VI. QVID SIT, QVOD AIT: CUM HNIM NONDUM EGISSENT BONI ALIQVID AUT MALI. Illum uero apostoli sensum intra gentilis decreti artare conantur angustias, quo dicit: promissionis, inquit, uerbum hoc est: secundum hoc tempus ueniam et erit Sarae filius, non solum autem, sed Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patrem nostrum. cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est, quia maior seruiet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. in his uerbis hoc uult intellegi gentiliciae persuasionis impietas, quod deus absque ullo inter malum et bonum moderatoris examine non ordine regentis, sed iure dominantis illum affectu dignum reddat, hunc odio, illum recipiat studio, hunc excludat imperio, et inter duos perditos nulla consideratio laboris, nulla deuotionis habeatur, sed unus sine ratione cessantibus officiis adsumatur, alter sine discretione damnetur. ac sic dum in alterutro nec meriti existit materia nec delicti, aufertur omnino futuri causa iudicii. Quod si haec rerum tam indigna confusio etiam a sensu humanae mentis aliena est, sollicitius requiramus, quid diuinae conueniat apostolo disserente iustitiae. inter duos populos constitutus Iudaeorum doctor et gentium dum ita ait: quia maior seruiet minori, in* seniore Iudaeae arrogantia 9] Rom. 9, 9. 29] Gen. 25, 23. 1 infirmo P 3 neclectis P 9 quod v 10 serrae P sed] et add. v rebeccae P 12 patre nostro P 18 absquae P 23 asummatur P discrecione P 30 Iudaeae scripsi, iudae P, Iudaei v arrogantiae P num Iudaea arrogantiae scribendum ? reprobatur, in iuniore fides gentilis eligitur. itaque ipse sibi obducit ignorantiae nebulas, qui non tam scripturis sanctis sequaci sensu se accommodat, quam scripturas sanctas ad intellectum suum uiolenter adtrahere et praesumptiue nititur applicare et id sibi pro captu suo omissa praecedentium uel sequentium ratione persuadet, unde penitus loqui apostolus non instituit. quod si ad capituli ipsius, de quo agitur, recurras exordium, omne absque ulla difficultate declinabis ambiguum. si magister gentium de genesi hominum tractare coepisset et diceret homini totius uitae cursum origine praefinitum et magis necessitati subditum, quam libero arbitrio fuisse commissum eo, quod dominus omnium pro potestatis nutu uiolentoque decreto alios relinqueret ad perditionem, alios eligeret ad salutem, tunc forsitan uelut per lineas decurrentes colorem hunc iniqua persuasio posset asserere. cum uero apostolus promissiones dei et uocationem gentium altius repetitis texat exemplis et Iudaeorum praesumptionem omni modo conprimere studeat, qui inprobe de legis operibus intumescebant, non in origine seniorum Ismahele uel Esau decretum fatale constituit, sed in benedictione Isaac et Iacob electionem populi iunioris ostendit et propterea minorem maiori non uelut (pro) potentia dei, sed pro iustitia praetulit. perinde enim impietatem Iudaeorum sicut oboedientiam gentium praeuidebat. quia ergo dicit: cum enim nondum egissent boni aliquid aut mali, non ex operibus, sed ex uocante dictum est, quia maior seruiet minori, ex uocante quidem dictum est, non tamen ad conpellendos uel repellendos, sed ad credituros et non credituros dictum esse manifestum est, ut diuina sibi constante iustitia ad hominis pertineat uoluntatem uel rennuere uel obseruare praecepta. cum ergo audis: sed ex uocante dictum est, inuitantem intellege, non M 1 elegitur P itaquae P 6 paenitus P 8 absquae P declibis P u (na suprascr. man. alt.) 12 conmissum P potestis P (ta man. alt.) 13 uiolentoque scripsi, uiolento quo P 14 forsitam P 15 posset scripsi, possit P asserrere P 18 intumiscebant P 21 iunioris] r minoris v 22 pro addidi, om. P iusticia P protulit P 30 ego P 31 audis sed scripsi, audisset P, audis v cogentem. item dum dicit: non ex operibus, asserit circa eos non legis opera, quae utique nondum aduenerat, sed etiam ante legem diuinae misericordiae ac munificentiae dona uiguisse. non ex operibus, inquit. audis legis opera destrui et tu propterea inepto sensu etiam sub gratiae lege uiuentes alios sine operibus gratiae credis posse saluari, alios etiam cum operibus prohibente