VIII. DOMINO PIISSIMO ET IN CHRISTO SUMMO MIHI HONORE SINQVLARITER EXCOLENDO RURICIO FILIO FAUSTUS. Licet per quamcumque personam iocundum mihi sit cum indiuiduo pectore ipsius caritatis uocibus conloqui et sedula uos officiorum ambitione conplecti, sed nunc quanto oportunius tanto auidius pignus animi uestri ministerio domestici portitoris adsumpsi, in cuius merito minus adsignauit relatio quam probauit agnitio. et propterea ad fructum uestrum creuisse gratulatus sum, quod in eo uita melior conditionem primae natiuitatis aboleuit atque in eo naeuum generis manumissio religionis abstersit et in adoptionem Christi personam mancipii fide emancipauit et transcripsit. quomodo autem apud eius uel apud reliquorum fratrum lacteam sinceritatem agere deberemus, latissimam apostoli dispensationem expedito digessistis alloquio, et cum eos doctissima pagina minus doctos adserat, nos tamen in eorum defaecatis moribus admirati sumus per donum mansuetudinis et humilitatis plenitudinem lectionis. Vincit enim largitas gratiae instituta doctrinae. nam etsi sub exiguo tempore intra eorum lucida pectora et perspicua penetralia introduxit se sensus candida puritas et praeclara simplicitas, per quam diuinae imaginis speculum in interioris hominis nitore perfulget. diuinae, inquam, imaginis, ita enim de domino legimus: purus, simplex, subtilis. sed multo aliud indicat diuina illa simplicitas, siquidem in nobis duplex inest in spiritu et carne substantia. nos quod habemus accepimus, nobis diuersa uirtutum charismata adiuncta sunt, non innata. sine dubio adponitur, quod auferri potest. ut boni simus, de auctoris sumus bonitate mutuati. ex illo quidem uiuimus, sed 4 est Mommsen 5 pectoripsius S 6 offitiorum S 8 assumsi S 10 prime S 11 neum S 12 adobtionem S 13 emancipauit v, emancipiant S apud v, ab S 16 eorum v doctos Krmchius, doctus 8 adserat scripsi, asserit S 17 deficatis S ammirati S 19 doctrine S 21 se sensus KnuIChius, sensos S, se morum v preclara S 22 diuine S interiores homines S 28 sita S 27 carismata S 29 mutuati v mutati S uita, sicut ille est, non sumus. iusti esse possumus, iustitia esse non possumus. ille ideo simplex, quia nihil ei ex accedenti largitate conlatum est. qui ex se subsistit, aliunde nihil sumpsit. deus et uiuens pariter (est) et uita, bonus et bonitas, misericors et misericordia. in uirtutum suarum gloria hoc est ipse, quod possidet. uerbo tenus homo deauratus est, deus aurum est. quod in homine gratia est, in deo natura est et propterea, quia nihil ei extrinsecus accessit, nihil ei detrahi potest. detrimentum non recipit, quia nescit augmentum. ipse et sibi auctor et filio, quia una origo est et fontis et fluminis. ex his, quae absque initio habent, communio est, transfusio non est. Et quia de filio legimus: splendor est claritatis dei, sicut numquam deus sine splendore, ita pater numquam fuit sine filii maiestate. et sicut utriusque aequaeua sunt nomina, nisi enim iste nasceretur, pater ille non diceretur, ita eos sine separatione continet unius paternitatis antiquitas. ex illo est, sed posterior illo non est, sicut facies de capite nascitur nec tamen capite suo iunior inuenitur. ac sic deus noster nec permixtus in personis propriis nec diuisus, una uirtus nec potestate diuisa nec tempore sicut in subsistentia triplex est, quia sibi quisque subsistit, ita in substantia simplex est, quia unus se ipsum praecedere nesciens nec posteriorem recipit nec priorem. inde et nos de hac accepimus simplicitate, si in nobis nihil sit dissonum, nihil uarium, nihil diuersum, si semper idem esse probabilibus studiis et fundatis in Christo sensibus enitamur, ut inmutabiles in bono nouis tantum in diem profectibus inmutemur. De eo autem, quod quidam prouocationis amore consuluit, salutifera et perfecta meditatio est curas animi partito per 13] Hebr. 1, 3. 1 non v, nos S 4 est addidi, om. S 9 recepit S augmenta S 11 et his Kruschius 15 filii ex filio S aequeua 8 17 continet scripri, concita S, coercet Mommsen, concitat v 19 capiti S, fort. recte sic Mommsen, si S 21 diuisa 11, diuina S subsistentia 11, substantia S Kruschius treplex S 22 est om . v 28 precedere S recepit S 27 inmDtabilis S 29 prouocationes 81 consoluit S XXI. Fault. 14 plures terrenae regimine rei subleuare et post haec triplici deliberatione tractare, quid melius sit, locare uel administrare uel distrahere propriam portionem. primum reuera bonum esset, ut Christi famulus Christi pauperis uias ex toto pauper studeret incedere, si perfectam magni alicuius monasterii scholam uel certe insulanam angelicae congregationis militiam liceret expetere. nam in medio saeculi institutionem eremiticam proferre quanta magnanimitas, tanta est difficultas. Suis uero uicis suae pondus inponere secundum pro animae releuatione conpendium, sed peruidendum, si aliquis filiorum tam arduo sufficiens esse possit, obsequium ne forte paternae iussionis auctoritas in patrem ..... optimum est in secundo gradu sub noxio beneficiis administratore consistere, si uel uoluntas suppetat uel facultas necessitatem annuae pensionis impleuerit.\' Tertium est per fidelium famulorum electa solacia inpositae procurationis officiis sub propria ac minore sollicitudine quantitatem reseruatae gubernare substantiae et cursum per uiam regiam tota mediocritate dirigere. quod cum suadeo, uideor uel nostram utilitatem uel pauperum cogitare. in quo ordine non parum est lucri, si reseruato usu proprietas distrahatur. itaque breuiter indicantes, quid primum, quid secundum quidue sit tertium, electionem iudicio uel possibilitati reseruauimus consulentis. quid magis conpetat, quod promptius possit impleri, ille insinuare dignetur, pro cuius timore et amore consultatio ipsa tractatur. dominus deus noster beneficia in uobis mt 1 regione S (mi man. alt.) re 8 treplici 8 4 studerit S 5 scolam S 6 insolanam S, insulam v licerit S 7 hjjeremitieam S (i eras.) proferre scripsi, proferri S Kruschius, profiteri v 9 uitiis v 10 reuelatione v 11 tam arduo v, iam acduo S, fort . rei tam arduae obsequiu S, obsequio v Kruschius paternae iussionis Kruschim, paterna eius (corr . paternae ius) sonis S 12 patrem] adde fiat uel simile quid, in patre desideretur Mommsen obtimum S 13 amministratore S 15 implererit S (rit per compendium scriptum), impleret Kruschius 16 tercium S 18 gubern$S cursum scripsi, ou 8, eum v, tamquam JMbMiMMt 19 diregere S 21 lucri si v, lucris S 28 tercium S iuditio S 24 prumptius S 25 consultatio Stilting in Âct. sanct. mens. Sept. VII 705, consolatio S 26 benefltia 8 nobis Mommscn, nobis S sua felici ac placita sibi longaeuitate multiplicet, domne piissime et in Christo summo mihi honore singulariter excolende fili.