine, ne statuas illis hoc in peccatum. plus enim tunc illorum dolebat peccata quam sua uulnera, plus illorum impietatem quam suam mortem. et recte plus. in illorum quippe impietate erant multa, quae debent plangi, in illius autem morte non erant, quae doleri deberent. illorum impietatem mors sequebatur aeterna, huius autem mortem uita perpetua. imitemur ergo in aliquo, dilectissimi fratres, tanti magistri fidem, tam praeclari martyris caritatem. diligamus hoc animo in ecclesia fratres nostros, quo ille tunc dilexit inimicos. 1] Psalm. 115,15. 9] Psalm. 115, 12. 14] Act. 7, 59. 4 apostolus Dl ordinatis 1) 6 ait ante erat erasum in D 7 caepit D 9 que D 10 martir D 11 accipit D 15 hoc mprascr. D 16 dilectisimi D 18 subplicabit D adque D in D bill 19 runia D 24 que D 25 que D doleri Max. et Aug., dolore D 26 sequaebatur D 27 emitemur D in D bis 28 martiris D sed quod peius est, aliquotiens non solum non diligimus inimicos, sed nec amicis quidem fidem integram custodimus. sed dicit aliquis: non possum diligere inimicum meum, quem cotidie patior uelut hostem crudelissimum. o quicumque ille es, adtendis, quid tibi fecerit homo, et non consideras, quid tu feceris deo. cum enim tu multo grauiora in deo peccata commiseris, quare non dimittas homini paruum, ut tibi deus dignetur dimittere totum. Recole, quid tibi in euangelio ueritas ipsa promiserit et quam tibi quodam modo cautionem fecerit uel quale tecum pactum inierit: si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta \'uestra. si autem non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis debita uestra. uidetis, fratres, quia cum dei gratia in potestate nostra positum est, qualiter a domino iudicemur. (si), inquit, dimiseritis, dimittetur uobis. iam saepe dixi, fratres, et frequentius dicere debeo, nemo se circumueniat, nemo se seducat, quia, qui uel unum hominem in hoc mundo odio habet, quicquid deo in operibus bonis obtulerit, totum perdet, quia scriptum est: qui fratrem suum odit, homicida est. hoc loco fratrem omnem hominem oportet intellegi. omnes enim in Christo fratres sumus. nemo ergo sine caritate praesumat de uirginitate, nemo de elimosynis, nemo de ieiuniis, nemo de orationibus confidat, quia, quamdiu inimicitiam in corde tenuerit, neque istis neque aliis quibuslibet bonis (operibus) placare sibi deum poterit. sed si uult propitium habere deum, non dedignetur audire consilium 11] Matth. 6, 14. 20] 1 Ioann. 3, 15. 1 quod suprascr. D non solum D bis diligamus D 3 cotidiae D e 4 crudilissimu D 6 commisseris D 7 demittas D 8 demittere D 9 euuangelio D 10 quoddamodo D qualem D 11 inquid D demiseritis D 12 demittet D 13 miseritis D 14 demittet D 16 si Max. et Aug., om. D inquid D demiseritis demittetur D 17 sepe D 18 qui suprascr. D 19 hodio ex hodiae D 20 quia D 21 omnem b; suprascr. D 23 elymosinis D 25 inimicititia D 26 qui libet D operibus Max. et Aug., om. D placere D bonum. audiat non me, sed ipsum dominum suum: si offers, inquit, munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare et uade prius reconciliari fratri tuo et tunc ueniens offeres munus tuum. at nos pugnas habentes intrinsecus et dolos in corde uersantes, quasi qui bonam conscientiam habeamus, praesumimus accedere ad altare non timentes illud, quod scriptum est: qui manducat corpus domini et bibit sanguinem eius indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Sed dicit aliquis: grandis est labor inimicum diligere et pro persecutoribus subplicare. nec nos negamus, fratres. non paruus quidem labor est in hoc saeculo, sed grande est praemium in futuro. per amorem enim hominis inimici efficeris amicus dei, immo non solum amicus sed etiam filius, sicut et ipse dixit: diligite inimicos uestros et cetera. si te aliquis potens homo et diues in hoc saeculo uellet adoptiuum filium facere, quomodo seruires, quas indignationes etiam seruorum eius, quae seruitia durissima et aliquoties etiam turpissima sustineres, ut ad caducam et fragilem illius peruenires hereditatem. quod ergo alius sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter uitam aeternam. conuincimur enim certissima ratione, quia propter deum possimus quidem, sed nolumus iniuriam sustinere. denique si aliqua potens persona contra nos iniuriam faciat, si etiam nos in faciem male dicat, nec respondere aliquid asperum, non dicam uicem reddere ausi sumus. quare hoc? ne ab illa persona potente adhuc maiora quam pertulimus patiamur. quod a nobis extorquet hominis 1J Matth. 