VIII. DOMINO PIISSIMO ET IN CHRISTO SUMMO MIHI HONORE SINQVLARITER EXCOLENDO RURICIO FILIO FAUSTUS. Licet per quamcumque personam iocundum mihi sit cum indiuiduo pectore ipsius caritatis uocibus conloqui et sedula uos officiorum ambitione conplecti, sed nunc quanto oportunius tanto auidius pignus animi uestri ministerio domestici portitoris adsumpsi, in cuius merito minus adsignauit relatio quam probauit agnitio. et propterea ad fructum uestrum creuisse gratulatus sum, quod in eo uita melior conditionem primae natiuitatis aboleuit atque in eo naeuum generis manumissio religionis abstersit et in adoptionem Christi personam mancipii fide emancipauit et transcripsit. quomodo autem apud eius uel apud reliquorum fratrum lacteam sinceritatem agere deberemus, latissimam apostoli dispensationem expedito digessistis alloquio, et cum eos doctissima pagina minus doctos adserat, nos tamen in eorum defaecatis moribus admirati sumus per donum mansuetudinis et humilitatis plenitudinem lectionis. Vincit enim largitas gratiae instituta doctrinae. nam etsi sub exiguo tempore intra eorum lucida pectora et perspicua penetralia introduxit se sensus candida puritas et praeclara simplicitas, per quam diuinae imaginis speculum in interioris hominis nitore perfulget. diuinae, inquam, imaginis, ita enim de domino legimus: purus, simplex, subtilis. sed multo aliud indicat diuina illa simplicitas, siquidem in nobis duplex inest in spiritu et carne substantia. nos quod habemus accepimus, nobis diuersa uirtutum charismata adiuncta sunt, non innata. sine dubio adponitur, quod auferri potest. ut boni simus, de auctoris sumus bonitate mutuati. ex illo quidem uiuimus, sed 4 est Mommsen 5 pectoripsius S 6 offitiorum S 8 assumsi S 10 prime S 11 neum S 12 adobtionem S 13 emancipauit v, emancipiant S apud v, ab S 16 eorum v doctos Krmchius, doctus 8 adserat scripsi, asserit S 17 deficatis S ammirati S 19 doctrine S 21 se sensus KnuIChius, sensos S, se morum v preclara S 22 diuine S interiores homines S 28 sita S 27 carismata S 29 mutuati v mutati S uita, sicut ille est, non sumus. iusti esse possumus, iustitia esse non possumus. ille ideo simplex, quia nihil ei ex accedenti largitate conlatum est. qui ex se subsistit, aliunde nihil sumpsit. deus et uiuens pariter (est) et uita, bonus et bonitas, misericors et misericordia. in uirtutum suarum gloria hoc est ipse, quod possidet. uerbo tenus homo deauratus est, deus aurum est. quod in homine gratia est, in deo natura est et propterea, quia nihil ei extrinsecus accessit, nihil ei detrahi potest. detrimentum non recipit, quia nescit augmentum. ipse et sibi auctor et filio, quia una origo est et fontis et fluminis. ex his, quae absque initio habent, communio est, transfusio non est. Et quia de filio legimus: splendor est claritatis dei, sicut numquam deus sine splendore, ita pater numquam fuit sine filii maiestate. et sicut utriusque aequaeua sunt nomina, nisi enim iste nasceretur, pater ille non diceretur, ita eos sine separatione continet unius paternitatis antiquitas. ex illo est, sed posterior illo non est, sicut facies de capite nascitur nec tamen capite suo iunior inuenitur. ac sic deus noster nec permixtus in personis propriis nec diuisus, una uirtus nec potestate diuisa nec tempore sicut in subsistentia triplex est, quia sibi quisque subsistit, ita in substantia simplex est, quia unus se ipsum praecedere nesciens nec posteriorem recipit nec priorem. inde et nos de hac accepimus simplicitate, si in nobis nihil sit dissonum, nihil uarium, nihil diuersum, si semper idem esse probabilibus studiis et fundatis in Christo sensibus enitamur, ut inmutabiles in bono nouis tantum in diem profectibus inmutemur. De eo autem, quod quidam prouocationis amore consuluit, salutifera et perfecta meditatio est curas animi partito per 13] Hebr. 1, 3. 