<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa003.opp-lat2"><div n="8" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>VIII.  DOMINO PIISSIMO ET IN CHRISTO SUMMO MIHI HONORE SINQVLARITER EXCOLENDO RURICIO FILIO FAUSTUS. </title></ab><p>Licet per quamcumque personam iocundum mihi sit cum <lb/>
            indiuiduo pectore ipsius caritatis uocibus conloqui et sedula <lb n="5"/>
            uos officiorum ambitione conplecti, sed nunc quanto oportunius <lb/>
            tanto auidius pignus animi uestri ministerio domestici portitoris <lb/>
            adsumpsi, in cuius merito minus adsignauit relatio quam <lb/>
            probauit agnitio. et propterea ad fructum uestrum creuisse <lb/>
            gratulatus sum, quod in eo uita melior conditionem primae <lb n="10"/>
            natiuitatis aboleuit atque in eo naeuum generis manumissio <lb/>
            religionis abstersit et in adoptionem Christi personam mancipii <lb/>
            fide emancipauit et transcripsit. quomodo autem apud eius <lb/>
            uel apud reliquorum fratrum lacteam sinceritatem agere deberemus, <lb/>
            latissimam apostoli dispensationem expedito digessistis <lb n="15"/>
            alloquio, et cum eos doctissima pagina minus doctos adserat, <lb/>
            nos tamen in eorum defaecatis moribus admirati sumus per <lb/>
            donum mansuetudinis et humilitatis plenitudinem lectionis. 
</p><p>Vincit enim largitas gratiae instituta doctrinae. nam etsi <lb/>
            sub exiguo tempore intra eorum lucida pectora et perspicua <lb n="20"/>
            penetralia introduxit se sensus candida puritas et praeclara <lb/>
            simplicitas, per quam diuinae imaginis speculum in interioris <lb/>
            hominis nitore perfulget. diuinae, inquam, imaginis, ita enim <lb/>
            de domino legimus: purus, simplex, subtilis. sed multo aliud <lb/>
            indicat diuina illa simplicitas, siquidem in nobis duplex inest <lb n="25"/>
            in spiritu et carne substantia. nos quod habemus accepimus, <lb/>
            nobis diuersa uirtutum charismata adiuncta sunt, non innata. <lb/>
            sine dubio adponitur, quod auferri potest. ut boni simus, de <lb/>
            auctoris sumus bonitate mutuati. ex illo quidem uiuimus, sed

<note type="footnote"> 4 est <hi rend="italic">Mommsen</hi> 5 pectoripsius <hi rend="italic">S</hi> 6 offitiorum <hi rend="italic">S</hi> 8 assumsi S <lb/>
            10 prime <hi rend="italic">S</hi> 11 neum <hi rend="italic">S</hi> 12 adobtionem <hi rend="italic">S</hi> 13 emancipauit v, emancipiant <lb/>
            S apud v, ab <hi rend="italic">S</hi> 16 eorum v doctos <hi rend="italic">Krmchius,</hi> doctus <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            adserat <hi rend="italic">scripsi,</hi> asserit <hi rend="italic">S</hi> 17 deficatis S ammirati S 19 doctrine S <lb/>
            21 se sensus <hi rend="italic">KnuIChius,</hi> sensos S, se morum v preclara <hi rend="italic">S</hi> 22 diuine S <lb/>
            interiores homines <hi rend="italic">S</hi> 28 sita <hi rend="italic">S</hi> 27 carismata <hi rend="italic">S</hi> 29 mutuati v <lb/>
            mutati <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            uita, sicut ille est, non sumus. iusti esse possumus, iustitia <lb/>
            esse non possumus. ille ideo simplex, quia nihil ei ex accedenti <lb/>
            largitate conlatum est. qui ex se subsistit, aliunde nihil <lb/>
            sumpsit. deus et uiuens pariter (est) et uita, bonus et bonitas, <lb/>
            misericors et misericordia. in uirtutum suarum gloria<lb n="5"/>
            hoc est ipse, quod possidet. uerbo tenus homo deauratus est, <lb/>
            deus aurum est. quod in homine gratia est, in deo natura <lb/>
            est et propterea, quia nihil ei extrinsecus accessit, nihil ei <lb/>
            detrahi potest. detrimentum non recipit, quia nescit augmentum. <lb/>
            ipse et sibi auctor et filio, quia una origo est et fontis<lb n="10"/>
            et fluminis. ex his, quae absque initio habent, communio est, <lb/>
            transfusio non est. 
</p><p>Et quia de filio legimus: splendor est claritatis dei, <lb/>
            sicut numquam deus sine splendore, ita pater numquam fuit <lb/>
            sine filii maiestate. et sicut utriusque aequaeua sunt nomina,<lb n="15"/>
            nisi enim iste nasceretur, pater ille non diceretur, ita eos sine <lb/>
            separatione continet unius paternitatis antiquitas. ex illo est, <lb/>
            sed posterior illo non est, sicut facies de capite nascitur nec <lb/>
            tamen capite suo iunior inuenitur. ac sic deus noster nec <lb/>
            permixtus in personis propriis nec diuisus, una uirtus nec potestate <lb n="20"/>
            diuisa nec tempore sicut in subsistentia triplex est, <lb/>
            quia sibi quisque subsistit, ita in substantia simplex est, quia <lb/>
            unus se ipsum praecedere nesciens nec posteriorem recipit nec <lb/>
            priorem. inde et nos de hac accepimus simplicitate, si in <lb/>
            nobis nihil sit dissonum, nihil uarium, nihil diuersum, si <lb n="25"/>
            semper idem esse probabilibus studiis et fundatis in Christo <lb/>
            sensibus enitamur, ut inmutabiles in bono nouis tantum in <lb/>
            diem profectibus inmutemur. 
</p><p>De eo autem, quod quidam prouocationis amore consuluit, <lb/>
            salutifera et perfecta meditatio est curas animi partito per

