<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa003.opp-lat2"><div n="8" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>VIII.  DOMINO PIISSIMO ET IN CHRISTO SUMMO MIHI HONORE SINQVLARITER EXCOLENDO RURICIO FILIO FAUSTUS. </title></ab><p>Licet per quamcumque personam iocundum mihi sit cum <lb/>
            indiuiduo pectore ipsius caritatis uocibus conloqui et sedula <lb n="5"/>
            uos officiorum ambitione conplecti, sed nunc quanto oportunius <lb/>
            tanto auidius pignus animi uestri ministerio domestici portitoris <lb/>
            adsumpsi, in cuius merito minus adsignauit relatio quam <lb/>
            probauit agnitio. et propterea ad fructum uestrum creuisse <lb/>
            gratulatus sum, quod in eo uita melior conditionem primae <lb n="10"/>
            natiuitatis aboleuit atque in eo naeuum generis manumissio <lb/>
            religionis abstersit et in adoptionem Christi personam mancipii <lb/>
            fide emancipauit et transcripsit. quomodo autem apud eius <lb/>
            uel apud reliquorum fratrum lacteam sinceritatem agere deberemus, <lb/>
            latissimam apostoli dispensationem expedito digessistis <lb n="15"/>
            alloquio, et cum eos doctissima pagina minus doctos adserat, <lb/>
            nos tamen in eorum defaecatis moribus admirati sumus per <lb/>
            donum mansuetudinis et humilitatis plenitudinem lectionis. 
</p><p>Vincit enim largitas gratiae instituta doctrinae. nam etsi <lb/>
            sub exiguo tempore intra eorum lucida pectora et perspicua <lb n="20"/>
            penetralia introduxit se sensus candida puritas et praeclara <lb/>
            simplicitas, per quam diuinae imaginis speculum in interioris <lb/>
            hominis nitore perfulget. diuinae, inquam, imaginis, ita enim <lb/>
            de domino legimus: purus, simplex, subtilis. sed multo aliud <lb/>
            indicat diuina illa simplicitas, siquidem in nobis duplex inest <lb n="25"/>
            in spiritu et carne substantia. nos quod habemus accepimus, <lb/>
            nobis diuersa uirtutum charismata adiuncta sunt, non innata. <lb/>
            sine dubio adponitur, quod auferri potest. ut boni simus, de <lb/>
            auctoris sumus bonitate mutuati. ex illo quidem uiuimus, sed

<note type="footnote"> 4 est <hi rend="italic">Mommsen</hi> 5 pectoripsius <hi rend="italic">S</hi> 6 offitiorum <hi rend="italic">S</hi> 8 assumsi S <lb/>
            10 prime <hi rend="italic">S</hi> 11 neum <hi rend="italic">S</hi> 12 adobtionem <hi rend="italic">S</hi> 13 emancipauit v, emancipiant <lb/>
            S apud v, ab <hi rend="italic">S</hi> 16 eorum v doctos <hi rend="italic">Krmchius,</hi> doctus <hi rend="italic">8</hi> <lb/>
            adserat <hi rend="italic">scripsi,</hi> asserit <hi rend="italic">S</hi> 17 deficatis S ammirati S 19 doctrine S <lb/>
            21 se sensus <hi rend="italic">KnuIChius,</hi> sensos S, se morum v preclara <hi rend="italic">S</hi> 22 diuine S <lb/>
            interiores homines <hi rend="italic">S</hi> 28 sita <hi rend="italic">S</hi> 27 carismata <hi rend="italic">S</hi> 29 mutuati v <lb/>
            mutati <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            uita, sicut ille est, non sumus. iusti esse possumus, iustitia <lb/>
            esse non possumus. ille ideo simplex, quia nihil ei ex accedenti <lb/>
            largitate conlatum est. qui ex se subsistit, aliunde nihil <lb/>
            sumpsit. deus et uiuens pariter (est) et uita, bonus et bonitas, <lb/>
            misericors et misericordia. in uirtutum suarum gloria<lb n="5"/>
            hoc est ipse, quod possidet. uerbo tenus homo deauratus est, <lb/>
            deus aurum est. quod in homine gratia est, in deo natura <lb/>
            est et propterea, quia nihil ei extrinsecus accessit, nihil ei <lb/>
            detrahi potest. detrimentum non recipit, quia nescit augmentum. <lb/>
            ipse et sibi auctor et filio, quia una origo est et fontis<lb n="10"/>
            et fluminis. ex his, quae absque initio habent, communio est, <lb/>
            transfusio non est. 
</p><p>Et quia de filio legimus: splendor est claritatis dei, <lb/>
            sicut numquam deus sine splendore, ita pater numquam fuit <lb/>
            sine filii maiestate. et sicut utriusque aequaeua sunt nomina,<lb n="15"/>
            nisi enim iste nasceretur, pater ille non diceretur, ita eos sine <lb/>
            separatione continet unius paternitatis antiquitas. ex illo est, <lb/>
            sed posterior illo non est, sicut facies de capite nascitur nec <lb/>
            tamen capite suo iunior inuenitur. ac sic deus noster nec <lb/>
            permixtus in personis propriis nec diuisus, una uirtus nec potestate <lb n="20"/>
            diuisa nec tempore sicut in subsistentia triplex est, <lb/>
            quia sibi quisque subsistit, ita in substantia simplex est, quia <lb/>
            unus se ipsum praecedere nesciens nec posteriorem recipit nec <lb/>
            priorem. inde et nos de hac accepimus simplicitate, si in <lb/>
            nobis nihil sit dissonum, nihil uarium, nihil diuersum, si <lb n="25"/>
            semper idem esse probabilibus studiis et fundatis in Christo <lb/>
            sensibus enitamur, ut inmutabiles in bono nouis tantum in <lb/>
            diem profectibus inmutemur. 
</p><p>De eo autem, quod quidam prouocationis amore consuluit, <lb/>
            salutifera et perfecta meditatio est curas animi partito per