1 non v, nos S 4 est addidi, om. S 9 recepit S augmenta S 11 et his Kruschius 15 filii ex filio S aequeua 8 17 continet scripri, concita S, coercet Mommsen, concitat v 19 capiti S, fort. recte sic Mommsen, si S 21 diuisa 11, diuina S subsistentia 11, substantia S Kruschius treplex S 22 est om . v 28 precedere S recepit S 27 inmDtabilis S 29 prouocationes 81 consoluit S XXI. Fault. 14 plures terrenae regimine rei subleuare et post haec triplici deliberatione tractare, quid melius sit, locare uel administrare uel distrahere propriam portionem. primum reuera bonum esset, ut Christi famulus Christi pauperis uias ex toto pauper studeret incedere, si perfectam magni alicuius monasterii scholam uel certe insulanam angelicae congregationis militiam liceret expetere. nam in medio saeculi institutionem eremiticam proferre quanta magnanimitas, tanta est difficultas. Suis uero uicis suae pondus inponere secundum pro animae releuatione conpendium, sed peruidendum, si aliquis filiorum tam arduo sufficiens esse possit, obsequium ne forte paternae iussionis auctoritas in patrem ..... optimum est in secundo gradu sub noxio beneficiis administratore consistere, si uel uoluntas suppetat uel facultas necessitatem annuae pensionis impleuerit.\' Tertium est per fidelium famulorum electa solacia inpositae procurationis officiis sub propria ac minore sollicitudine quantitatem reseruatae gubernare substantiae et cursum per uiam regiam tota mediocritate dirigere. quod cum suadeo, uideor uel nostram utilitatem uel pauperum cogitare. in quo ordine non parum est lucri, si reseruato usu proprietas distrahatur. itaque breuiter indicantes, quid primum, quid secundum quidue sit tertium, electionem iudicio uel possibilitati reseruauimus consulentis. quid magis conpetat, quod promptius possit impleri, ille insinuare dignetur, pro cuius timore et amore consultatio ipsa tractatur. dominus deus noster beneficia in uobis mt 1 regione S (mi man. alt.) re 8 treplici 8 4 studerit S 5 scolam S 6 insolanam S, insulam v licerit S 7 hjjeremitieam S (i eras.) proferre scripsi, proferri S Kruschius, profiteri v 9 uitiis v 10 reuelatione v 11 tam arduo v, iam acduo S, fort . rei tam arduae obsequiu S, obsequio v Kruschius paternae iussionis Kruschim, paterna eius (corr . paternae ius) sonis S 12 patrem] adde fiat uel simile quid, in patre desideretur Mommsen obtimum S 13 amministratore S 15 implererit S (rit per compendium scriptum), impleret Kruschius 16 tercium S 18 gubern$S cursum scripsi, ou 8, eum v, tamquam JMbMiMMt 19 diregere S 21 lucri si v, lucris S 28 tercium S iuditio S 24 prumptius S 25 consultatio Stilting in Âct. sanct. mens. Sept. VII 705, consolatio S 26 benefltia 8 nobis Mommscn, nobis S sua felici ac placita sibi longaeuitate multiplicet, domne piissime et in Christo summo mihi honore singulariter excolende fili. VIIII. DOMINO DEUINCTISSIMO ET TOTA PIETATIS UIRTUTE SINGULARITER EXCOLENDO FRATRI RURICIO FAUSTUS. Propitia diuinitate in secreto religionis congruo et tranquillissimo in silentio constituti, in quo dominus ad rubiginem longa securitate contractam salutiferae limam castigationis admouit, in hac, inquam, quiete magna, si agnoscamus, uacatione donati dum nouos ciues commercio caritatis adquirimus, dum de adquisitorum salute gaudemus, inter haec positi bona praesenti insultamus exilio et patriam nos non amisisse, sed commutasse cognoscimus. nam dum fideles famuli dei in necessitatibus nostris bonitatem suae deuotionis exercent, sine sede propria possessores, sine possessione diuites sumus, immo eos, qui de nostra fructum capiunt consolatione, ditamus. miro modo consolatores nostri de pauperculis negotiantur et de egenis lucra perpetua consequuntur. Ego autem hanc primam munificentiam domino largiente percepi, quod piissimus meus Ruricius post uitae huius iactationes ad portum religionis proram salutis excelsi manu gubernante conuertit, quod post umbras seducentium uanitatum et inlusiones transuolantium somniorum mansura et solida concupiuit et despecto tandem saeculo infelicitatem eius