<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa003.opp-lat2"><div n="1" subtype="letter" type="textpart"><head><title>I. EPISTULA FAUSTI AD LUCIDUM PRERBVTERUM. </title></head><ab><title type="sub">DOMINO DEUINCTISSIMO ET MIHI SPECIALI AFFECTU UENERANDO AC SUSPICIENDO FRATRI LUCIDO PRESBVTERO FAUSTUS. </title></ab><p rend="script">Grandis caritas est parum cauti fratris errorem per dei gratiam<lb n="5"/>
            et adiutorium magis uelle curare, quam, sicut summi <lb/>
            antestites meditantur, ab unitate suspendere. quid possum de <lb/>
            hoc sensu, sicut uis, cum unanimitate tua per litteras loqui, <lb/>
            cum te praesens multa et blanda et humili conlocutione numquam <lb/>
            potuerim ad uiam ueritatis adtrahere? loquentes ergo de gratia<lb n="10"/>
            dei et oboedientia hominis id omnimodo statuere debemus, ut <lb/>
            neque proni in sinistram neque inportuni in dexteram regia <lb/>
            magis gradiamur uia. illud autem uenerationem tuam dixisse <lb/>
            miratus sum, quod nullus umquam sub religiosa professione <lb/>
            contra catholicam fidem uel scripserit uel praedicauerit, cum<lb n="15"/>
            plurimi multiplices et profanos errores suos etiam scriptorum <lb/>
            monumentis crediderint inserendos, qui tamen Christiano

<note type="footnote">12] Num. 21, 22._ </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 Epistulae Fawti ad Lucidum et Lucidi ad Faustum continentur <lb/>
            duobus libris manuscnptis, codice Parisino lat</hi>. 2166 <hi rend="italic">saec. VIIII (P), qui<lb/>
             Fausti libros de gratia praebet, et codice Sangallensi 190 saec. VIIII (S), <lb/>
            qui etiam reliquas Fausti epistulas suppeditat; praeterea Hincmarus (H)<lb/>
             utramque epistulam in libro de praedestinatione dei et libero arbitrio<lb/>
             c. 1 (CXXV 79 Migne) exhibet</hi> 2 epistula - presbyterum om. <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            presbiterum <hi rend="italic">S</hi> 3 deunctissimo P uenerandao <hi rend="italic">P</hi> 4 suscipiendo <hi rend="italic">HP</hi> <lb/>
            presbitero <hi rend="italic">S</hi> 5 grandes <hi rend="italic">S</hi> 6 adiutoriurn] auxilium <hi rend="italic">v</hi> adiutorium <lb/>
            u <lb/>
            et gratiam <hi rend="italic">P</hi> 7 antistites P2 ab unitate <hi rend="italic">H,</hi> abonitate <hi rend="italic">P,</hi> a bonitate S <lb/>
            8 uis] ais v 9 allocutione <hi rend="italic">Baronius</hi> 10 <hi rend="italic">ni v S (erat</hi> t <hi rend="italic">in ras.)</hi> dei <lb/>
            gratia <hi rend="italic">H</hi> 11 id] in <hi rend="italic">S</hi> 12 neque-sinistram <hi rend="italic">suprascr 81</hi> inportune <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            regiam .. uiam <hi rend="italic">P</hi> regia magis] regi <hi rend="italic">S</hi> 15 catholica <hi rend="italic">S</hi> 16 pluremi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            17 crediderimus P </note>

<note type="footnote"> XXI. Fsnst. </note>

<note type="footnote"> 11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            nomine gloriabantur. breuiter ergo dicam, quantum cum absente <lb/>
            loqui possum, quid sentire cum catholica ecclesia debeas, id <lb/>
            est, ut cum gratia domini operationem baptizati famuli semper <lb/>
            adiungas et eum, qui praedestinationem excluso labore hominis <lb/>
            adserit, cum Pelagii dogmate detesteris. <lb n="5"/>
            
</p><p>Anathema ergo illi, qui inter reliquas Pelagii inpietates <lb/>
            hominem sine peccato nasci et per solum laborem posse saluari <lb/>
            damnanda praesumptione contenderit et qui eum sine <lb/>
            gratia dei liberari posse crediderit. 
</p><p>Item anathema illi, qui hominem cum fideli confessione solemniter <lb n="10"/>
            baptizatum et adserentem catholicam fidem et postmodum <lb/>
            per diuersa mundi huius oblectamenta et temptamenta prolapsum <lb/>
            in Adam et originale peccatum perisse adseruerit. 
</p><p>Item anathema illi, qui per dei praescientiam hominem deprimi <lb/>
            in mortem dixerit. <lb n="15"/>
            
</p><p>Item anathema illi, qui dixerit illum, qui periit, non accepisse, <lb/>
            ut saluus esse posset [id est de baptizato uel de illius <lb/>
            aetatis pagano, qui credere potuit et uoluit]. 
</p><p>Item anathema illi, qui dixerit, quod uas in contumeliam <lb/>
            non possit adsurgere, ut sit uas in honorem. <lb n="20"/>
            
