<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa003.opp-lat2"><div n="fragment" subtype="letter" type="textpart"><head><title type="main">FRAGMENTUM EPISTULAE FAUSTI. </title></head><p><hi rend="italic">In tractatu, qui additus est epistulae Iohannis II. papae <lb/>
            anno 534 ad Caesarium in causa episcopi cuiusdam causa, <lb/>
            qui ob admissi criminis notam ab episcopatu deiectus<lb/>
             est, datae, haec leguntur (cf. Concilia antiqua Galliae ed. <lb/>
             Sirmond I 235):</hi></p><p>\'Et hoc diligenter attendendum est, quodsi, secundum quod <lb/>
            supra scriptum est, illi clerici, qui ad uxores proprias redeunt, <lb/>
            ad integrum ab officio suspenduntur et, si etiam digami aut <lb/>
            internuptarum mariti, qui utique rem licitam faciunt, clerici <lb/>
            tamen ordinari non possunt aut, si ordinati fuerint, deiciuntur, <lb/>
            de quibus et Faustus episcopus sanctus in epistula sua dicit: <lb/>
            Perdit gratiam consecrati, qui adhuc officium uult <lb/>
            exercere mariti.\'
</p><p><hi rend="italic">Utrum haec uerba ad epistulam, an potius ad sermonem <lb/>
            quendam Fausti spectent, mihi quidem incertum est. sermones <lb/>
            enim hic illic epistularum nomine significari praeter alia <lb/>
            praescriptio sermonis Faustini primi in codice Durlacensi <lb/>
            36 seruati documento est (cf. pag. 223 adnot. ad lin. 3)</hi>. 
</p><pb n="221"/></div></div></body></text></TEI>