5, 28. 8] 1 Cor. 11, 29. 16] Matth. 5, 44; Luc. 6, 27. 1 offeris D 2 inquid D 4 reconciliare Dl 5 offeris D ad D 6 dolus D 7 psummimus D accidere D 11 alijquis D dilegere D 12 paruum D 13 labore]) premium D 17 uellit D ad obtimu ̃ D 20 sustineris D fragille\'! \' (erat eius in ras.) D 22 pro- pter — sustine D infra in marg . 24 ante sustinere rasttram habet D, in qua faciat erat 26 jfretfdere D (erat re in ras.) aussi D 27 ne] u D 28 ptullimus D \'. timor, deberet exigere a nobis Christi amor. si ergo potens persona contra nos saeuiat, tacemus et nihil dicere ausi sumus, si uero aut aequalis aut forte inferior uel leuem contumeliam fecerit, quasi fera bestia sine ulla patientia ac sine aliqua dei contemplatione consurgimus et aut in praesenti iniuriam nostram uindicamus aut certe ad maiorem uicem reddendam nostrum animum praeparamus. quid est hoc, quod, quando persona potens nobis iniuriam contulit, patienter accipimus, quando inferior, nimio furore succendimur? quia, ubi timuimus hominem, hic deum timere nolumus. Unde rogo uos, fratres, ut, quantum possimus, cum dei adiutorio cor nostrum ad patientiam praeparemus et in omnibus et malis hominibus medicorum uices agare studeamus et non ipsos homines, sed ipsorum malitiam odio habeamus. oremus pro bonis, ut semper ad meliora conscendant, pro malis, ut cito ad emendationem uitae et ad paenitentiae medicamenta. confugiant, quam rem orantibus nobis ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus in saecula saeculorum. Amen. IIII. SERMO DE SANCTO STEPHANO. Quotiens caritatem uestram secundum praeceptum domini ad diligendos inimicos prouocare debemus, timeo, ne aliqui cogitent et dicant se nullatenus hoc posse implere. forte etiam et hoc obicere uolunt et dicant (se) semper Christum imitari non posse. ecce tibi loquor, o homo, quicumque dicis, quod in 2 seuiat D 3 contumilia D 6 uincamus D 7 ppararemus D 9 ubi] fortasse ibi cum Max et Aug. scribendum 10 noluimus D 18 et ante malis om. Max. et Aug . studiamus D1 14 hodio habemus D nu 15 conscendat D 16 ęmendationem D uite D penitentie D 17 remorantibus D 21 ite alia sermone de sco stephano D; hic sermo paulo breuior factus et immutaius (deest media fere pars) exstat apud Maium, nou. patr. bibl. I 448 Augustini nomine e cod. Vatic . 479 (oZ. 110 a editus 25 obiecere D se semper scripsi, semper D emitare D 26 uerba ecce tibi loquor — pag. 238, 9 genu flexit ex Augustini sermone XXXXVIIII10,11 deprompta RUnt (cf. append. sertn. CCXI) quicumque Aug., qui cum D amore inimicorum non possis imitari dominum tuum. certe beatus Stephanus homo erat et non deus, hoc erat, quod tu, sed quod fecit, non fecit nisi donante illo, quem rogas et tu. uide tamen, quod fecerit. loquebatur Iudaeis, saeuiebat et diligebat. utrumque debeo demonstrare, et saeuientem et diligentem. audi saeuientem. uerba sunt Stephani, quando adloquebatur Iudaeis: duri ceruice et incircumcisi corde et auribus, uos semper spiritui sancto restitistis. quem prophetarum non occiderunt patres uestri? audisti saeuientem. alterum debeo ostendere, audi et diligentem. irati illi facti et grauius inardescentes et mala pro bonis reddentes ad lapides concurrerunt et dei famulum lapidare coeperunt. hic probo, sancte Stephane, dilectionem tuam, hic te uideamus, hic te spectemus, hic uictorem diaboli triumphatoremque cernamus. ecce beatus Stephanus aspiciens illum, qui pro eo pependit et in ligno crucis figebatur, ille iste ipse lapidabatur. ille dixit: ignosce illis, pater, quia nesciunt, quid faciunt. tu, beate Stephane, quid dicis? audiam et uideam te, ne forte possim uel te imitari. primum beatus Stephanus stans orauit pro se et ait: domine Iesu, suscipe spiritum meum. cum haec dixisset, genua flexit et genu flexo ait: domine Iesu, ne statuas illis hoc in peccatum, et hoc dicto obdormiuit. s o felix somnus et requies uera, ecce quod est beate requiescere pro inimicis orare. Sed rogo te, Stephane, ut mihi digneris exponere, quid fuit hoc, pro te stans orasti et pro inimicis genu flexisti. si enim 7] Act. 7, 51. 