</p><p>Item anathema illi, qui dixerit, quod Christus non pro <lb/>
            omnibus mortuus sit nec omnes homines saluos esse uelit. 
</p><p rend="script">Cum autem ad nos in Christi nomine ueneris aut cum a <lb/>
            sanctis sacerdotibus euocatus fueris, tunc oportuna, si dominus <lb/>
            iusserit, locis suis testimonia proferemus, quibus et <lb n="25"/>
            quae catholica sunt manifestentur et quae catholicis contraria

<note rend="script" type="footnote"> 2 catholica] et <hi rend="italic">add. S</hi> eclesia <hi rend="italic">S</hi> 3 operatione S semper] per\'&amp; <lb/>
            e <lb/>
            4 et] ad <hi rend="italic">H</hi> predistinationem <hi rend="italic">S,</hi> praedistinationem P exclusa P <lb/>
            5 asserit <hi rend="italic">P</hi> 6 ille <hi rend="italic">S</hi> pelagill <hi rend="italic">S (erat</hi> i <hi rend="italic">in ras.)</hi> impietates <hi rend="italic">P</hi> 7 saluari <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 8 presumptione <hi rend="italic">S</hi> 10 illi <hi rend="italic">om. S</hi> 11 asserentem <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            lep <lb/>
            12 huius modi <hi rend="italic">Baronius</hi> et temptamenta <hi rend="italic">om. P,</hi> &amp; tamenta S 13 originali <lb/>
            peccato <hi rend="italic">v</hi> asseruerit P 14 prescientia <hi rend="italic">S</hi> in mortem deprimi <lb/>
            hominem P 16 adcepisse P 17 posse P id est-noluit <hi rend="italic">P, om. HS,</hi> <lb/>
            [ <lb/>
            <hi rend="italic">quare</hi> uncis <hi rend="italic">inclusi</hi> 19 quod <hi rend="italic">om. S</hi> in contumila <hi rend="italic">S,</hi> contumeliae <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            20 posset <hi rend="italic">S</hi> 22 uellit <hi rend="italic">PS</hi> 23 nos <hi rend="italic">ex</hi> mos <hi rend="italic">S</hi> uenerit P 24 fuerit P <lb/>
            oportune <hi rend="italic">P</hi> 25 proferimus <hi rend="italic">PS</hi> 26 que <hi rend="italic">utroque loco S</hi> sunt <lb/>
            <hi rend="italic">euprascr. S 1</hi> catholicis] sunt <hi rend="italic">add. Baronius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="163"/>
            destruantur. nos autem per inluminationem Christi ueraciter et, <lb/>
            confidenter adserimus et eum, qui periit per culpam, saluum <lb/>
            esse potuisse per gratiam, si gratiae ipsi famuli laboris oboedientiam <lb/>
            non negasset, et eum, qui per gratiam ad bonae consummationis <lb/>
            metas seruitio obsequente peruenit, cadere per<lb n="5"/>
            desidiam et perire potuisse per culpam. nos ergo per medium <lb/>
            Christo duce gradientes post gratiam, sine qua nihil sumus, <lb/>
            laborem officiosae seruitutis adserimus. sed omnimodo adrogantiam <lb/>
            et praesumptionem laboris excludimus, ut totis uiribus <lb/>
            desudantes, ne gratia in nobis euacuetur, quidquid de<lb n="10"/>
            manu domini susceperimus, donum pronuntiemus esse, non <lb/>
            praemium, scientes laboris ipsius fructum officii rem esse, non <lb/>
            meriti, cum euangelista dicentes: serui inutiles sumus, quod <lb/>
            debuimus facere fecimus. 
</p><p>Haec, quae strictim pro epistulae breuitate memorata sunt,<lb n="15"/>
            aut recipere se aut respuere unanimitas tua recurrente sermone <lb/>
            respondeat. ceterum qui hanc ueritatis mensuram gratia <lb/>
            praecedente et conatu adsurgente non sequitur, dignus erit, <lb/>
            qui a sacris liminibus arceatur. ego tamen indiuiduam mihi <lb/>
            bonitatem tuam toto sincerae benignitatis amplexu in uia retinens <lb n="20"/>
            intra matris ecclesiae gremium permanere repudiato hoc <lb/>
            errore desidero. qui si cito respuatur, ignorantia fuisse uidebitur, <lb/>
            blasphemia uero reputabitur, si pertinaciter defendatur. <lb/>
            grauem namque in auctorem retorquemus inuidiam, si dicamus, <lb/>
            quod ei possibilitatem capessendae salutis noluerit dare qui <lb n="25"/>
            periit, [ei dumtaxat, qui capere iam possit arbitrii libertatem,]

