IIII. DE UNITATE TESTIMONIIS ADSERBNDA PROPHETICIS. Catholica fides trigeminam maiestatem sub unius diuinitatis confessione ueneratur [accipite unam ex sacris uoluminibus diuinitatem]: audi, Israel. dominus deus tuus deus unus est, et: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, et iterum: ego sum dominus et non est deus praeter me, et in psalmis: faciens mirabilia, tu es deus solus, item: tu solus altissimus in omni terra. per Esaiam quoque: deus Israel, qui sedes super Cherubin, tu es deus solus omnium regnorum terrae, item: ego dominus, primus et nouissimus ego sum, item: ego dominus, hoc est nomen meum. gloriam meam alteri non dabo. ut uero hoc testimonium ad Christum noueris pertinere, id est primus et nouissimus, de se alio loco dixit: ego sum principium, quod et loquor uobis, item: ante me non fuit deus et post me non erit. ego sum dominus et non est absque me saluator, quod specialiter pertinet ad Christum humani generis saluatorem, item: haec dicit dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero: ego sum dominus faciens omnia, extendens caelos, solus stabiliens terram et nullus mecum. quod ad Iesum factorem ac redemptorem proprie respicit, de quo euangelista commemorat: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, item: 7] Deut. 6, 4. 8] Deut. 6, 13. 9] Deut. 32, 39. 10] Psalm. 85, 9. 11] Psalm. 82, 19. 12] Esai. 37, 16. 13] Esai. 41, 4. 14] Esai. 42, 8. 17] Ioann. 8, 25. 18] Esai. 43, 10. 21] Esai. 44, 24. 25] Ioann. 1, 3. 4 asserenda P 6 accipite-diuinitatem om. V, quare uncis inclusi 7 israhel V 9 et iterum-me et om. v dns V, deus P ds V, alius P 11 isaiam P 12 israhel V sedet v cherubim P 16 id est] idem P 18 qui P 24 Iesum] pertinet et add. P 25 propriae V euuangelista P 26 nichil P non est ultra deus absque me et saluator non est praeter me, item: ego primus et ego nouissimus, manus quoque mea fundauit terram et dextera mea mensa est caelos, sicut de se Iesus Christus alio loco euidenter adserit dicens: ego [sum] Alpha et Omega, initium et finis. in his testimoniis etiam spiritus sanctus continetur, in quibus ita confitenda est diuinae substantiae de spiritu sancto unitas, ut in eis inesse credenda sit etiam personarum distincta proprietas et indiuisa pluralitas.