<note type="footnote"> 13] Hebr. 1, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 non v, nos S 4 est <hi rend="italic">addidi, om. S</hi> 9 recepit S augmenta S <lb/>
            11 et his <hi rend="italic">Kruschius</hi> 15 filii <hi rend="italic">ex</hi> filio <hi rend="italic">S</hi> aequeua 8 17 continet <lb/>
            <hi rend="italic">scripri,</hi> concita <hi rend="italic">S,</hi> coercet <hi rend="italic">Mommsen,</hi> concitat <hi rend="italic">v</hi> 19 capiti <hi rend="italic">S, fort. recte</hi> <lb/>
            sic <hi rend="italic">Mommsen,</hi> si S 21 diuisa 11, diuina <hi rend="italic">S</hi> subsistentia 11, substantia <hi rend="italic">S<lb/>
             Kruschius</hi> treplex S 22 est <hi rend="italic">om</hi>. v 28 precedere S recepit S <lb/>
            27 inmDtabilis S 29 prouocationes 81 consoluit S </note>

<note type="footnote"> XXI. Fault. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="210"/>
            plures terrenae regimine rei subleuare et post haec triplici <lb/>
            deliberatione tractare, quid melius sit, locare uel administrare <lb/>
            uel distrahere propriam portionem. primum reuera bonum esset, <lb/>
            ut Christi famulus Christi pauperis uias ex toto pauper studeret <lb/>
            incedere, si perfectam magni alicuius monasterii scholam uel <lb n="5"/>
            certe insulanam angelicae congregationis militiam liceret expetere. <lb/>
            nam in medio saeculi institutionem eremiticam proferre <lb/>
            quanta magnanimitas, tanta est difficultas. 
</p><p>Suis uero uicis suae pondus inponere secundum pro animae <lb/>
            releuatione conpendium, sed peruidendum, si aliquis filiorum <lb n="10"/>
            tam arduo sufficiens esse possit, obsequium ne forte paternae <lb/>
            iussionis auctoritas in patrem ..... optimum est in secundo <lb/>
            gradu sub noxio beneficiis administratore consistere, si uel uoluntas <lb/>
            suppetat uel facultas necessitatem annuae pensionis <lb/>
            impleuerit.\' <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Tertium est per fidelium famulorum electa solacia inpositae <lb/>
            procurationis officiis sub propria ac minore sollicitudine quantitatem <lb/>
            reseruatae gubernare substantiae et cursum per uiam <lb/>
            regiam tota mediocritate dirigere. quod cum suadeo, uideor <lb/>
            uel nostram utilitatem uel pauperum cogitare. in quo ordine <lb n="20"/>
            non parum est lucri, si reseruato usu proprietas distrahatur. <lb/>
            itaque breuiter indicantes, quid primum, quid secundum quidue <lb/>
            sit tertium, electionem iudicio uel possibilitati reseruauimus <lb/>
            consulentis. quid magis conpetat, quod promptius possit impleri, <lb/>
            ille insinuare dignetur, pro cuius timore et amore consultatio <lb n="25"/>
            ipsa tractatur. dominus deus noster beneficia in uobis

<note rend="script" type="footnote"> mt <lb/>
            1 regione <hi rend="italic">S</hi> (mi <hi rend="italic">man. alt.)</hi> re 8 treplici 8 4 studerit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 scolam S 6 insolanam <hi rend="italic">S,</hi> insulam <hi rend="italic">v</hi> licerit <hi rend="italic">S</hi> 7 hjjeremitieam S <lb/>
            (i <hi rend="italic">eras.)</hi> proferre <hi rend="italic">scripsi,</hi> proferri <hi rend="italic">S Kruschius, profiteri v</hi> 9 uitiis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            10 reuelatione <hi rend="italic">v</hi> 11 tam arduo <hi rend="italic">v,</hi> iam acduo <hi rend="italic">S, fort</hi>. rei tam arduae <lb/>
            obsequiu <hi rend="italic">S,</hi> obsequio <hi rend="italic">v Kruschius</hi> paternae iussionis <hi rend="italic">Kruschim,</hi> paterna <lb/>
            eius <hi rend="italic">(corr</hi>. paternae ius) sonis <hi rend="italic">S</hi> 12 patrem] <hi rend="italic">adde</hi> fiat <hi rend="italic">uel simile</hi> quid,<lb/>
             in patre desideretur <hi rend="italic">Mommsen</hi> obtimum <hi rend="italic">S</hi> 13 amministratore <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            15 implererit <hi rend="italic">S (rit per compendium scriptum),</hi> impleret <hi rend="italic">Kruschius</hi> 16 tercium<lb/>
             S 18 gubern$S cursum <hi rend="italic">scripsi,</hi> ou 8, eum <hi rend="italic">v,</hi> tamquam <hi rend="italic">JMbMiMMt</hi> <lb/>
            19 diregere <hi rend="italic">S</hi> 21 lucri si <hi rend="italic">v,</hi> lucris <hi rend="italic">S</hi> 28 tercium S iuditio <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            24 prumptius S 25 consultatio <hi rend="italic">Stilting in Âct. sanct. mens. Sept. <lb/>
             VII 705,</hi> consolatio S 26 benefltia 8 nobis <hi rend="italic">Mommscn,</hi> nobis <hi rend="italic">S</hi> </note>
</p><pb n="211"/><p>sua felici ac placita sibi longaeuitate multiplicet, domne piissime <lb/>
            et in Christo summo mihi honore singulariter excolende fili. 
</p></div></div></body></text></TEI>