<note type="footnote"> 13] Hebr. 1, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 non v, nos S 4 est <hi rend="italic">addidi, om. S</hi> 9 recepit S augmenta S <lb/>
            11 et his <hi rend="italic">Kruschius</hi> 15 filii <hi rend="italic">ex</hi> filio <hi rend="italic">S</hi> aequeua 8 17 continet <lb/>
            <hi rend="italic">scripri,</hi> concita <hi rend="italic">S,</hi> coercet <hi rend="italic">Mommsen,</hi> concitat <hi rend="italic">v</hi> 19 capiti <hi rend="italic">S, fort. recte</hi> <lb/>
            sic <hi rend="italic">Mommsen,</hi> si S 21 diuisa 11, diuina <hi rend="italic">S</hi> subsistentia 11, substantia <hi rend="italic">S<lb/>
             Kruschius</hi> treplex S 22 est <hi rend="italic">om</hi>. v 28 precedere S recepit S <lb/>
            27 inmDtabilis S 29 prouocationes 81 consoluit S </note>

<note type="footnote"> XXI. Fault. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="210"/>
            plures terrenae regimine rei subleuare et post haec triplici <lb/>
            deliberatione tractare, quid melius sit, locare uel administrare <lb/>
            uel distrahere propriam portionem. primum reuera bonum esset, <lb/>
            ut Christi famulus Christi pauperis uias ex toto pauper studeret <lb/>
            incedere, si perfectam magni alicuius monasterii scholam uel <lb n="5"/>
            certe insulanam angelicae congregationis militiam liceret expetere. <lb/>
            nam in medio saeculi institutionem eremiticam proferre <lb/>
            quanta magnanimitas, tanta est difficultas. 
</p><p>Suis uero uicis suae pondus inponere secundum pro animae <lb/>
            releuatione conpendium, sed peruidendum, si aliquis filiorum <lb n="10"/>
            tam arduo sufficiens esse possit, obsequium ne forte paternae <lb/>
            iussionis auctoritas in patrem ..... optimum est in secundo <lb/>
            gradu sub noxio beneficiis administratore consistere, si uel uoluntas <lb/>
            suppetat uel facultas necessitatem annuae pensionis <lb/>
            impleuerit.\' <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Tertium est per fidelium famulorum electa solacia inpositae <lb/>
            procurationis officiis sub propria ac minore sollicitudine quantitatem <lb/>
            reseruatae gubernare substantiae et cursum per uiam <lb/>
            regiam tota mediocritate dirigere. quod cum suadeo, uideor <lb/>
            uel nostram utilitatem uel pauperum cogitare. in quo ordine <lb n="20"/>
            non parum est lucri, si reseruato usu proprietas distrahatur. <lb/>
            itaque breuiter indicantes, quid primum, quid secundum quidue <lb/>
            sit tertium, electionem iudicio uel possibilitati reseruauimus <lb/>
            consulentis. quid magis conpetat, quod promptius possit impleri, <lb/>
            ille insinuare dignetur, pro cuius timore et amore consultatio <lb n="25"/>
            ipsa tractatur. dominus deus noster beneficia in uobis

