I. Ex prioris libri de gratia capite XIIII sub finem lacunoso uerba desumpta sunt, quae Ioannes Maxentius in libello, cui inscribitur \'ad epistulam Hormisdae responsio\' (Migne, Patrologia Graeca LXXXVI 1, p. 109), affert (cf. quae exposuimus in libro \'Studien Uber die Schriften des Bischofes von Reii Faustus\' p. 22 sq.) : Rursus in capite eiusdem libri XV agens (scil . Faustus) contra eos, qui non generale, sed speciale asserunt donum esse credulitatis, ita inter cetera loquitur: sed dicis, inquit, quia non omnibus detur, sed donum sit personale credulitas et illis tantum credere suppetat, quibus deus specialiter donauit, ut crederent. non ita est. nam dum eam dominus etiam ab incredulis exigit, omnibus eam insertam esse demonstrat. cui autem etiam ipsa naturae lege non suppetat credere, quando et daemones credunt et contremiscunt?\' 9] Iac. 2,19. 1 numerum XV apud Maxcntium nostrae computationis numero XIIJI respondere l. I. docuimus 6 nam dum scripsi, nondum Migne 8 naturae scripsi, natura Migne