I. EPISTULA FAUSTI AD LUCIDUM PRERBVTERUM. DOMINO DEUINCTISSIMO ET MIHI SPECIALI AFFECTU UENERANDO AC SUSPICIENDO FRATRI LUCIDO PRESBVTERO FAUSTUS. Grandis caritas est parum cauti fratris errorem per dei gratiam et adiutorium magis uelle curare, quam, sicut summi antestites meditantur, ab unitate suspendere. quid possum de hoc sensu, sicut uis, cum unanimitate tua per litteras loqui, cum te praesens multa et blanda et humili conlocutione numquam potuerim ad uiam ueritatis adtrahere? loquentes ergo de gratia dei et oboedientia hominis id omnimodo statuere debemus, ut neque proni in sinistram neque inportuni in dexteram regia magis gradiamur uia. illud autem uenerationem tuam dixisse miratus sum, quod nullus umquam sub religiosa professione contra catholicam fidem uel scripserit uel praedicauerit, cum plurimi multiplices et profanos errores suos etiam scriptorum monumentis crediderint inserendos, qui tamen Christiano 12] Num. 21, 22._ 1 Epistulae Fawti ad Lucidum et Lucidi ad Faustum continentur duobus libris manuscnptis, codice Parisino lat . 2166 saec. VIIII (P), qui Fausti libros de gratia praebet, et codice Sangallensi 190 saec. VIIII (S), qui etiam reliquas Fausti epistulas suppeditat; praeterea Hincmarus (H) utramque epistulam in libro de praedestinatione dei et libero arbitrio c. 1 (CXXV 79 Migne) exhibet 2 epistula - presbyterum om. P presbiterum S 3 deunctissimo P uenerandao P 4 suscipiendo HP presbitero S 5 grandes S 6 adiutoriurn] auxilium v adiutorium u et gratiam P 7 antistites P2 ab unitate H, abonitate P, a bonitate S 8 uis] ais v 9 allocutione Baronius 10 ni v S (erat t in ras.) dei gratia H 11 id] in S 12 neque-sinistram suprascr 81 inportune S regiam .. uiam P regia magis] regi S 15 catholica S 16 pluremi S 17 crediderimus P XXI. Fsnst. 11 nomine gloriabantur. breuiter ergo dicam, quantum cum absente loqui possum, quid sentire cum catholica ecclesia debeas, id est, ut cum gratia domini operationem baptizati famuli semper adiungas et eum, qui praedestinationem excluso labore hominis adserit, cum Pelagii dogmate detesteris. Anathema ergo illi, qui inter reliquas Pelagii inpietates hominem sine peccato nasci et per solum laborem posse saluari damnanda praesumptione contenderit et qui eum sine gratia dei liberari posse crediderit. Item anathema illi, qui hominem cum fideli confessione solemniter baptizatum et adserentem catholicam fidem et postmodum per diuersa mundi huius oblectamenta et temptamenta prolapsum in Adam et originale peccatum perisse adseruerit. Item anathema illi, qui per dei praescientiam hominem deprimi in mortem dixerit. Item anathema illi, qui dixerit illum, qui periit, non accepisse, ut saluus esse posset [id est de baptizato uel de illius aetatis pagano, qui credere potuit et uoluit]. Item anathema illi, qui dixerit, quod uas in contumeliam non possit adsurgere, ut sit uas in honorem. Item anathema illi, qui dixerit, quod Christus non pro omnibus mortuus sit nec omnes homines saluos esse uelit. Cum autem ad nos in Christi nomine ueneris aut cum a sanctis sacerdotibus euocatus fueris, tunc oportuna, si dominus iusserit, locis suis testimonia proferemus, quibus et quae catholica sunt manifestentur et quae catholicis contraria 2 catholica] et add. S eclesia S 3 operatione S semper] per\'& e 4 et] ad H predistinationem S, praedistinationem P exclusa P 5 asserit P 6 ille S pelagill S (erat i in ras.) impietates P 7 saluari om. S 8 presumptione S 10 illi om. S 11 asserentem P lep 12 huius modi Baronius et temptamenta om. P, & tamenta S 13 originali peccato v asseruerit P 14 prescientia S in mortem deprimi hominem P 16 adcepisse P 17 posse P id est-noluit P, om. HS, [ quare uncis inclusi 19 quod om. S in contumila S, contumeliae P 20 posset S 22 uellit PS 23 nos ex mos S uenerit P 24 fuerit P oportune P 25 proferimus PS 26 que utroque loco S sunt euprascr. S 1 catholicis] sunt add. Baronius destruantur. nos autem per inluminationem Christi ueraciter et, confidenter adserimus et eum, qui periit per culpam, saluum esse potuisse per gratiam, si gratiae ipsi famuli laboris oboedientiam non negasset, et eum, qui per gratiam ad bonae consummationis metas