<note rend="script" type="footnote"> mt <lb/>
            1 regione <hi rend="italic">S</hi> (mi <hi rend="italic">man. alt.)</hi> re 8 treplici 8 4 studerit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 scolam S 6 insolanam <hi rend="italic">S,</hi> insulam <hi rend="italic">v</hi> licerit <hi rend="italic">S</hi> 7 hjjeremitieam S <lb/>
            (i <hi rend="italic">eras.)</hi> proferre <hi rend="italic">scripsi,</hi> proferri <hi rend="italic">S Kruschius, profiteri v</hi> 9 uitiis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            10 reuelatione <hi rend="italic">v</hi> 11 tam arduo <hi rend="italic">v,</hi> iam acduo <hi rend="italic">S, fort</hi>. rei tam arduae <lb/>
            obsequiu <hi rend="italic">S,</hi> obsequio <hi rend="italic">v Kruschius</hi> paternae iussionis <hi rend="italic">Kruschim,</hi> paterna <lb/>
            eius <hi rend="italic">(corr</hi>. paternae ius) sonis <hi rend="italic">S</hi> 12 patrem] <hi rend="italic">adde</hi> fiat <hi rend="italic">uel simile</hi> quid,<lb/>
             in patre desideretur <hi rend="italic">Mommsen</hi> obtimum <hi rend="italic">S</hi> 13 amministratore <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            15 implererit <hi rend="italic">S (rit per compendium scriptum),</hi> impleret <hi rend="italic">Kruschius</hi> 16 tercium<lb/>
             S 18 gubern$S cursum <hi rend="italic">scripsi,</hi> ou 8, eum <hi rend="italic">v,</hi> tamquam <hi rend="italic">JMbMiMMt</hi> <lb/>
            19 diregere <hi rend="italic">S</hi> 21 lucri si <hi rend="italic">v,</hi> lucris <hi rend="italic">S</hi> 28 tercium S iuditio <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            24 prumptius S 25 consultatio <hi rend="italic">Stilting in Âct. sanct. mens. Sept. <lb/>
             VII 705,</hi> consolatio S 26 benefltia 8 nobis <hi rend="italic">Mommscn,</hi> nobis <hi rend="italic">S</hi> </note>
</p><pb n="211"/><p>sua felici ac placita sibi longaeuitate multiplicet, domne piissime <lb/>
            et in Christo summo mihi honore singulariter excolende fili. 
</p></div><div n="9" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>VIIII.  DOMINO DEUINCTISSIMO ET TOTA PIETATIS UIRTUTE SINGULARITER EXCOLENDO FRATRI RURICIO FAUSTUS. </title></ab><p>Propitia diuinitate in secreto religionis congruo et tranquillissimo <lb/>
            in silentio constituti, in quo dominus ad rubiginem longa <lb/>
            securitate contractam salutiferae limam castigationis admouit, <lb/>
            in hac, inquam, quiete magna, si agnoscamus, uacatione donati <lb/>
            dum nouos ciues commercio caritatis adquirimus, dum<lb n="10"/>
            de adquisitorum salute gaudemus, inter haec positi bona praesenti <lb/>
            insultamus exilio et patriam nos non amisisse, sed commutasse <lb/>
            cognoscimus. nam dum fideles famuli dei in necessitatibus <lb/>
            nostris bonitatem suae deuotionis exercent, sine sede <lb/>
            propria possessores, sine possessione diuites sumus, immo eos,<lb n="15"/>
            qui de nostra fructum capiunt consolatione, ditamus. miro <lb/>
            modo consolatores nostri de pauperculis negotiantur et de <lb/>
            egenis lucra perpetua consequuntur. 
</p><p>Ego autem hanc primam munificentiam domino largiente <lb/>
            percepi, quod piissimus meus Ruricius post uitae huius iactationes<lb n="20"/>
            ad portum religionis proram salutis excelsi manu gubernante <lb/>
            conuertit, quod post umbras seducentium uanitatum et <lb/>
            inlusiones transuolantium somniorum mansura et solida concupiuit <lb/>
            et despecto tandem saeculo infelicitatem eius magnam <lb/>
            respuit, felicitatem et lucrum sui de mundo pereunte adquisiuit<lb n="25"/>
            aeque fideliter atque conlabentium rerum fuga praeteriens, <lb/>
            qua opes contemptu suo contulit, quae iam usui suo

