VIIII. AD CUIUS IMAGINEM ET SIMILITUDINEM PRIMUS HOMO SIT CONDITUS. Sed dicis: quid mihi ad libertatem arbitrii iungis imaginem dei, cum ille eximius conditor futurus secuturis saeculis et 15] Hebr. 11, 4. 1 apetitus P 2 discretione P 3 superiore v 4 beneficium P i 10 cui suprascr. P1 18 absumendas v 14 sciscet P 20 deuotione P deus scripsi, dei P 22 coaliscentis P 23 adquae P 24 itaquae P 25 conmittere P 29 secuturus P redemptor ad illam magis imaginem fecerit hominem, quam per uirginem erat adsumpturus ex homine? persuasio haec a plerisque profertur, sed omni ratione nudatur, quia prioris initia imaginem multo posterioris induere nullo modo possunt. aut quomodo nondum creati similitudinem is, qui primus creabatur, acciperet? inter haec facilius hoc credi possit, ut ad secundum Adam primus Adam imaginem suam pro ordinis ac temporis ratione transmitteret. minime autem fieri poterat, ut imago nondum existentis substantiae diceretur is, qui ante tot saecula formabatur, et inprudens assertio probaretur, ut, sicut dicunt, similitudinis auctorem ex uirgine procreandum antiquissimi protoplasti persona praecederet. Huc accedit, quod multum res illa humiliaret in homine primae innocentiae decus, si inmaculatus ad exemplar illius fingeretur, qui peccaturi erat maculas curaturus, ut, cum transgressio nondum existeret, iam tamen transgressionis culpam futuri intercessoris forma praeferret. consequens itaque non erat consummatum atque perfectum ad imaginem illius fieri, per quem necesse erat perditum reparari, ne sub nomine uenturi medici in ipso tempore felicis exordii subplantandi uideretur ruina praedici. id ergo rationi magis congruit, ut in homine, cui in ipsa similitudine a deo gratiae res traditur, non naturae, imago hoc potius nuncupetur, quod a priore et superiore suscipitur, et de ueritate similitudo fuisse conlata plenius iudicetur, quam tamen cum filio naturali pater iure communicat. deinde et illud sollicitius aduertendum est, quod dominus noster Iesus Christus in primo tempore de suo meliora contulit, in secundo autem de nostro deteriora suscepit. et propterea quando ex nihilo nos parauit, imaginem suam factor adposuit, quando uero nos perditos reparauit, formam serui restitutor adsumpsit, sicut ait apostolus: formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo. 31] Phil. 2, 7.. I 2 adsumturus P plerisquae P 4 poesint P 13 illi P 16 exsteret P 17 itaquae P 18 adquae P fleri om. v 20 medici in scripgt, medi- eini P, medici v 25 iurae P Quod si ad illam exterioris hominis speciem formati sumus, in cuius membris uisus, auditus, gustus, odoratus et tactus est, quid erit honoris aut gratiae, si de illa participemus imagine, quam nobis ex parte maxima communem scimus esse cum pecude. grauis ergo eorum error est, qui arbitrantur primum hominem iuxta illum, qui erat sumendus ex Maria, ab incorporea trinitate conpositum. neque enim pater uel spiritus sanctus ueste carnis et habitu erat hominis induendus, ut ad eius quasi ad imaginis suae speciem ac facturam primi hominis lineamenta disponeret ac membra plasmaret, ut posset dicere: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem, quam sumpturi sumus ex hac uirgine. ideoque ex deitatis similitudine deriuatur, quidquid homini trinitas in commune largitur. nec sic quidem primus homo secundi Adae suscepisse imaginem dici posset, etiam si filius dei solus hominem condidisset. cum uero unita trinitas dicat: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, plurali singulare et singulari plurale permiscens, et iterum: et fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, ad imaginem dei fecit illum, totiens legis hominem ad imaginem dei conditum et qua auctoritate contra diuina eloquia praesumis asserere iuxta serui formam fuisse conpositum? cum ergo imago haec a patre et filio et sancto spiritu conferatur, suae absque dubio trium personarum una diuinitas primo homini suae imaginis tribuit dignitatem. Quae cum ita sint, inesse homini licet adtenuatam uoluntatis propriae libertatem minime dubitabis, si primam gratiam, qua a deo est honoratus, inspexeris. imago ergo dei homo dicitur, quia ei indulgenter ac dignanter inseruit ueritas iustitiam, ratio sapientiam, perennitas aeternitatem. de imagine 16] Gen. 1, 26. 18] Gen. 1, 27. 