seruitio obsequente peruenit, cadere per desidiam et perire potuisse per culpam. nos ergo per medium Christo duce gradientes post gratiam, sine qua nihil sumus, laborem officiosae seruitutis adserimus. sed omnimodo adrogantiam et praesumptionem laboris excludimus, ut totis uiribus desudantes, ne gratia in nobis euacuetur, quidquid de manu domini susceperimus, donum pronuntiemus esse, non praemium, scientes laboris ipsius fructum officii rem esse, non meriti, cum euangelista dicentes: serui inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus. Haec, quae strictim pro epistulae breuitate memorata sunt, aut recipere se aut respuere unanimitas tua recurrente sermone respondeat. ceterum qui hanc ueritatis mensuram gratia praecedente et conatu adsurgente non sequitur, dignus erit, qui a sacris liminibus arceatur. ego tamen indiuiduam mihi bonitatem tuam toto sincerae benignitatis amplexu in uia retinens intra matris ecclesiae gremium permanere repudiato hoc errore desidero. qui si cito respuatur, ignorantia fuisse uidebitur, blasphemia uero reputabitur, si pertinaciter defendatur. grauem namque in auctorem retorquemus inuidiam, si dicamus, quod ei possibilitatem capessendae salutis noluerit dare qui periit, [ei dumtaxat, qui capere iam possit arbitrii libertatem,] 13] Luc. 17, 10. 1 distruantur P, destruuntur S 2 adserimur Sl, asserimus P 3 ipse i Mommsen ipsius famulatui Baronius G desideam P 8 officiose S, laboriosae Baronius asserimus P 9 presumptionem S 11 susciperimus P pronuntiamus v 12 premium S, praecium P, pretium H 13 euangelistjja dicente\' S 15«perP abreuitate S, braeuitate P 16 recepere PS 17 gratiam P 19 a om. H liminibus ex luminibus P tamen] autem Baronius mihi om. v . 20 sincere Pin-gremio Ba- ronius 21 eclesiae S permanere] te add. Mommsen 22 ignorantiae P fuissae P 24 graue S namquae P 25 capisendae P 26 ei-libertatem P, orn. HS, quare wncin inclusi posset v II* cum minime negare possimus, quod mandati praeuaricatorem in iudicii sui examinatione damnabit. qui enim non est. obnoxius de suscepto, nescio quomodo reus possit esse de perdito. ac sic peccantes in deum, cuius in primis incautius adseruimus gratiam, in postremis eius uidebimur inpugnare iustitiam. Huius autem epistulae exemplar mecum reteneo in conuentu sanctorum antestitum, si ita necesse fuerit, proferendum. quam si suscipiendam putauerit fraternitas tua, aut subscriptam manu propria mox remittat aut sequentibus scriptis omnino se inprobasse respondeat. quodsi eam subscriptam, ut dixi, transmittere nolueris, aperte adhuc te in errore persistere ipso silentio conprobabis ac proinde iam necessitatem mihi facies ad personam tuam publicis conuentibus exponendam. et ideo secundum haec, quae a me sunt directa, rescribe, utrum ea remotis circuitionibus aut agnoscas aut respuas. [Auxanius in Christi nomine episcopus relegi et Faustus exemplar epistulae meae relegi et Paulus episcopus in Christi nomine relegi et Eutropius in nomine Christi episcopus Pragmatius in Christi signo episcopus Patiens in Christo episcopus Eufronius relegi et admiratus sum plenitudinem sanctam Megethius episcopus relegi et Eutropius in nomine Christi episcopus relegi et Leucadius in nomine Christi episcopus relegi et De 2 examinatio P (ne man. alt.) 3 reus om. H de suprascr. P1 esse possit. Baronius 4 si S incautius om. v 5 asseruimus P postrimis S uidiuimur S 7 reteneo] PS 9 subscriptam r, subscripta P, susscripta S 11 si om. S 12 remittere H 14 publices S 15 ut HS Kruschius 16 remo|tis S (erat r in ras.) post respuas quae uncis inclusimm uerba in P solo exstant, in S uoce respuas pag. 48 finitur, quae sequuntur pag. 4.9 (lragmentum prologi Baudoniuiani) cum antecedentibus non cohaerent; sed pag. 328 post epistulam Felicis ad Desiderium episcopum Cadurcensem (cf. Canisius, lect. ant. V, 551) haec exstant: item alia manu faustus exemp epistule meae religi & subscrip, quae ad epistulam Fausti modo a nobis recensitam pertinent, cum epi- stula Lucidi subsequatur; eadem uerba habet H, om. P 24 megitius P lulianus in nomine Christi episcopus Lucidus presbyter.] Item alia manu: Faustus exemplar epistulae meae relegi et subscripsi.