OMNINO SPIRITUM SANCTUM APERTE DE CAPITE FIDEI, ID EST DE SVMBOLO INTELLEGENDUM. Fides catholica in uniuersum mundum per patriarchas ac prophetas et gratiae dispensatores spiritu sancto insinuante diffusa est. hanc apostolica sollicitudo atque perfectio, sicut per sacras paginas dilatauerat, ita in symboli salutare carmen mira breuitate collegit et tamquam dispersas remediorum species disposuit in corpus unum ac uelut ex innumeris aromatibus pretiosum confecit unguentum, cuius odor omnes fines terrae potentia fraglantiae spiritalis impleuit, ut in ipso uniuersitatis adsensu uirtus appareat ueritatis. Et quia oportet, ut errantibus quasi paruulis et ignaris prima Christianae traditionis elementa repetamus, in hac symboli perfectione et unitas euidenter aperitur et trinitas, dum ter repetita confessio patri et filio et spiritui sancto unum credulitatis reddit obsequium. in quibus uerbis etiam trecentorum decem et octo sacer numerus sacerdotum emergentem Arrii ac Macedonii damnauit errorem [dicens]: credo in deum patrem, credo in filium eius unicum dominum nostrum, credo et in spiritum sanctum. nam etsi hoc ex numero paucorum fragilitas declinauit, uniuersalis tamen numeri mysterium non resoluit. et ideo sacer numerus diximus, quia trecenti in aera uel supputatione Graeca signum crucis, decem et octo uero 1 INCIPIT DE SPIRITV SANCTO LIBER PRIMVS V, INCIPIT LIBER PRIMVS P 8 omnino V2 in capitulorum indice, OMS V in textu omnillo-intellegendum om. P 5 ac] et P 8 scas P, sanctas v in] per P simboli P carmen om. P 9 tamquam] p add. P diuersas P 10 ex om. V 11 praetiosum P 12 flagrantiae V spiritualis P uniuersitatis] ueritatis V 13 assensu P, ascensu v 14 primae P 15 simboli P 16 et ante unitas om. V 19 emergentes P 20 machedonii P dampnauit P errores add . P2 dicens orn. V, quare uneis inclusi 22 ex hoc P 23 misterium P 24 soluit V quod P in era (mera v) omisso uel Pv 25 greca P Iesu adorandum nomen ostendunt. in hoc ergo numero atque mysterio, in quo et sanctus Abraham de innumeris gentibus triumphauit, seniorum pietas hostem fidei sub una patris et filii et spiritus sancti praedicatione confudit. unde etiam intellegendum est eos, qui in sanctum spiritum sub aeterna damnatione blasphemant, aut sine perfectione symboli baptizatos aut in ipso sibi symbolo ac fonte mentitos, ante quem omnis homo diabolo renuntians confitetur: credo et in spiritum sanctum. Credo, inquam, et in spiritum sanctum. agnoscamus uerbi ipsius priuilegium. credere illi cuilibet potes homini, credere uero in illum soli te debere noueris maiestati. sed et hoc ipsum aliud est deum credere, aliud in deum credere. esse deum et diabolus credere dicitur secundum apostolum: nam et daemones credunt et contremescunt. in deum uero credere nisi qui pie in eum sperauerit non probatur. in deum ergo credere hoc est fideliter eum quaerere et tota in eum dilectione transire. credo ergo in illum, hoc est dicere: confiteor illum, colo illum, adoro illum, totum me in ius eius ac dominium trado atque transfundo. in professionis huius reuerentia uniuersa diuino nomini debita continentur obsequia.