17] Luc. 28, 34. 20] Act. 7, 59. 21] ibid. 1 emitare D 3 nisijH D (erat n in ras.) rogas et tu Aug., rogaret MteDdere tu D 4 iudeis D seuiebat D 5 debeo D, fortasse cum Augustino Bcribendum: utrumque ostendere debeo, (quia dixi saeuiebat et dixi diligebat, utrumque debeo) demonstrare seuientem D 6 saeuientem Aug., se uenientem D stephanus D1 7 iudeis D durill D (emt s in * ras.) 8 restitisti D 9 pphptaru D 10 seuientem D 11 inardescentes Aug., inardentes D 12 caepert D 14 diabuli D 16 figabatur D 18 uidiam D 19 emitare D primum scripsi, primus D 21 genu;J fleio D (erat 0 in ras.) 22 statues D 26 ptestans D praesentibus esses, hoc sine dubio responderes: pro me stans oraui, quia pro me, qui recte deo seruiui, in orando et impetrando non laboraui, quia, qui pro iusto orat, non laborat. ideo stans pro se orauit. inde uentum est, ut oraret pro Iudaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis. quia adtendit nimiam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari possit, genu flexit Imitemur ergo, fratres dilectissimi, uel in quantum donauerit deus, beatum Stephanum, diligamus non solum amicos sed etiam inimicos, quia nihil est, unde sic et peccata redimere et diabolum uincere et deum placare possimus. denique sic ipse dominus dixit: date et dabitur uobis, dimittite et dimittetur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta uestra et cetera. uidete, fratres, misericordiam domini nostri. in potestate nostra posuit, qualiter in die iudicii iudicaremur. si dimittamus, dimittetur nobis, si non dimittamus, non dimittetur nobis. diligamus ergo, fratres dilectissimi, non solum amicos sed etiam inimicos, ut ad tribunal iudicis aeterni cum secura conscientia ueniamus dicentes: da, domine, quia dedimus, dimitte, quia dimisimus. nos fecimus, quod iussisti, tu imple, quod promisisti, quod ipse praestabit, qui cum patre uiuit et regnat cum spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. V. SERMO IN NATALI INFANTUM INNOCENTTUM. Hodie, fratres carissimi, natalem illorum infantium colimus, quos ab Herode rege interfectos esse euangelii textus loquitur. 12] Luc. 6, 38. 37. 18] Matth. 6, 14. 1 foriasse in praesentibus scribendum 4 iudeis D 6 quiaddtendit D 7 que deficile D 8 emitamur D 10 redemere D 11 diabulu D 12 demitte D 13 demittetur D demiseritis D 14 demittet D 17 demittamus demittetur D utroque loco 20 eterni D 21 demitte D demisimus D 26 incipit sermo int infantu illoru diaoendus (sic!) D; exstat hic serrno inter dubios Augustini sermones CCXX (39, 2152 M.) 28 erode D euuangelii D ideo cum summa exultatione gaudeat terra nostra caelestium militum et tantarum parens fecunda uirtutum. ecce profanus hostis numquam beatis paruulis tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio. nam sicut sacratissima praesentis diei festa manifestant, quantum contra beatos paruulos iniquitas abundauit, tantum in eis gratia benedictionis effulsit sic enim paulo ante audiuimus, quod, cum Herodes rex Christum persequeretur, milia felicium extincta sunt puerorum dicente propheta: Rachel plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt.s o beata parens triumphalium, inlustrium patria bellatorum, tantorum diues pignorum, quasi ad momentum oculis inspicientium orbari uisa est, numquam tamen indiget consolari nec plorat filios, quos inhibendis luctibus, dum perdiderat, adquisiuit. beata es o Bethlehem terra Iuda, quae Herodis regis inmanitatem in puerorum extinctione perpessa es, quae sub uno tempore candidatam plebem inbellis infantiae deo offerre meruisti. Digne tamen natalem colimus illorum, quos beatiores aeternae uitae mundus edidit, quam quos maternorum uiscerum partus effudit, si quidem ante uitae perpetuae adepti sunt dignitatem, quam usuram praesentis acciperent. aliorum quidem pretiosa . mors martyrum laudem in confessione promeruit, horum in consummatione conplacuit, quia incipientis uitae primordiis ipse eis occasus initium gloriae dedit, qui praesentis terminum posuit, quos Herodis impietas lactantes matrum uberibus abstraxit, qui iure dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos primas erumpentes ecclesiae gemmas quaedam persecutionis pruina decoxit. et ideo dignum est 9] Hierem. 