magnam respuit, felicitatem et lucrum sui de mundo pereunte adquisiuit aeque fideliter atque conlabentium rerum fuga praeteriens, qua opes contemptu suo contulit, quae iam usui suo 1 sibi om. 0 longeuitate S piissime S 4 deuictissimo S 6 propicia S religionia S (nis per compendium scriptum), religioni Krwchim 8 salutifera S limam admouit Stilting l. I. 706, elima admonuit S 9 quiete Kruechius, qui et S 11 preaenti S 12 patriam StiUing, pat ceteris litteris euanidis S, patrem v 16 accipiunt v 17 consolatoris S . negociantur S 20 iactationis 8 22 uanitum S 24 dispecto S infelicitatem] infelioi artem v 26 respuit Kruschim, rapuit S |jj|felicitatem 8 adquesiuit S 26 aeque scripsi, ecce S, arte v, pace Mommsen fideliter scripsi, fideli 8 preteriens S 27 contemtu S usui scripsi, usu S -H* conferre nihil poterant. unde quanta dudum alacritate saecularibus studiis militauimus, tanta nunc deuotione domino seruiamus. et quia me austerius loqui secum pro peccatorum curatione pietas uestra constringit et illius sententiae non obseruat inuidiam, quae dicit: iustus in principio sui est accusator, inprimis ergo lapsus oris cordisque uitemus. sed quod oris diximus, si cordi studueris adhibere custodiam, ori non laborabis inponere disciplinam. sine difficultate ostium circumstantiae opponere poterit labiis suis (qui cautus fuerit in sensibus suis), illud siquidem uoce depromitur, quod prius in officina conscientiae deformatur. hoc exterior reddit, quod dictat interior. mens exercet imperium, lingua famulatum, et propterea caelestibus edocemur eloquiis: ex abundantia cordis os loquitur. quod de sermone nasci uidetur, prius cogitatione concipitur, ut oris sonus indigna non proferat, animus iusta praecipiat. Et quia duo sunt ieiuniorum genera, unum incontinentiae appetitum a male blandis deliciarum suauitatibus coercere, ut exterior et terrenus homo uomere crucis edomitus commoda infirmitate marcescat, alterum abstinentiae genus est multo sublimius, multo pretiosius, cui nulla contradicere possit infirmitas, motus animi regere et inrationabiles perturbationes uel conluctantium inter se cogitationum tumultus interioris iudicio refrenare et contra inpuguationes occultas uel contra domesticos inimicos rixam quandam irascentis fidei auctoritate conserere et per beneuolentiam, mansuetudinem, patientiam, tranquillitatem dei imaginem in facie interioris excolere, cuius 5] Prou. 18,17. 8] Psalm. 140, 3. 13] Matth. 12, 34. 17 uerba duo sunt - p. 214, 11 morte secunda paulo immutata et abbreuiata in ep. VI p. 197,10-199, 14 leguntur . 1 poterat S 8 austerius v, austeris S 6 cordis 81 8 laboraHjis 81 9 qui-suis om. S, cf. Eusebii Emiseni homiZiae, Paris, 1547 f. 138 12 exercit S 18 colloquiis v 16 precipiat S 18 diliciarum S cercere S 19 comoda S 20 marcescat Kruschius, marescat S, maoreseat o 21 preciosius S 23 iuditio S 25 irascentes S conterere v 26 pacientiam S 27 fatie S decus non in corporis personam, sed in animi formam sollertia factoris inpressit. Uirum spiritalia et diuina cogitantem tristitia non frangat, laetitia non resoluat, stabilitum in timore dei pectus magnanimitas aequalitatis ostendat, ut et nobis coaptari possit libelli illius insigne principium, ubi ille magnificus Helcana, qui possessio dei interpretatur, uir unus mystico nuncupatur eloquio: erat, inquit, uir unus, hoc est semper idem, quia nihil in eo apparebat dubium, nihil duplex, nihil uarium, nihil diuersum, sed eum in statu. uirtutum inconcusso ordine permanentem accedentia in contrarium non mouebant, mutabilia tempora non mutabant, nec eum, ut marinis fluctibus moris est, in alternas partes leuia uentorum flabra uersabant. ita et sollicitus dei famulus uasta fidei mole fundatus in hoc tantum Christo in se operante mutetur, ut nouis semper gratiis induatur, in agro pectoris plantentur utilia, noxia, succidantur. et quia militibus suis praecepit sermo diuinus: cum, inquit, ad bellum processeris et inter reliquas praedas petieris uirginem, abscides ungues et crines eius et ita eam tibi coniugio copulabis, ita nos ad sanctam Christi timore praecincti prudentiam saeculi, quae simplex, incorrupta, sincera a deo facta est, captiuam spiritalis sapientiae subiungamus ac superflua eius amputatis uitiis abscidamus et pectori casta coniunctione sociemus. Ante omnia, in quantum adiuuante deo possumus, illas in nobis debellare curemus quinque sensuum passiones. quicquid enim pulchrescit uisu, quicquid blanditur odoratu, quicquid 8] 1 Reg. 1, 1. 