VII. SPIRITUM PATEIS IPSUM ESSE SPIBITUM SANCTUM. Sed dicis: ostende mihi, quod in sua essentia subsistat spiritus sanctus. ubicumque uel quotienscumque lego aut spiritum patris aut spiritum meum aut spiritum dei, uideo, inquis, non ad spiritus sancti, sed ad patris referendum esse personam. primum hinc blasphemiam suae inpietatis accumulant, cum alterutrum dicant spiritum sanctum dei aut creaturam aut certe ipsum patrem esse credendum. merito qui spiritum sanctum non confitetur, usque ad contumeliam patris confusa mente deuoluitur. utique si factura est, ad patris non potest pertinere substantiam. si uero eum paternam putas esse potentiam, 3] Exod. 33,14. 1 necnon—protestatur om. P, add. in marg. P1 profitetur P1 in marg . 2 autem om. P etiam post Moysen habet P 4 aeternitatem v 5 esse om. P prius est om. P 6 esse natum P exstitisse P 7 atterum i illo om. v 8 capite] corpore v minorem v 10 antiquus V (1 man. alt.) unquam P facie sua om. v asserere P 14 a suprascr. Pi 18 michi P n 19 quoties P (n man. alt.) 21 nun P referendam v 22 huic v impietatis V 23 dicunt V 26 est om. P quomodo eum usque ad facturae humiliare praesumis iniuriam? nos uero spiritum dei non de patre dici, sed proprie de spiritu sancto euidentibus testimoniis demonstrabimus. Legimus in Esaia super dominum Iesum descendisse spiritum domini, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis. de hoc itaque spiritu domini, qui supra saluatorem sacro descendit inlapsu, per Esaiam filius dicit: spiritus domini super me, et euangelista Matthaeus: ecce aperti sunt ei caeli et uidit spiritum dei descendentem super eum sicut columbam. hunc autem spiritum dei, quem in baptismo saluator accepit, manifeste spiritum sanctum esse Lucas euangelista perdocuit dicens: Iesus plenus spiritu sancto regressus est ab Iordane. legimus in Ioel propheta: in diebus illis effundam de spiritu meo super omnem carnem. quod dicit de spiritu meo, de sancto spiritu dictum esse manifestum est, quia, quando sanctus spiritus super apostolos sacra quinquagesimae sollemnitate descendit, tunc istud testimonium de propheta apostolus Petrus adsumpsit. Ad hoc spiritum patris ipsum esse spiritum sanctum euangelia diuerso sermone, sed consona ueritate docuerunt. nam cum Matthaeus dixerit: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis, hunc spiritum patris aperte spiritum sanctum esse Marcus exposuit dicens: quod datum uobis fuerit in illa hora, id loquimini. non enim uos estis loquentes, sed spiritus sanctus. et Lucas similiter hunc spiritum dei sanctum esse 4] Esai. 11,2. 8] Esai. 61,1. 9] Matth. 3,16. 13] Luc. 4,1. 14] Ioel 2, 29. 22] Matth. 10, 20. 25] Marc. 13,11. 1 humiliare om. V praesumimus V 3 demonstrauimus V 4 per lUll esaiam V isaia P spln V (suprascr. man. alt.) 5 sanctum ante do-, mini add. v 7 illapsu P isaiam P 8 matheus PV 10 super eum om. v 12 esse post perdocuit exhibet v 14 iohel PV 16 spiritu sancto P 17 super a. sp. 8. P sollempnitate P 19 asserit P 20 ad hoc scripsi, adhuc V, hunc P ouangelistae P 22 matheus PV 25 in illa hora om. P id] quid V 26 loquemini v 27 spiritum esse s. v spiritum demonstrauit dicens: nolite solliciti esse, qualiter aut quid dicatis. spiritus enim sanctus docebit uos in illa hora, quae oporteat dicere. secundum haec ergo quotiens aut spiritum patris aut spiritum dei legeris, specialiter ad spiritum sanctum esse referendum deposito necesse est errore fatearis. item Esaias quoque spiritum sanctum unum in gloria trinitatis adnumerat, quando dicit: uidi dominum sedentem super solium excelsum et Seraphim stabant et clamabant alter ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus Sabaoth. et in consequenti dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dices populo huic: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis. hic dominus Sabaoth, qui per adsumptam speciem uisus est a propheta uel qui locutus est in propheta, quis fuerit, in actibus apostolorum Paulus ostendit dicens: bene spiritus sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis. Credamus saltim Paulo praeconi celeberrimo ueritatis, quod sanctus spiritus fuerit ille dominus exercituum, quem uidit Esaias et qui locutus est per Esaiam. sed quia trina repetitione persultat sanctus, sanctus, sanctus, uideamusne hic honor ad totam respiciat trinitatem. Esaias cum dicit: uidi dominum Sabaoth, patrem Iudaeis agnoscitur praedicare. Iohannes euangelista aperte filium probatur adserere ita dicens: propterea non poterant credere in Iesum, quia dixit Esaias: excaecauit oculos eorum et obdurauit cor eorum. haec 1] Luc. 12, 11. 7] Esai. 6, 1. 11] Esai. 6, 8. 16] Act. 28, 35. 25] loann. 12, 39. 4 quoties V legitis v 6 quoque isaias P 7 annumerat P, annuntiauerat v 8 excellisum V 12 intellegitis V 14 assumptam P pro- 81 phetis P (a man. alt.) qui om. P 15 Paulus] apostolus add. v 16 per isaiam prophetam locutus est P 18 intellegitis V 19 saltem P preconi P, preconii V quia P 20 spiritus sanctus P dns V, deus P 21 isaias P isaiam P 22 persistat. P sancto, sancto, sancto v uideamus anne v 23 ad totam om. P isaias P 25 asserere P 26 isaias P dixit Esaias, quando uidit gloriam filii dei et locutus est de eo. quod autem idem Esaias dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dic populo huic: uidentes uidebitis et non uidebitis, hunc dominum apostolus Paulus, ut diximus, spiritum sanctum esse confirmat. uides ergo, quod sanctus, sanctus, sanctus, haec uox totam concelebrat trinitatem, et sicut in his tribus uerbis nulla dissimilitudo, nulla est differentia, ita in trinitatis uirtute nulla potest esse distantia.