<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="2"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIII.  (CONTRA HOC, QVOD DICUNT: TOTUS PERIIT ADAM). </title></ab><p>....... sub te erit appetitus eius et tu dominaberis <lb/>
            illius. non superposuit homini peccatum sub hac <lb/>
            ordinationis suae lege, sed subdidit. <lb n="15"/>
            
</p><p>Ecce piissimus moderator generosam esse cupiens facturam <lb/>
            suam etiam post ruinam inclinatam, licet hominis uoluntatem <lb/>
            totius passionis et concupiscentiae non famulam iubet esse, <lb/>
            sed dominam, seductoris uel amicitiam uel repulsam in manu <lb/>
            hominis posuit atque in eius iudicio conlocauit. uidetur quidem <lb n="20"/>
            utriusque operis appetitum electioni ipsius permisisse, <lb/>
            sed ideo, ut mali licentia boni fieret gloria. sed sub te erit

<note type="footnote"> 14] Gen. 4, 7. </note>

<note type="footnote"> 2 loquebatur <hi rend="italic">v</hi> 3 quur <hi rend="italic">P</hi> geneseus <hi rend="italic">P</hi> 4 eipraessit P ut] quo <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            6 eseau P 7 iocob P 8 <hi rend="italic">post</hi> iudicium <hi rend="italic">permulta intercidisse demonstraui<lb/>
             in libro \' Studien iiber die Schriften des Faustus\' pag. 10 sq.;</hi> <lb/>
            domini rectum omnimodis asserant, sicut Cain dicitur <hi rend="italic">add. v</hi> 9 <hi rend="italic">numeros<lb/>
             VII et VIII et verba quid-maneret atque</hi> contra-adam <hi rend="italic">addidi<lb/>
             ex capitulorum indice</hi> 14 apetitus <hi rend="italic">P</hi> 15 homini <hi rend="italic">v,</hi> hominem P hac] <lb/>
            ac P 16 ordinationes P1 19 iubent P, <hi rend="italic">fortasse</hi> iubeat <hi rend="italic">scribendum</hi> <lb/>
            21 atque in <hi rend="italic">scripsi,</hi> ad quem P iudicium <hi rend="italic">v</hi> 22 utriusquae P electioni <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> electione P permisise P </note> <lb/>
             
<pb n="76"/>
            appetitus eius et tu dominaberis illius. nulla peccandi <lb/>
            necessitate concluditur, cuius discretioni committitur, ut peccato <lb/>
            superioris libertate dominetur. degener uero animus, qui <lb/>
            cum beneficio dei de peccato potest uictoriam consequi, mauult <lb/>
            cum offensa dei seruus esse peccati. <lb n="5"/>
            
</p><p>Quae cum ita sint, post primi hominis praeuaricationem non <lb/>
            mors arbitrii, sed infirmitas, nec inpossibilitas, sed difficultas <lb/>
            proposito labore successit. sed et Abel diuinis placere conspectibus <lb/>
            per insitum a deo generaliter bonum, id est per propriae <lb/>
            meruit uoluntatis affectum. hic ergo, cui cognomen iusti <lb n="10"/>
            inmaculatae uitae perfectio dedit, quo erudiente iustitiae sectator <lb/>
            existeret, nisi eum lex uisceribus inscripta docuisset? aut <lb/>
            unde placituras deo hostias et per ignem caelitus adsumendas <lb/>
            de adipibus et primitiis scisset eligere, nisi fides, quae eum <lb/>
            amatorem uirtutum fecerat, inspirasset, sicut legimus: fide <lb n="15"/>
            plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit testimonium <lb/>
            perhibente muneribus eius deo. quod nequaquam <lb/>
            obtinere potuisset, nisi ad domini donum famuli accessisset <lb/>
            obsequium. et tu nihil eum ordinatione dei habere iudicas proprium, <lb/>
            cuius deuotioni deus perhibet testimonium? uides bonum <lb n="20"/>
            credulitatis non nouellum esse priuilegium, sed uetustum, et <lb/>
            inter ipsa mundi coalescentis exordia mentem hominis sicut <lb/>
            intellectu atque ratione ita etiam fide a summo auctore dotatam? <lb/>
            itaque iam tum dedit animae notitiam suam, quando ei <lb/>
            committere dignatus est imaginem suam. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>