<note type="footnote"> 1 sibi om. 0 longeuitate S piissime <hi rend="italic">S</hi> 4 deuictissimo S 6 propicia <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> religionia <hi rend="italic">S</hi> (nis <hi rend="italic">per compendium scriptum),</hi> religioni <hi rend="italic">Krwchim</hi> <lb/>
            8 salutifera <hi rend="italic">S</hi> limam admouit <hi rend="italic">Stilting l. I. 706,</hi> elima admonuit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 quiete <hi rend="italic">Kruechius,</hi> qui et S 11 preaenti S 12 patriam <hi rend="italic">StiUing,</hi> pat <lb/>
            ceteris <hi rend="italic">litteris</hi> euanidis S, patrem v 16 accipiunt v 17 consolatoris <hi rend="italic">S</hi>. <lb/>
            negociantur S 20 iactationis 8 22 uanitum <hi rend="italic">S</hi> 24 dispecto <hi rend="italic">S</hi> infelicitatem] <lb/>
            infelioi artem v 26 respuit <hi rend="italic">Kruschim,</hi> rapuit S |jj|felicitatem <lb/>
            8 adquesiuit S 26 aeque <hi rend="italic">scripsi,</hi> ecce <hi rend="italic">S,</hi> arte v, pace <hi rend="italic">Mommsen</hi> <lb/>
            fideliter <hi rend="italic">scripsi,</hi> fideli 8 preteriens S 27 contemtu <hi rend="italic">S</hi> usui <hi rend="italic">scripsi,</hi> usu <hi rend="italic">S</hi> </note>

<note type="footnote"> -H* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            conferre nihil poterant. unde quanta dudum alacritate saecularibus <lb/>
            studiis militauimus, tanta nunc deuotione domino seruiamus. <lb/>
            et quia me austerius loqui secum pro peccatorum <lb/>
            curatione pietas uestra constringit et illius sententiae non obseruat <lb/>
            inuidiam, quae dicit: iustus in principio sui est accusator, <lb n="5"/>
            inprimis ergo lapsus oris cordisque uitemus. sed <lb/>
            quod oris diximus, si cordi studueris adhibere custodiam, ori <lb/>
            non laborabis inponere disciplinam. sine difficultate ostium <lb/>
            circumstantiae opponere poterit labiis suis (qui cautus <lb/>
            fuerit in sensibus suis), illud siquidem uoce depromitur, quod <lb n="10"/>
            prius in officina conscientiae deformatur. hoc exterior reddit, <lb/>
            quod dictat interior. mens exercet imperium, lingua famulatum, <lb/>
            et propterea caelestibus edocemur eloquiis: ex abundantia <lb/>
            cordis os loquitur. quod de sermone nasci uidetur, <lb/>
            prius cogitatione concipitur, ut oris sonus indigna non proferat, <lb n="15"/>
            animus iusta praecipiat. 
</p><p rend="script">Et quia duo sunt ieiuniorum genera, unum incontinentiae <lb/>
            appetitum a male blandis deliciarum suauitatibus coercere, ut <lb/>
            exterior et terrenus homo uomere crucis edomitus commoda <lb/>
            infirmitate marcescat, alterum abstinentiae genus est multo <lb n="20"/>
            sublimius, multo pretiosius, cui nulla contradicere possit infirmitas, <lb/>
            motus animi regere et inrationabiles perturbationes uel <lb/>
            conluctantium inter se cogitationum tumultus interioris iudicio <lb/>
            refrenare et contra inpuguationes occultas uel contra domesticos <lb/>
            inimicos rixam quandam irascentis fidei auctoritate conserere <lb n="25"/>
            et per beneuolentiam, mansuetudinem, patientiam, tranquillitatem <lb/>
            dei imaginem in facie interioris excolere, cuius

<note type="footnote"> 5] Prou. 18,17. 8] Psalm. 140, 3. 13] Matth. 12, 34. </note>