7 nequae P 9 ad om. v 10 liniamenta P posset scripsi, possit P 12 hac correxi, hoc P, om. v ideoquae P 13 diriuatur P 15 possit P 19 imaginem et om. v 21 qui P 22 assellrere P 23 spiritu sancto v 110 24 suae om. v absquae P 27 minimae P 28 quia P horatus P homo om. v dei est, quod intellegit, quod rectum sapit, quod inter malum et bonum iudicio examinante discriminat. et cum deus bonitas, misericordia, patientia atque iustitia sit, quanto quisque magis iustus ac patiens inuenitur, tanto magis deo similis adprobatur, cuius utique similitudo non in uultibus, sed in uirtutibus possidetur. et propterea de deo dicitur: subtilis, simplex, sincerus. simplex utique, quia nihil illi extrinsecus adiectitium, nihil aliunde conlatum, sed in illo uirtus, essentia atque substantia est. ac sic deus quod habet est, homo uero haec dona, nisi acceperit, non habet. cum ergo deus iustus ac iustitia, misericors et misericordia, pius et pietas sit, homo iustus esse potest, iustitia esse non potest, misericors esse potest, misericordia esse non potest, pius esse potest, pietas esse non potest, quia. non naturaliter habet ista, sed largiter. uerbi gratia ille aurum est, homo uero deauratum uas uideri potest, et in homine gratia est, quod in deo natura est, et in hoc creatum est, quod in illo probatur ingenitum. et ideo iuxta hanc rationem magis duplex status hominis apparet, cui haec ita inseruntur, ut separentur saepius et auferantur. Errant ergo, qui iustitiam reliquasque uirtutes animae putant esse substantiam, sine quibus utcumque potest uitali in natura sua uigore subsistere, sine quibus et diabolus in natura sua manere dinoscitur. manifeste enim inueniuntur adposita, dum culpis interuenientibus exuuntur. solum uero arbitrium et inmortalitas, quae etiam malis insita est, non aufertur, licet dignitas et beatitudo inmortalitatis possit auferri. quantum ergo ad libertatem arbitrii et inmortalitatem pertinet, imaginem dei licet a se et in se decoloratam etiam mali habere possunt, similitudinem nisi boni habere non possunt. quae cum ita sint, cum homines ita fuerint imagine et similitudine (dei praediti, ut multi etiam filii) dei meruerint nuncupari, uel paucis adhuc 2 ds P, dei v 3 adquae P quisquae P 5 utiquae P 7 utiquae P 8 adquae P 16 natura in deo P 19 sepius P 20 erant P reliquasquae P 21 ntcumquae P 22 diabulus P 24 inuenientibus v 28 a se] esse v 30 cur v ita fuerint om. v dei ... filii addidi Ma- xentii loco quodam usus, cf. quae exposui in libro \' Studiera iiber die Schriften des Faustus\' p. 19, dei decorati angeli seu filii v, om . P exemplis praestringere nos oportet, quanti ante legem litterae erudiente lege naturae, quae prima, ut diximus, dei gratia est, uestibula salutis intrauerint per Christum ad ipsa uitae penetralia perducendi. Sed (dei) quoque in locum Abel morum ac meritorum similitudine substitutus unde profana fratris instituta respuere, unde meliora potuisset eligere, nisi eum in uiam rectam intellectus et ratio direxisset, qua duce sanctas traditiones et praedicabiles disciplinas uelut hereditarium munus transmisit ad posteros, ut angelorum uel filiorum dei nomine per multas censerentur aetates? quis dubitet innumeras eius familias deo placitas, libertate arbitrii praeditas et ex gentibus fuisse saluatas, de quibus pauci admodum, sed clari atque perfecti ad inluminationem saeculi sacris produntur eloquiis? unde Enoch cum deo ambulare uel deo placere potuisset, nisi eum lex uisceribus infusa secreto magisterio inluminasset in tantum, ut nihil terrenum sapiens mirabiliter a terra deo adsumente raperetur? qui dum fidei merito in prima saeculi illius aetate ceteros antecellit, fidem ipsam cum lege naturae sibi traditam fuisse perdocuit, sicut legimus: fide Enoch translatus est, ut non uideret mortem. ante translationem enim testimonium habuit placuisse deo. sine fide autem inpossibile est placere deo. credere autem oportet accedentem ad deum, quia est et inquirentibus se fit remunerator. nisi uoluntaria deuotione et intentione quaereretur, remunerationem homini non deferret, nisi ei aliquid proprium, unde posset placere, tribuisset. dum autem dicit: ante translationem enim testimonium habuit placuisse deo, dubium non est, quod prius uita examinetur et sic electio 20] Hebr. 11, 5. 