17] Deut. 21, 10-18. 1 sollercia S 4 magnanimitatis aequalitas Kruschius coil. p. 198,18 7 mistico S 8 inquid S 11 commouebant v 12 marinis fluctibus] magnis uirtutibus v 14 mole fidei v 15 mutatur v not S 17 precepit S inquid S 18 praeda speciesll S (pecierjl legit Krttschius) 19 abscindes v 20 ad] ut Kruschius precincti S 21 que S 22 spiritalis scripst, spiritali S subiungamus v, subiungimus S, subiugemus Mommsen 23 abscindamus v pectore v castam coniunctionem Mommsen coniunctioB S 26 curemus v, curremus S Kruschius 27 pulchriscit S lenocinatur adtactu, quicquid dulcescit gustu, quicquid corrumpit auditu, haec omnia, si his abutamur*, intentionem mentis de spiritalibus ad terrena deuoluent. et ideo sicut pater fidei quinque illos reges in trecentis decem et octo mysterio intra literam latente deuicit, ita per adiutorium domini et per crucem suam has quinque principalium uitiorum expugnare studeamus inlecebras. per crucis enim signum et per sacrum Iesu nomen apud Graecos era utriusque supputationis inprimitur. quibus armis carnalia delectamenta superantes merebuntur audire: uincenti dabo coronam uitae, et: qui uicerit non laedetur a morte secunda. Unde ipse facile terrena despicis uel fenerantis more dispensas, dum illud cogitas tempus, quo exurentur peccatores sicut fenum, quo aestuantes gehennae furore perpetuo, cuius fumus ascendit in saecula saeculorum, hi, qui neglexerunt oblata, tali morte punientur, ut eis mori in dolore non liceat, morituri uitae et morti sine fine uicturi, dum illud, inquam, tempus ante oculos tuos prouida in futurum mente disponis, de quo legimus: introibo in domum tuam cum holocaustis, id est, quando bonorum operum fructu subsarcinatus et iustitiae insignibus redimitus ianuam uitae cum triumpho euictae carnis intrabis, de quo legimus: adorabunt eum filiae Tyri in muneribus, id est animae Christo de gentibus adquisitae munera domino suo offerent cum gratiarum actione dicturae: ecce multiplicaui talentum, quod dedisti. 3] Gen. 14,14. 10] Apoc. 2,17 (10). Apoc. 2,11. 15] Apoc. 19,3. 19] Psalm. 65, 13. 22] Psalm. 44,13. 1 dulciscit S 3 deuoluunt Kruschius coII. ep. VIp . 199, 8 4 reges in S, 8 in man. rec . misterio S intra literam] in .... v lijjtera S 6 uitiorum ex uitorum 8 7 cruces S 8 hera S utriusque Kruschius, utrius S supputacionis S 10 uillcerit S (erat n in ras.) 11 laedetur] cf. p. 199,13, leditur S 12 ipse scripsi, ipsa S dispicis S fenerantes S 14 aestuantis Mommsen 17 morte S 18 tuos ex suos S 20 fructus S subfarcinatus S 21 injjsignibus S redimitus v, remeditus S 23 id est S man. rec . 24 adquesitae S dffiT S (d tna. rec.), non de v gr(atiarum)] gr ex acti S 25 ecce S (ec man. rec.) multiplicauit S recipe cum usura, domine, fenus tuum. erit enim tum quoddam dandi et accipiendi commercium inter hominem et deum. homo afferet, quod laborauit, et deus restituet, quod promisit. quo tempore cum Sarra tua alter pro altero remunerandus, corona duplici pro mutua salute decorandus, audire mereberis: euge, serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui. tunc usum praesentium in aeternorum proprietatem transisse miraberis et proditoribus tuis glorificandus debitorem eis fieri iocunda rerum mutatione gaudebis. 