XII. DOMINO BEATISSIMO DEBITA PIETATE SUSPICIENDO ATQVE APOSTOLICA SEDE DIGNISSIMO FRATRI RURICIO EPISCOPO FAUSTUS. Gratias ad uos, dum uobis de patria scribimus, qui nobis patriam in peregrinatione fecistis, qui indefessa liberalitate patriae desideria temperastis uim quandam diuinae iustitiae succedentibus sibi beneficiis inferentes, ut, quod intulerat ad castigationem, conuerteret ad honorem, conferret ad consolationem, mutaret ad requiem, merita nostra praetermitteret, ut uestra cumularet, debita obliuiscens et lucra uestra multiplicans, apud utrasque partes magnitudinem suae bonitatis exercens nos uestro locupletaret obsequio, uos nostro ditaret exilio. unde factum est, ut iam in praesenti benedictionem futurorum inpatiens dispensaret et fidelissimum famulum suum super 1 tam add. v, om. S prompta esse possit scripsi, prumpta es possit prompta esse S, possit prompta esse v 3 aliquitenus S uxores S, uxore v tenentur S 4 captiuos S prelatis S queso S 6 poposcerit Mommsen, poposcerint S 7 conserui mei Kruschius coil. p. 219, 13, conseruu ei S, conseruus et v ammirator S 8 dominus v, dna S 10 longeuitate S conseruit 81 16 gratius S dum uobis S matI. rec . 18 diuine S 19 succidentibus S benefitiis S inferentis S 20 conuerterit S conferrit S 21 mutarit S merita] mentis v •t uestra-nostra-nostra Kruschius pretermitterit S 24 uero S ditarit S 25 presenti S candelabrum domus suae cooperante misericordia, iustitia, sinceritate, continentia, benignitate, id est domesticis suffragatoribus sublimaret. ecce quali pretio Ruricius meus summum sacerdotium conparauit. unde emit, ipsum est, quod emit, et testibus propriis adclamantibus in se honoris causas refugia honoris exhibuit. tantum itaque munus scit in Christi nomine custodire, qui sciuit adquirere. Harum autem portitorem sanctum presbyterum Florentium mihi iam diu cognitum et exemplis magistri et morum floribus adornatum, quoniam pro germanae suae absolutione peregrinatur, insinuo, qui mihi oportunum gratus mediator ingessit. omnem domum uestram, seniores cum iunioribus, paterno sospitamus affectu. conserui mei, debitores et admiratores uestri, mecum reuerentissime sospitant. dominus noster magnificandam mihi beatitudinem tuam ecclesiae suae profectibus nostrisque gaudiis perfecta longaeuitate conseruet, domine beatissime, debita pietate suspiciende atque apostolica sede dignissime frater. 2 benignitate S 3 praecio S 5 refugia v, refuga - S Kruschius 10 quoniam Kruschius, quo S, qui v peregrinantur S 11 oportunum v, oportuna S, opportuna Kruschius, qui in notis facultatem fortasse desiderari dicit num oportunam gratus scribendum ? 11 gratus om. v mediatur S 12 uestram Kruschius, nostram S paternos S suspitamus S 13 ammiratores S uestrum v 14 suspitant S 16 longe uitae S conseruit S. Epistulae ad Faustum a Rttricio datae infra inter epistulas Buricii recensebuntur .