31, 15; Matth. 2,18. 14] Matth. 2, 6. 1 exultatatione D gaudeat-lin. 17 meruisti] cf. Eusebii (Fausti) hom. 11 init . nostra] nutrix add. Euseb . 2 et tantarum Aug., tantoru D pariens D tPphanus D 3 pdisse D 6 habundauit D 7 uerba sic enim- lin. 14 adquisiuit absunt apud Aug . herodis D 9 rachgl D 10 baeata D inlustru D 12 inspientiu D indigit D 14 bethelem D 15 ante n. Herodis in D eredes erastm est 16 que D 17 m§ruisti D 18 beationes D eterne uite D 19 maternarum D 20 uite perpetue D 22 confesione D 23 primordis D 28 quida D interfectis pro Christo infantibus honoris inpendere caeremonias non doloris, sacramentis uota dare non lacrimis, quia ipse illis causa fuit poenae, qui exstitit et coronae, ipse odii causa, qui et praemii. parante autem Herode paruulis necem Ioseph per angelum admonetur, ut Christum dominum in Aegyptum transferat. Aegyptus idolis plena erat iam post Iudaeorum persecutionem et ad occidendum Christum profanae plebis adsensum Christus ad gentes idolis deditas transire dignatur et Iudaeam relinquens ignoranti saeculo colendus infertur. Et quia in scripturis diuinis bonos et iustos uiros semper persecutionem malorum sustinuisse cognoscimus, si diligenter consideramus, inuenimus illos maiora supplicia sustinere, qui faciunt, quam ii, qui sustinere uidentur. omnis enim homo, qui alium in corpore persequitur, prius ipse in corde persecutionem sustinere cognoscitur. nam si etiam illi, quem persequitur, aliquid de substantia sua tulerit, maius sibi ipse dispendium facit, quia nemo habet iniustum lucrum sine iusto damno. ubi lucrum ibi damnum, lucrum in arca, damnum in corde. tulit uestem perdit fidem, adquirit pecuniam perdit iustitiam. sed hoc homines ideo faciunt, quia diem nouissimum adtendere nolunt. si enim diem mortis suae cogitare iugiter uellent, animum suum ab omni cupiditate uel malitia prohiberent. sed quod modo nolunt salubriter cogitare, necesse habent postea sine ullo remedio sustinere. ueniet enim illis dies nouissimus, ueniet dies iudicii, quando eis nec pecuniam licebit augere nec bonis operibus se ab aeterna morte poterunt redimere, quia percutitur etiam ab hac animaduersione peccator, ut moriens obliuiscatur sui, qui, dum uiueret, oblitus est dei. ueniet dies iudicii, quando mouebuntur fundamenta montium et ardebit terra usque ad inferos deorsum, quando caeli ardentes soluentur, quando sol 29] cf. Deut. 32, 22. 30] 2 Petro 3, 12. Matth. 24, 29. 3 poene D exstetit D corone D hodii D 4 pmi D parente D herodi D 5 egyptum D 6 egyptus D iudeoru D 7 jpfane D 8 iudea D 11 sustenuisse D 13 hii D uindentur D 14 per quem sequitur D 16 maius Aug., malus D 18 dampnu D aroha D 19 an cum Aug . tollit scribendum ? 20 dies D 25 augerere D ne D 26 eterna D redemere D obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo, quando peccatores et impii mittentur in caminum ignis et fumus tormentorum illorum ascendet in saecula saeculorum. ibi erit fletus et stridor dentium. unde ueniet tempus, fratres carissimi, quando nulli bono erit male et nulli malo erit bene. ueniet, inquam, nouissima dies, quando discernuntur pii ab impiis, iusti ab iniustis, laudatores dei a blasphematoribus dei, quando discernentur, ut nulli, * sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene. Quare ergo modo non sic forte et modo sic, sed, nunc quod est in occulto, tunc erit in manifesto? lege scripturam diuinam, ingredere mecum, si potes, in sanctuarium dei. forte ibi, si possum, docebo te. immo disce mecum ab eo, qui docuit me, etiam nunc non esse bene malis et melius esse bonis quam malis, quamuis nondum uenerit bonorum plena felicitas nondumque uenerit poena malorum nouissima. si legem dei diligenter adtendis, forte intellegis mecum non esse bene malis. rogo enim te et quaero abs te, tibi quare male est? responsurus