10 Indiuiduum filium nostrum Leontium omnemque domum, pusillos cum maioribus, pio sospitamus officio. dominus deus noster beneficia in uobis sua felici et placita sibi longaeuitate multiplicet, domine deuinctissime et tota pietatis uirtute singulariter excolende frater. X. DOMINO DEUINCTISSIMO ET HONORE PRAECIPUO SPECIALITER EXCOLENDO RURICIO FILIO FAUSTUS. Gratias domino, qui id generali dispensatione largitus est, ut inter eos, quos locorum interualla discriminant, liber ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet nihilque esset tam inpenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret, sed per cordis intuitum inde se inuicem cari gratia intercurrente conspicerent, ubi caritas ipsa consistit. habet siquidem et interior noster oculos suos, quibus se conscientiae testis 5] Matth. 25, 21 (28). 19 gratias — consistit] cf. Ruric. ep. II 10 et 52. 1 faenus 8 2 dandandi S cumercium S 3 afferit S restituit S 4 Sarra tua] sanctus v 5 bereberis S 8 presentium S 9 pro datoribus v, creditoribus Kruschius glorificandos S 10 eis scripsi, ei S, dei Knuchius 11 indiuidium S 12 pus illos S, piis illos v suspitamus S offitio S 13 IIobis S longe uitae S 14 deuictissime S sola v 17 deuinctissimo et honore] deuictissi more S precipuo S 19 gratias ex tratias S 20 discrimant S 22 pateret v, peteret 8 25 et suprascr. S introspicit, quibus in se conuersus aut erubescenda aut gaudenda considerat, quibus diem ultimum peruidet, quibus uel confusibilem uel deo tribuente laudabilem uitae totius historiam ante animae suae faciem prouida in futurum cogitatione disponit et in praesentiam trepidae sollicitudinis tempus reddendae rationis adducit et ea, quae parauit deus diligentibus se, in secreta pectoris sui pagina spe imaginante depingit. Quos, ut puto, oculos et ipse ad tremendi iudicis nutum semper adtollis, ut de te illud propheticum merito dici possit: sapientis oculi in capite eius. inde est, habeo enim illic, filius meus, proditores tuos, inde est, inquam, quod praesentium rerum relinquenda subsidia quasi auidus fenerator per pretia captiuorum in sinu remuneratoris seminantis more commendas, de usu proprietatem facis et in perennes thesauros peritura conuertis. inde est, quod cum fidelissima Sarra tua sub uno Christi iugo ad communem tendens coronam terrenorum despector et caelestium conpetitor, saeculi peregrinus et paradisi candidatus mundo huic, qui iam non habet, unde decipiat uel seducat, miles Christi secretus inludis. cum regni interminabilis socia ieiuniis et orationibus et quadam fidei manu ianuam uitae pia coniuratione pulsatis, ut duplicem palmam de mutua salute capiatis. Sed inter haec parum est, quicquid agitur, ut causae insanabiles hic sanentur, ut inextinguibiles ignes hic extinguantur, ut ineluctabiles necessitates hic superentur, ut hic peccatorum sagittae de animae uisceribus euellantur, ut hic uulnera ipsis alte medullis inpressa curentur, ut hic maculae inuisibiles 6] 1 Cor. 2, 9. 10] Eccl. 2, 14. 2 consideret v peruidit S 3 totius uitae v 5 sollicitudines S reddende S 6 rationes S q S 8 nutum Kruschius, notum S, thronum v 10 habeo Kruschius, ab eo S 11 filius ms S, filius mater v notata post hanc uocem lacuna, filios meos Krnschius, fili mi Mommsen (pditores S, sed p fere euanidum est, unde ditores v presentium S 12 praetia S 14 perennis S 16 tendens v, tendes S, tendis Kruschius dispector S 17 conpetitur S 19 inludes S 20 et] siti Mommsen 24 inextinguibilis ignis S extinguatur v 25 ineluctabilis S 27 macula ei inuisibilis S luantur, ut hic aeterna gaudia fidelium studiorum labore conparentur. illa quidem uita praemium istius erit, sed oportet, ut illius ista sit pretium. Praelatis itaque obsequiis quaeso, ut, cum se facultas oportuna praebuerit, gaudere nos de uestra sospitate ac proprietate faciatis. pro filiis et diaconibus meis uberes refero gratias, domnam filiam meam religionis speculum et pietatis exemplum debito cultu ueneratus saluto. dominus deus noster magnificandam mihi bonitatem uestram et praesentibus repleat bonis et dignam reddat aeternis, domine deuinctissime et honore praecipuo specialiter excolende fili.