FRAGMENTUM EPISTULAE FAUSTI. In tractatu, qui additus est epistulae Iohannis II. papae anno 534 ad Caesarium in causa episcopi cuiusdam causa, qui ob admissi criminis notam ab episcopatu deiectus est, datae, haec leguntur (cf. Concilia antiqua Galliae ed. Sirmond I 235): \'Et hoc diligenter attendendum est, quodsi, secundum quod supra scriptum est, illi clerici, qui ad uxores proprias redeunt, ad integrum ab officio suspenduntur et, si etiam digami aut internuptarum mariti, qui utique rem licitam faciunt, clerici tamen ordinari non possunt aut, si ordinati fuerint, deiciuntur, de quibus et Faustus episcopus sanctus in epistula sua dicit: Perdit gratiam consecrati, qui adhuc officium uult exercere mariti.\' Utrum haec uerba ad epistulam, an potius ad sermonem quendam Fausti spectent, mihi quidem incertum est. sermones enim hic illic epistularum nomine significari praeter alia praescriptio sermonis Faustini primi in codice Durlacensi 36 seruati documento est (cf. pag. 223 adnot. ad lin. 3) .