naturali nexu et lege fatali ianua salutis excludi. Iacob dilexi, Esau autem odio habui. quomodo hic iuxta praui sensus interpretem circa nondum natos sententia caelestis exseritur? nec reus enim esse potest nondum genitus nec dilectus. nihil enim meretur nondum productus in lucem, sed sicut in futurum adhuc erat eorum reposita conuersatio, ita futura praescientis offensio, futura praenuntiatur electio. nam diuina prouidentia sicut nouit iudicare de gestis, ita adhuc gerendis nescit praeiudicare. Nemo itaque putet, quod fratribus nondum natis diuersorum necessitas sit praefixa meritorum, cum hoc post transactam uitae militiam de eis Malachias propheta commemoret et de praeterito eorum statu diuinum proferat manifesta aequitate iudicium: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. quid mirum est, si iustitia diligat innocentiam et respuat iniquitatem, apud quam etiam futura facta sunt? quod autem minor maiori ex lege praeponitur et Iacob neglecto fratre diligitur, hinc paulo tardioribus obscuritas nascitur, quod prolatum dilectionis uel odii testimonium nondum natis fratribus arbitrantur, dum et euidentes causae, quibus unus displicuerit, alter placuerit, supprimuntur. in his ergo duobus non naturae iura hominibus praefiguntur, sed de fide gentium et infidelitate Iudaeorum iustitiae statuta narrantur. non enim hoc loco iuxta litteram personae specialiter germanorum, sed rerum causae ac mysteria describuntur dicente domino: duae gentes sunt in utero 20] Mal. 1, 2. 31] Gen. 25, 23. 2 utiquae P 4 distrui P 6 eredes P 8 excludis v autem om . v 9 interparem P 15 scit v 16 itaquae P 18 militiae P conme- moret P 22 list P (erat est) 30 misteria P 31 un discribitur P tuo et duo populi de uentre tuo diuidentur. quod si de praefixa lege originis tractaretur, quid opus erat, ut maioris et minoris aetatem, quod ad rem non pertinebat, insereret, nisi quia apud Iudaeorum prosapiam semper in duorum uocatione populorum seniori iunior antefertur. in qua tamen partium diuersitate multi et de Iudaeis reprobis eliguntur et de electis gentibus reprobantur, ut intellegas in utroque populo iustum iudicem non decretum obseruare, sed merita. Sed dicis: cum adhuc non egissent aliquid boni aut mali, iam praefinitis partibus deputantur. quid mirum si, quorum actus praeuidit, eorum exitus praesignauit, et ideo, sicut eos cursum uiuendi pro arbitrio proprio disposituros esse constabat, ita pro dei potentia praenoscuntur, pro iustitia praeordinantur? hoc totum de eis praedicitur, non praefinitur. in Iacob ergo fidelis populus describitur, in Esau incredulus designatur, de quibus utrisque ita dicit: quid ergo dicemus, quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est, Israel uero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus. offenderunt enim in lapidem offensionis. dum dicitur: non ex operibus, uides, quia legis opera destruuntur et quod gentibus oboedientia uiam aperuit ad misericordiam, Iudaeis uero praecedens iniquitas et incredulitas praeparauit offensam. non ex operibus, inquit, sed ex uocante dictum est. non illos dicit propriis operibus uacuos, sed negat ex operibus legis fuisse saluatos. absit, ut proponi hic damnatio originis aestimetur, ubi uocantis benignitas et obtemperantis humilitas praedicatur et ubi fidei diuitias doctrina generalis inculcat ac lumen credulitatis insinuat. non ergo se 16] Rom. 9, 30. 1 diuidenter P 3 uidetur quae scribendum 5 senori P iuniorem v 7 utroquae P 8 decretum scripsi, decretu P, decreta v 9 aut] aliquid (trasum) aut P 12 dispositurus P 15 discribitur P 16 utrispo quae P 17 adpraehenderunt P 22 distruuntur P 27 proni P (po man. alt.) 28 optemperantis P 29 filldei P 30 incultat P hoc loco iniquitatis assertio, quae in ipsa conditione partem humani generis damnatam loquatur, interserat. causas uero, cur Iacob dilexerit deus et Esau odio habuerit, euidenter Geneseos expressit historia, ut intellegas non sine operum discussione nec sine ratione perspicua diuinitus pronuntiatum, ut Esau odio, Iacob autem dilectione dei dignus haberetur. apparuerunt plane in uita Iacob euidentes causae, quae iudicium