<note type="footnote"> 17 <hi rend="italic">uerba</hi> duo <hi rend="italic">sunt - p. 214, 11</hi> morte secunda <hi rend="italic">paulo immutata et<lb/>
             abbreuiata in ep. VI p. 197,10-199, 14 leguntur</hi>. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 poterat <hi rend="italic">S</hi> 8 austerius <hi rend="italic">v,</hi> austeris <hi rend="italic">S</hi> 6 cordis <hi rend="italic">81</hi> 8 laboraHjis 81 <lb/>
            9 qui-suis <hi rend="italic">om. S, cf. Eusebii Emiseni homiZiae, Paris, 1547 f. 138</hi> <lb/>
            12 exercit S 18 colloquiis <hi rend="italic">v</hi> 16 precipiat S 18 diliciarum S cercere <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 19 comoda S 20 marcescat <hi rend="italic">Kruschius,</hi> marescat S, maoreseat o <lb/>
            21 preciosius S 23 iuditio <hi rend="italic">S</hi> 25 irascentes S conterere v 26 pacientiam <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 27 fatie <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="213"/>
            decus non in corporis personam, sed in animi formam sollertia <lb/>
            factoris inpressit. 
</p><p>Uirum spiritalia et diuina cogitantem tristitia non frangat, <lb/>
            laetitia non resoluat, stabilitum in timore dei pectus magnanimitas <lb/>
            aequalitatis ostendat, ut et nobis coaptari possit libelli<lb n="5"/>
            illius insigne principium, ubi ille magnificus Helcana, qui possessio <lb/>
            dei interpretatur, uir unus mystico nuncupatur eloquio: <lb/>
            erat, inquit, uir unus, hoc est semper idem, quia nihil in <lb/>
            eo apparebat dubium, nihil duplex, nihil uarium, nihil diuersum, <lb/>
            sed eum in statu. uirtutum inconcusso ordine permanentem<lb n="10"/>
            accedentia in contrarium non mouebant, mutabilia tempora <lb/>
            non mutabant, nec eum, ut marinis fluctibus moris est, in alternas <lb/>
            partes leuia uentorum flabra uersabant. ita et sollicitus <lb/>
            dei famulus uasta fidei mole fundatus in hoc tantum Christo <lb/>
            in se operante mutetur, ut nouis semper gratiis induatur, in <lb n="15"/>
            agro pectoris plantentur utilia, noxia, succidantur. et quia militibus <lb/>
            suis praecepit sermo diuinus: cum, inquit, ad bellum <lb/>
            processeris et inter reliquas praedas petieris uirginem, <lb/>
            abscides ungues et crines eius et ita eam tibi <lb/>
            coniugio copulabis, ita nos ad sanctam Christi timore praecincti<lb n="20"/>
            prudentiam saeculi, quae simplex, incorrupta, sincera a <lb/>
            deo facta est, captiuam spiritalis sapientiae subiungamus ac <lb/>
            superflua eius amputatis uitiis abscidamus et pectori casta coniunctione <lb/>
            sociemus. 
</p><p>Ante omnia, in quantum adiuuante deo possumus, illas in <lb n="25"/>
            nobis debellare curemus quinque sensuum passiones. quicquid <lb/>
            enim pulchrescit uisu, quicquid blanditur odoratu, quicquid

