V. DE TRINITATE UEL LIBERALES ETIAM DISCIPLINAS DE, TRIBUS SEN- SISSE PERSONIS. Dei itaque uerbis unam monstrauimus deitatem, tria nunc in una deitate doceamus, tria nomina non tria regna, tres appellationes sed non tres potestates, tres essentias uel subsistentias sed non tres substantias. manifestum est etiam saecularem intellexisse sapientiam omnium multitudinem saeculorum intra trium personarum conclusam esse rationem. quae sunt istae tres? id est: ego, tu, ille. ergo, ut diximus, tres tantum in rebus esse personas etiam liberalia studia de spiritalibus disciplinis instructione mutuata senserunt eisque euidenter apparuit nec secundam personam satisfacere perfectioni nec tertiam posse transcendi, quia dualitatem semiplenam esse ad tertium numerum tendens arguit plenitudo, quaternitatem uero respuit in tribus consummata perfectio. his ergo leui commemoratione transmissis magis sacris testimoniis adseramus trinitatem in unitate subsistere. 1] Esai. 45, 5; Ose. 13, 4. 2] Esai. 48, 12. 5] Apoc. 1, 8; 21, 6. 2 ego post et om. v 3 quoque om. P 4 de se post loco habet P 5 asserit P sum om. V a et w PV 7 diuinae] omnis v de spiritu sancto om. P 8 ut] et add. v 11 transisse v 13 dl V, Dti P, cum v uerbi P 15 essentias] hypostases v 16 secularem PV 17 saecularium v 19 tres-studia de om. P, add. in marg. P3 20 spiritualicomcmoratione bus P 21 mutata P 25 cumsummata P 26 comparatione P (suprascr. man. alt.) asseramus P 27 unitate] mutatione add. v Sed dicis: quid mihi profers unitatis ac trinitatis uerba, quae in canonica lectione non inuenis? non mirum, si is, qui ingredi non meretur penetralia salutis, expauescit ac refugit etiam ostium ueritatis. quid enim tam proximum, tam naturale, tam proprium, quam ut de uno unitas, de tribus trinitas catholicis patrum definitionibus nuncupetur? non ex se discutienda sunt uerba, quae de praecedentibus pendent, nec sane consequens est, ut peregrina iudicentur, quae ex uno et tribus, id est de manifesti exordii proprietate nascuntur. aduerte, quia non est praesumptiuus uterque hic sermo, sed deriuatiuus. quae uocabula a tempore primitiuae ecclesiae antiquitas inuenit, auctoritas protulit, aetas longa firmauit.