5 dei addidi, om. P, hoc v quoquae P loco v 6 respuere scnpsi, respueret P 7 unde scripsi, inde P elegere P in om. P 13 adq: P 14 Enoch scripsi, in hoc P, enim Enoch v 19 traditum P1 20 perdocet v enoc P 22 inpossibili P 24 fit addidi, om. P, sit v 25 uoluntariam deuotionem v intentionem v quaereret v 26 deferretj et add. v 27 proprium] prius v posset scripsi, possit P 29 uitae P subsequatur. in persuasione praedestinationis facile declinabitur error accedens, si interrogetur causa praecedens. inquirentibus ergo se remunerator fit: cum magno deest crimine non quaerenti, qui dedit unde possit inquiri. Qualem quantamque homo a deo legem prima conditione susceperit, perfecta etiam Noe iustitia declarauit, quia generalia fidei dona speciali in se studio uirtutum sectator excoluit. cuius tempore cum corrupisset omnis caro uiam suam super terram, damnatio secuta non esset, nisi praeuaricatio ex arbitrio hominis praecessisset. sicut ergo culpa poenam meretur, ita culpam poena testatur, quae pro aequitate moderatoris infertur. dum autem dicit sermo diuinus: omnis caro corruperat uiam suam, iniquitates illius temporis non inpositae definitioni, sed uoluntariae inputat prauitati. legem itaque litterae absque dubio caelestis dispensatio non dedisset, nisi legem naturae interpellasset usque ad iram diluuii perducta transgressio. ideoque haec lex Moysi, quae prima creditur, iam secunda est. Opus itaque naturalis legis in cordibus hominum fuisse conscriptum etiam beatissimus pontifex Augustinus doctissimo sermone prosequitur ita dicens: utrumque simul currit in isto alueo atque torrente generis humani, malum, quod a parente trahitur, et bonum, quod a creante tribuitur. item nullius quippe uitium ita contra naturam est, ut naturae deleat etiam extrema uestigia. nam hinc est, quod etiam impii cogitant aeterna ac praedicanda etiam in praesenti saeculo iura constituunt et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum moribus. quibus ea tandem regulis iudicant nisi naturalibus, in quibus uident, quem ad modum quisque uiuere debeat, • etiam si nec ipsi eodem modo uiuant? quod et apostolus ad 12] Gen. 6,12. 1 praedistinationis P 2 accidens P 3 ergo om . v sit v magno] non add. v 4 quia v unde] non add. v 5 quantaquae P 6 susciperit P 7 se suprascr. P1 11 culpa poenam v 14 itaquae P 15 absquae P 17 ideoquae P 19 itaquae P 20 agustinus P 21 utrum quae P 22 adquae P 25 est] et v 27 repraehendunt P rectequae P 29 quemammodum P quisquae P 30 et supraRcr. P1 XXI. Faust. 6 Romanos euidentius protestatur dicens: reuelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum, qui ueritatem in iniustitia detinent, quia, quod notum est dei, manifestum est illis. deus enim illis manifestauit: inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas, ut sint inexcusabiles. quia cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum. dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. nisi enim a lege dei recessisset uoluntas, iram dei non sensisset impietas. et cum dicat: quia, quod notum est dei, manifestum est in illis. deus enim illis manifestauit, euidenter hoc disserit per internam doctrinam paginis mentis inscriptam manifestam illis esse debuisse notitiam dei et per creaturae magnificentiam creatorem potuisse cognosci. inexcusabiles quippe apud deum non essent, nisi et extrinsecus et intrinsecus copiam percipiendae ueritatis habuissent adiciente apostolo: quia, inquit, cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt. impios ergo et de intellectu, quod. abusi sunt, damnat, quorum iniustitiam in contemptum diuinitatis accusat. Famosi autem exundatio uasta diluuii quid aliud nisi arbitrium humani generis per reatum damnati orbis asseruit? ac sic Noe perfecta iustitia spontaneos saeculi illius et ostendit et condemnauit errores, sicut legimus: fide Noe responso accepto de his, quae adhuc non uidebantur, metuens aptauit arcam in salutem domus suae. per quam damnauit mundum et iustitiae, quae per fidem est, heres est institutus. quare condemnauit mundum? quia sequi 1] Rom 1, 18. 29] Hebr. 11, 7. tn ex 2 iustitiam P 7 quoquae P 21 trinsecus P 24 quo v 27 asserruit P 32 heris P mundi improbitas iustitiae neglexit exemplum. ac sic inoboedientis accusat reatum et, qui placuit per obsequium, arguit alios placere nihilominus potuisse per studium. certe nullum in illa aetate fatalis constitutio locum habuit. nam quia uniuersalis fuerat praemissa transgressio, uniuersalis est secuta damnatio. quomodo dicis, quod adsumatur unus et alius relinquatur? uide, quem ad modum excepta iusti familia totus orbis cogente iniquitate deletur. illud ergo, quod asseris, speciale decretum excluditur per generale iudicium et, qui pro improbitate damnatur, bonum facere potuisse conuincitur.