es mihi: egestas angit, premit difficultas, dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. tibi ideo male est, quia pateris mala, et bene est illi, qui se ipsum malum patitur? multum interest inter malum pati et malum esse, sed tu, quod pateris, non es. malum enim pateris et malus non es. ille autem malum non patitur et malus est. noli ergo falli. non potest fieri, ut tibi male sit, qui pateris malum, et illi bene sit, qui est malus. cum enim est malus, putas, quia non patitur et malum, cum patitur se ipsum? tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo, et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corpore suo? tibi male est, qui forte malam habes uitam, et bene est illi, qui malam habet animam? esto 2] cf. Matth. 13, 42. 50; Apoc. 19, 20. 3] Apoc. 14, 11. 4] Matth. 8, 12 al. 4 nbi Aug . 5 nullo D 6 ueniet-p. 242, i ne pereas cum eisj cf. Avg. serm. 48, 7. 8 (38, 319 M.) 7 discernentur Aug . 8 plasphematoribus D 11 oculto D 12 ingredire D potest D 13 ab eo Aug., habeo D 15 quamuiis D 19 angit Aug., tangit D deficultas D 23 malū. D 25 post malum in D cum pateris malum erasum ent 27 malfts cum D 30 uillam Aug . XXI. Faust. 16 bonus, qui habes bona. bonae sunt diuitiae, bonum est aurum, bonum et argentum, bonae familiae, bonae possessiones. omnia ista bona sunt, sed unde facias bene. habeto bona, quae te faciunt bonum, quae te faciunt malum. quae sunt, inquis, ista? fac iudicium et iustitiam. bona sunt, quae habes. esto et tu bonus inter bona tua. erubesce bonis tuis, noli esse malus in eis, ne pereas cum eis. ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, copia uero eius non extollat bonos nec elidat inopia. malos autem, cum offertur eis, excaecat et, cum aufertur, excruciat, quia et, cum adquiruntur pecuniae, falsam tribuunt laetitiam et, cum perduntur, ueram tristitiam derelinquunt. Discamus ergo amare ueras diuitias, id est castitatem et iustitiam et pacem et misericordiam. istae diuitiae dicuntur iustae, quia bonis meritis iustisque tribuuntur, illae uerae dicuntur diuitiae, quia, quisque eas habuerit, non egebit, dum iuxta apostolum habens uictum et uestimentum iis contentus est. istas ergo diuitias terrenas iniustum est putare diuitias, quae non auferunt egestatem. tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis auaritiae eas diligens habuerit maiores. quomodo ergo sunt diuitiae, quibus crescentibus crescit inopia, quae amatoribus suis, quantum fuerint maiores, non adferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? diuitem tu putas, qui minus indigeret, si minus haberet, unde bene dixit quidam: crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. cum pecuniae enim incremento rabies cupiditatis augetur. nam 18] 1 Tim. 6, 8. 27] Iuuen. 1\'4,139. 1 bone D ubique 2 et] est Aug . 3 bene] non quae te faciant bonum add. Aug . habito D 4 que D utroque loco quae-malum om. Aug . 6 tuis] esto bonus mansurus inter bona peritura. erubesoe bonis tuis add. Aug . 9 generi D eius Aug., e D 10 offertur Aug., effertur D n 11 excecat D 12 tribunt D letitia D 15 iste D 16 iuste D tribuntur D ille uere D 18 apostoloru D habens suprasar. D hiis D 21 auaritiae post egestate habet Aug . 23 fuerit D omnes auari uel cupidi uelut hydropis morbo aegrotare uidentur. quomodo enim hydropicus, quantum plus bibit, tantum amplius sitit, ita et auarus uel cupidus adquirendo periclitatur et inquirendo non satiatur. Nos uero, fratres, cogitantes nos peregrinos et hospites esse in hoc saeculo hoc tantum, quod ad uictum et uestitum opus est, nobis in itinere uitae istius reseruemus et, quantum possimus, in aeternam beatitudinem per elimosynam pauperum dirigamus, ut, cum in die iudicii cupidi et auari pro sterilitate operum bonorum audire meruerint: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, nos pro bonis operibus audire possimus: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est a constitutione mundi, quia esuriui et dedistis mihi manducare, nudus fui et cooperuistis me. ad istam uero beatitudinem nos dominus sub sua protectione perducat, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.