<note type="footnote"> 8] 1 Reg. 1, 1. 17] Deut. 21, 10-18. </note>

<note type="footnote"> 1 sollercia <hi rend="italic">S</hi> 4 magnanimitatis aequalitas <hi rend="italic">Kruschius coil. p. 198,18</hi> <lb/>
            7 mistico <hi rend="italic">S</hi> 8 inquid <hi rend="italic">S</hi> 11 commouebant <hi rend="italic">v</hi> 12 marinis fluctibus] <lb/>
            magnis uirtutibus <hi rend="italic">v</hi> 14 mole fidei <hi rend="italic">v</hi> 15 mutatur <hi rend="italic">v</hi> not S 17 precepit <lb/>
            S inquid S 18 praeda speciesll <hi rend="italic">S</hi> (pecierjl <hi rend="italic">legit Krttschius)</hi> <lb/>
            19 abscindes <hi rend="italic">v</hi> 20 ad] ut <hi rend="italic">Kruschius</hi> precincti S 21 que <hi rend="italic">S</hi> 22 spiritalis <lb/>
            <hi rend="italic">scripst,</hi> spiritali <hi rend="italic">S</hi> subiungamus <hi rend="italic">v,</hi> subiungimus <hi rend="italic">S,</hi> subiugemus <lb/>
            <hi rend="italic">Mommsen</hi> 23 abscindamus <hi rend="italic">v</hi> pectore <hi rend="italic">v</hi> castam coniunctionem <hi rend="italic">Mommsen</hi> <lb/>
            coniunctioB S 26 curemus <hi rend="italic">v,</hi> curremus <hi rend="italic">S Kruschius</hi> 27 pulchriscit <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="214"/>
            lenocinatur adtactu, quicquid dulcescit gustu, quicquid corrumpit <lb/>
            auditu, haec omnia, si his abutamur*, intentionem mentis <lb/>
            de spiritalibus ad terrena deuoluent. et ideo sicut pater fidei <lb/>
            quinque illos reges in trecentis decem et octo mysterio intra <lb/>
            literam latente deuicit, ita per adiutorium domini et per crucem <lb n="5"/>
            suam has quinque principalium uitiorum expugnare studeamus <lb/>
            inlecebras. per crucis enim signum et per sacrum Iesu <lb/>
            nomen apud Graecos era utriusque supputationis inprimitur. <lb/>
            quibus armis carnalia delectamenta superantes merebuntur <lb/>
            audire: uincenti dabo coronam uitae, et: qui uicerit non <lb n="10"/>
            laedetur a morte secunda. 
</p><p rend="script">Unde ipse facile terrena despicis uel fenerantis more dispensas, <lb/>
            dum illud cogitas tempus, quo exurentur peccatores <lb/>
            sicut fenum, quo aestuantes gehennae furore perpetuo, cuius <lb/>
            fumus ascendit in saecula saeculorum, hi, qui neglexerunt <lb n="15"/>
            oblata, tali morte punientur, ut eis mori in dolore non <lb/>
            liceat, morituri uitae et morti sine fine uicturi, dum illud, inquam, <lb/>
            tempus ante oculos tuos prouida in futurum mente disponis, <lb/>
            de quo legimus: introibo in domum tuam cum <lb/>
            holocaustis, id est, quando bonorum operum fructu subsarcinatus <lb n="20"/>
            et iustitiae insignibus redimitus ianuam uitae cum <lb/>
            triumpho euictae carnis intrabis, de quo legimus: adorabunt <lb/>
            eum filiae Tyri in muneribus, id est animae Christo de <lb/>
            gentibus adquisitae munera domino suo offerent cum gratiarum <lb/>
            actione dicturae: ecce multiplicaui talentum, quod dedisti.

<note type="footnote"> 3] Gen. 14,14. 10] Apoc. 2,17 (10). Apoc. 2,11. 15] Apoc. 19,3. <lb/>
            19] Psalm. 65, 13. 22] Psalm. 44,13. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dulciscit <hi rend="italic">S</hi> 3 deuoluunt <hi rend="italic">Kruschius coII. ep. VIp</hi>. 199, 8 4 reges <lb/>
            in S, 8 in <hi rend="italic">man. rec</hi>. misterio S intra literam] in .... v lijjtera S <lb/>
            6 uitiorum ex uitorum <hi rend="italic">8</hi> 7 cruces <hi rend="italic">S</hi> 8 hera <hi rend="italic">S</hi> utriusque <hi rend="italic">Kruschius, <lb/>
            </hi> utrius S supputacionis <hi rend="italic">S</hi> 10 uillcerit <hi rend="italic">S (erat</hi> n <hi rend="italic">in ras.)</hi> <lb/>
            11 laedetur] <hi rend="italic">cf. p. 199,13,</hi> leditur S 12 ipse <hi rend="italic">scripsi,</hi> ipsa <hi rend="italic">S</hi> dispicis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            fenerantes S 14 aestuantis <hi rend="italic">Mommsen</hi> 17 morte <hi rend="italic">S</hi> 18 tuos <hi rend="italic">ex</hi> suos <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 fructus <hi rend="italic">S</hi> subfarcinatus S 21 injjsignibus <hi rend="italic">S</hi> redimitus v, remeditus <lb/>
            S 23 id est <hi rend="italic">S man. rec</hi>. 24 adquesitae <hi rend="italic">S</hi> dffiT <hi rend="italic">S</hi> (d tna. <hi rend="italic">rec.),</hi> <lb/>
            non de v gr(atiarum)] gr <hi rend="italic">ex</hi> acti <hi rend="italic">S</hi> 25 ecce <hi rend="italic">S</hi> (ec <hi rend="italic">man. rec.)</hi> multiplicauit <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="215"/>
            recipe cum usura, domine, fenus tuum. erit enim tum quoddam <lb/>
            dandi et accipiendi commercium inter hominem et deum. homo <lb/>
            afferet, quod laborauit, et deus restituet, quod promisit. quo <lb/>
            tempore cum Sarra tua alter pro altero remunerandus, corona <lb/>
            duplici pro mutua salute decorandus, audire mereberis: euge,<lb n="5"/>
            serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, <lb/>
            super multa te constituam, intra in gaudium domini <lb/>
            tui. tunc usum praesentium in aeternorum proprietatem <lb/>
            transisse miraberis et proditoribus tuis glorificandus debitorem <lb/>
            eis fieri iocunda rerum mutatione gaudebis. 10 <lb n="10"/>
            
