VI. DUM FACIES PATRIS FILIUS DICITUR, PATRI AEQVAEUUB AGNOSCITUR. Suscipe de sacris uoluminibus trinitatem: in principio fecit deus caelum et terram et spiritus dei ferebatur super aquas. pater auctor, aequaeuum principium filius, superfusus aquis spiritus sanctus. super aquas itaque dominantis eminentia ferebatur iam tum, credo, baptismi munera praefigurans. in faciendo quoque homine se non unius, sed trium personarum opus esse demonstrat trina repetitio deitatis. ita enim legimus: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. aduerte sententiam in propositione simplicem, in responsione multiplicem. et dixit deus: faciamus hominem. quid est aliud, nisi quia substantia unitatis loquitur et potentia trinitatis operatur? perspice, quomodo trina uice nomen dei in creatione hominis nuncupatur. 15] Gen. 1, 1. 22] Gen. 1, 26. 1 michi P proferis V 4 ostium] testimonium v 5 ut om. P katholicis V 6 patrum] primum v diffinitionibus P noncupetur P 8 indicentur v 10 diriuatiuus PV 11 aecclesiae V 12 aestas V 14 dicitur filius P 17 aequaeuus V filius otn. P 19 dum V1, tunc P babtissmi P figurans P 20 se om. P 22 dicit P 23 propositionem Y sic enim habemus in Genesi: et dixit deus: faciamus hominem, et iterum: creauit deus hominem, et tertio: benedixit ei deus. dixit deus, fecit deus, benedixit deus. propter tres personas ter iteratur una diuinitas. quo loco euidenter mysterium etiam unitatis intellege. ecce imago dei et similitudo unicuique homini a tribus datur et tamen una esse dinoscitur. dixit deus: faciamus. diligenter adtende, dum unus. dicit et non unus facit dumque iterum singulari plurale permiscet nec dicit: ad imagines et similitudines nostras, uel certe: ad imaginem et similitudinem meam, unitatem singularitate, trinitatem pluralitate commendat. itaque in eo, quod dicit: faciamus ad nostram, personarum numerus explicatur, in eo uero, quod singulariter ait: ad imaginem et similitudinem, in unam substantiam deitas indiuisa colligitur. Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset deus et ex uno tres eius se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum conscius maiestatis adorauit. in psalmis quoque absolute personis suis unitas designatur: ne proicias me, inquit, a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. ecce propheta patri supplicans non minus spiritus sancti quam patris et filii expauescit offensam. ne proicias, inquit, me a facie tua. filius sicut imago patris, ita et facies patris accipitur. et ideo legimus: Philippe, qui uidet me, uidet et patrem, item: quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? aduerte, infide, perfectae confessionis mysterium trinitatis. propheta ad patrem loquitur, faciem patris filium 2] Gen. 1, 27. Gen. 1, 28. 15] Geu. 18, 1. 18] Psalm. 50,13. 23] Ioann. 14, 9. 24] Psalm. 138, 7. 2 tercio P 4 diuiuitas V 5 misterium P hunitatis V, trinitatis v a . 7 attende P 8 nun P plurali V (e man. alt.) 9 non v 11 pluralitatem V quia P 12 faciamus] hominem add. v ad] imaginem in marg. add. P2 13 uero om. P quia P ait om. P 14 diuinii tas v collegitur V (i man. alt.) 16 eius om. V 17 magestatis P psalmo P 18 pro suis uidetur singulis scribendum 19 et spiritum- 22 facie tua om. P, add . P2 21 filii] & add. V 23 me uidet P uidit V utroque loco 24 item] et iterum P 25 in fide v 26 filium] patris add. P fitetur nec non diffusum per omnia spiritum sanctum protestatur. de filio autem etiam ad Moysen loquitur dominus: facies mea praecedet te. quod nomen, id est facies et ad unitatis substantiam et ad coaeternitatem pertinet maiestatis. quod autem minorem putant esse, quia natus est, quid est deum de deo natum esse, nisi ex deo naturaliter extitisse? sed dicis: si ex illo est, iunior illo est. ecce brachium ex corpore et facies de capite suo nascitur, nec tamen faciem iuniorem capite suo uel brachium corpore suo constat esse posterius. si ergo ullum caput antiquius umquam fuit facie sua, tunc adserere praesume antiquiorem esse patrem ab imagine sua, quae in Christi perfecta similitudine et aequalitate consistit. ita ergo nescit filius uel potestate uel tempore a patre discerni, sicut facies a capite separari uel capite suo nequaquam potest iunior inueniri.