<note type="footnote"> 13] Luc. 17, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 distruantur P, destruuntur <hi rend="italic">S</hi> 2 adserimur Sl, asserimus P 3 ipse <lb/>
            i <lb/>
            <hi rend="italic">Mommsen</hi> ipsius famulatui <hi rend="italic">Baronius</hi> G desideam P 8 officiose <hi rend="italic">S,</hi> <lb/>
            laboriosae <hi rend="italic">Baronius</hi> asserimus <hi rend="italic">P</hi> 9 presumptionem S 11 susciperimus <lb/>
            P pronuntiamus <hi rend="italic">v</hi> 12 premium <hi rend="italic">S,</hi> praecium <hi rend="italic">P,</hi> pretium <hi rend="italic">H <lb/>
            13 euangelistjja dicente\' S</hi> 15«perP <hi rend="italic">abreuitate S, braeuitate P</hi> 16 recepere <lb/>
            <hi rend="italic">PS</hi> 17 gratiam P 19 a <hi rend="italic">om. H</hi> liminibus <hi rend="italic">ex</hi> luminibus P <lb/>
            tamen] autem <hi rend="italic">Baronius</hi> mihi <hi rend="italic">om. v</hi> . 20 sincere Pin-gremio <hi rend="italic">Ba-</hi> <lb/>
            ronius 21 eclesiae S permanere] te <hi rend="italic">add. Mommsen</hi> 22 ignorantiae <lb/>
            P fuissae P 24 graue S namquae P 25 capisendae P <lb/>
            26 ei-libertatem <hi rend="italic">P, orn. HS, quare wncin inclusi</hi> posset <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> II* </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            cum minime negare possimus, quod mandati praeuaricatorem <lb/>
            in iudicii sui examinatione damnabit. qui enim non est. obnoxius <lb/>
            de suscepto, nescio quomodo reus possit esse de perdito. <lb/>
            ac sic peccantes in deum, cuius in primis incautius <lb/>
            adseruimus gratiam, in postremis eius uidebimur inpugnare <lb n="5"/>
            iustitiam. 
</p><p>Huius autem epistulae exemplar mecum reteneo in conuentu <lb/>
            sanctorum antestitum, si ita necesse fuerit, proferendum. quam <lb/>
            si suscipiendam putauerit fraternitas tua, aut subscriptam <lb/>
            manu propria mox remittat aut sequentibus scriptis omnino <lb n="10"/>
            se inprobasse respondeat. quodsi eam subscriptam, ut dixi, <lb/>
            transmittere nolueris, aperte adhuc te in errore persistere ipso <lb/>
            silentio conprobabis ac proinde iam necessitatem mihi facies <lb/>
            ad personam tuam publicis conuentibus exponendam. et ideo <lb/>
            secundum haec, quae a me sunt directa, rescribe, utrum ea <lb n="15"/>
            remotis circuitionibus aut agnoscas aut respuas. 
</p><p rend="script">[Auxanius in Christi nomine episcopus relegi et <lb/>
            Faustus exemplar epistulae meae relegi et <lb/>
            Paulus episcopus in Christi nomine relegi et <lb/>
            Eutropius in nomine Christi episcopus <lb n="20"/>
            Pragmatius in Christi signo episcopus <lb/>
            Patiens in Christo episcopus <lb/>
            Eufronius relegi et admiratus sum plenitudinem sanctam <lb/>
            Megethius episcopus relegi et <lb/>
            Eutropius in nomine Christi episcopus relegi et <lb n="25"/>
            Leucadius in nomine Christi episcopus relegi et

<note rend="script" type="footnote"> De <lb/>
            2 examinatio P (ne <hi rend="italic">man. alt.)</hi> 3 reus <hi rend="italic">om. H</hi> de <hi rend="italic">suprascr. P1</hi> <lb/>
            esse <hi rend="italic">possit. Baronius</hi> 4 si <hi rend="italic">S</hi> incautius <hi rend="italic">om. v</hi> 5 asseruimus P <lb/>
            postrimis <hi rend="italic">S</hi> uidiuimur <hi rend="italic">S</hi> 7 reteneo] <hi rend="italic">PS</hi> 9 subscriptam r, subscripta <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> susscripta <hi rend="italic">S</hi> 11 si <hi rend="italic">om. S</hi> 12 remittere <hi rend="italic">H</hi> 14 publices S 15 ut <lb/>
            <hi rend="italic">HS Kruschius</hi> 16 remo|tis <hi rend="italic">S (erat</hi> r <hi rend="italic">in ras.) post</hi> respuas <hi rend="italic">quae uncis <lb/>
            inclusimm uerba in P solo exstant, in S uoce</hi> respuas <hi rend="italic">pag. 48 finitur, <lb/>
            quae sequuntur pag. 4.9 (lragmentum prologi Baudoniuiani) cum antecedentibus <lb/>
            non cohaerent; sed pag. 328 post epistulam Felicis ad Desiderium <lb/>
            episcopum Cadurcensem (cf. Canisius, lect. ant. V, 551) haec <lb/>
            exstant:</hi> item alia manu faustus exemp epistule meae religi &amp; subscrip, <lb/>
            <hi rend="italic">quae ad epistulam Fausti modo a nobis recensitam pertinent,</hi> cum epi- <lb/>
            <hi rend="italic">stula Lucidi subsequatur; eadem uerba habet H, om. P</hi> 24 megitius P </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            lulianus in nomine Christi episcopus <lb/>
            Lucidus presbyter.] <lb/>
            Item alia manu: Faustus exemplar epistulae meae relegi et <lb/>
            subscripsi. 
</p></div></div></body></text></TEI>