</p><p>Indiuiduum filium nostrum Leontium omnemque domum, <lb/>
            pusillos cum maioribus, pio sospitamus officio. dominus deus <lb/>
            noster beneficia in uobis sua felici et placita sibi longaeuitate <lb/>
            multiplicet, domine deuinctissime et tota pietatis uirtute singulariter <lb/>
            excolende frater. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="letter" type="textpart"><ab><title>X.  DOMINO DEUINCTISSIMO ET HONORE PRAECIPUO SPECIALITER EXCOLENDO RURICIO FILIO FAUSTUS. </title></ab><p>Gratias domino, qui id generali dispensatione largitus est, <lb/>
            ut inter eos, quos locorum interualla discriminant, liber ac <lb n="20"/>
            nullis conclusus absentiae legibus animus commearet nihilque <lb/>
            esset tam inpenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret, <lb/>
            sed per cordis intuitum inde se inuicem cari gratia intercurrente <lb/>
            conspicerent, ubi caritas ipsa consistit. habet siquidem <lb/>
            et interior noster oculos suos, quibus se conscientiae testis

<note type="footnote"> 5] Matth. 25, 21 (28). </note>

<note type="footnote"> 19 gratias — consistit] cf. Ruric. ep. II 10 et 52. </note>

<note type="footnote"> 1 faenus 8 2 dandandi S cumercium S 3 afferit S restituit S <lb/>
            4 Sarra tua] sanctus <hi rend="italic">v</hi> 5 bereberis <hi rend="italic">S</hi> 8 presentium <hi rend="italic">S</hi> 9 pro datoribus <lb/>
            <hi rend="italic">v,</hi> creditoribus <hi rend="italic">Kruschius</hi> glorificandos <hi rend="italic">S</hi> 10 eis <hi rend="italic">scripsi,</hi> ei <hi rend="italic">S,</hi> <lb/>
            dei <hi rend="italic">Knuchius</hi> 11 indiuidium <hi rend="italic">S</hi> 12 pus illos <hi rend="italic">S,</hi> piis illos <hi rend="italic">v</hi> suspitamus <lb/>
            S offitio <hi rend="italic">S</hi> 13 IIobis <hi rend="italic">S</hi> longe uitae <hi rend="italic">S</hi> 14 deuictissime <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            sola <hi rend="italic">v</hi> 17 deuinctissimo et honore] deuictissi more S precipuo S <lb/>
            19 gratias <hi rend="italic">ex</hi> tratias <hi rend="italic">S</hi> 20 discrimant S 22 pateret <hi rend="italic">v,</hi> peteret 8 <lb/>
            25 et <hi rend="italic">suprascr. S</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="216"/>
            introspicit, quibus in se conuersus aut erubescenda aut gaudenda <lb/>
            considerat, quibus diem ultimum peruidet, quibus uel <lb/>
            confusibilem uel deo tribuente laudabilem uitae totius historiam <lb/>
            ante animae suae faciem prouida in futurum cogitatione disponit <lb/>
            et in praesentiam trepidae sollicitudinis tempus reddendae <lb n="5"/>
            rationis adducit et ea, quae parauit deus diligentibus se, <lb/>
            in secreta pectoris sui pagina spe imaginante depingit. 
</p><p>Quos, ut puto, oculos et ipse ad tremendi iudicis nutum <lb/>
            semper adtollis, ut de te illud propheticum merito dici possit: <lb/>
            sapientis oculi in capite eius. inde est, habeo enim illic, <lb n="10"/>
            filius meus, proditores tuos, inde est, inquam, quod praesentium <lb/>
            rerum relinquenda subsidia quasi auidus fenerator per pretia <lb/>
            captiuorum in sinu remuneratoris seminantis more commendas, <lb/>
            de usu proprietatem facis et in perennes thesauros peritura conuertis. <lb/>
            inde est, quod cum fidelissima Sarra tua sub uno Christi <lb n="15"/>
            iugo ad communem tendens coronam terrenorum despector <lb/>
            et caelestium conpetitor, saeculi peregrinus et paradisi candidatus <lb/>
            mundo huic, qui iam non habet, unde decipiat uel seducat, <lb/>
            miles Christi secretus inludis. cum regni interminabilis <lb/>
            socia ieiuniis et orationibus et quadam fidei manu ianuam <lb n="20"/>
            uitae pia coniuratione pulsatis, ut duplicem palmam de mutua <lb/>
            salute capiatis. 
</p><p rend="script">Sed inter haec parum est, quicquid agitur, ut causae insanabiles <lb/>
            hic sanentur, ut inextinguibiles ignes hic extinguantur, <lb/>
            ut ineluctabiles necessitates hic superentur, ut hic peccatorum <lb n="25"/>
            sagittae de animae uisceribus euellantur, ut hic uulnera ipsis <lb/>
            alte medullis inpressa curentur, ut hic maculae inuisibiles

<note type="footnote"> 6] 1 Cor. 2, 9. 10] Eccl. 2, 14. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 consideret <hi rend="italic">v</hi> peruidit <hi rend="italic">S</hi> 3 totius uitae v 5 sollicitudines <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            reddende <hi rend="italic">S</hi> 6 rationes <hi rend="italic">S</hi> q <hi rend="italic">S</hi> 8 nutum <hi rend="italic">Kruschius,</hi> notum <hi rend="italic">S,</hi> <lb/>
            thronum <hi rend="italic">v</hi> 10 habeo <hi rend="italic">Kruschius,</hi> ab eo <hi rend="italic">S</hi> 11 filius ms <hi rend="italic">S,</hi> filius mater <lb/>
            <hi rend="italic">v notata post hanc uocem lacuna,</hi> filios meos <hi rend="italic">Krnschius,</hi> fili mi <hi rend="italic">Mommsen<lb/>
             </hi> (pditores <hi rend="italic">S, sed</hi> p <hi rend="italic">fere euanidum est, unde</hi> ditores <hi rend="italic">v</hi> presentium S <lb/>
            12 praetia <hi rend="italic">S</hi> 14 perennis <hi rend="italic">S</hi> 16 tendens <hi rend="italic">v,</hi> tendes <hi rend="italic">S,</hi> tendis <hi rend="italic">Kruschius</hi> <lb/>
            dispector <hi rend="italic">S</hi> 17 conpetitur S 19 inludes <hi rend="italic">S</hi> 20 et] siti <hi rend="italic">Mommsen</hi> <lb/>
            24 inextinguibilis ignis S extinguatur v 25 ineluctabilis S 27 macula <lb/>
            ei inuisibilis <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="217"/>
            luantur, ut hic aeterna gaudia fidelium studiorum labore conparentur. <lb/>
            illa quidem uita praemium istius erit, sed oportet, <lb/>
            ut illius ista sit pretium. 
</p><p>Praelatis itaque obsequiis quaeso, ut, cum se facultas oportuna <lb/>
            praebuerit, gaudere nos de uestra sospitate ac proprietate<lb n="5"/>
            faciatis. pro filiis et diaconibus meis uberes refero gratias, <lb/>
            domnam filiam meam religionis speculum et pietatis exemplum <lb/>
            debito cultu ueneratus saluto. dominus deus noster magnificandam <lb/>
            mihi bonitatem uestram et praesentibus repleat bonis <lb/>
            et dignam reddat aeternis, domine deuinctissime et honore praecipuo<lb n="10"/>
            specialiter excolende fili. 
</p></div></div></body></text></TEI>