<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="2"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>V.  CONTRA HOC, QVOD DICUNT: NON TAM UOLUIT QVAM NON POTUIT SALUUS ESSE, QVI PERIIT, IUXTA QVOD LEGIMUS: ET NON POTERANT CREDERE. </title></ab><p>Inter haec cum Iohannes euangelista commemoret: propterea <lb/>
            non poterant credere, quia iterum dixit Esaias: <lb/>
            excaecauit oculos eorum et indurauit eorum cor, hoc<lb n="20"/>
            loco elocutio conclusa sic resonat, quasi eis non credendi necessitas <lb/>
            inponi uideatur inuitis. sed ex illis causam uel culpam <lb/>
            incredulitatis exortam in consequentibus lectionis ordo manifestat <lb/>
            ita dicens: uerum tamen et ex principibus multi <lb/>
            crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur,<lb n="25"/>
            ut de synagoga non eicerentur. dilexerunt <lb/>
            enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. absolute <lb/>
            hic indicat, sicut et de Simone legimus, etiam infidelibus <lb/>
            uim credulitatis fuisse conlatam, quibus, sicut facultas <lb/>
            credendi adfuit, ita uoluntas defuit confitendi. quod credunt,

<note type="footnote"> 18] Ioann. 12, 39. 24] Ioann. 12, 42. </note>

<note type="footnote"> 3 quo v 5 <hi rend="italic">iaboro v</hi> percipero <hi rend="italic">P</hi> 8 retributionem <hi rend="italic">v,</hi> reinunerationem P <lb/>
            11 illa <hi rend="italic">scripsi,</hi> illo <hi rend="italic">P</hi> perdiderim <hi rend="italic">ncripsi,</hi> perdiderent P, perdiderint v <lb/>
            14 <hi rend="italic">capituli numerus manu recenti adiectus est: turba</hi> contra hoc — credere <lb/>
            <hi rend="italic">hoc loco desunt in P</hi> 18 iohaunis <hi rend="italic">P</hi> 25 phariseos P 26 sinagoga <lb/>
            P 27 absolutae P </note>

<note type="footnote">5* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="68"/>
            gratiae largitas est, quod professionem creditis non accommodant, <lb/>
            mentis inprobitas est et inpletur in eis: qui autem non <lb/>
            habet, etiam quod habet auferetur ab eo. 
</p><p>Ecce quomodo bonum uoluntatis et fidei admixta malitia deprauauit, <lb/>
            sicut alio loco in eodem euangelio ipse dominus dicit: <lb n="5"/>
            quomodo potestis uos credere, qui gloriam ab inuicem <lb/>
            accipitis et gloriam, quae a solo est deo, non quaeritis? <lb/>
            uides ergo, quia, sicut subpressis causis absconditur ueritas, <lb/>
            ita manifestis remouetur obscuritas, quae in Esaiae testimonio <lb/>
            densiores paulo nebulas uidetur obducere, dum eos, quos propria <lb n="10"/>
            nequitia surdos caecosque reddiderat, a deo asserit obcaecatos, <lb/>
            ne forte conuerso ad deum corde sanentur. itaque ut paululum <lb/>
            differamus, quod Matthaeus apertius elocutus est, iuxta ipsius <lb/>
            sermonis rigorem, qui ex uerbis prophetae austerius percutit <lb/>
            legentis auditum, altius requiramus, quare hoc loco nolle putetur <lb n="15"/>
            dominus, ut sanentur, id est, ne momentanea conuersione <lb/>
            suscepta conlatis beneficiis abutantur, ira cum probati fuerint <lb/>
            suscepta neglexisse ac respuisse recidiua infirmitate medicinam, <lb/>
            sicut ille, ad quem ipse dominus loquitur: iam sanus <lb/>
            factus es, noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. <lb n="20"/>
            </p><p>Aduerte bonitate sanitatis impium praegrauari. sic Pharao <lb/>
            insultasse deprehenditur misericordiae dei, quem addictus plagarum <lb/>
            resipiscentem et conuertentem et humiliantem se, quotiens <lb/>
            sanare uoluit, totiens deteriorem esse post humanitatem <lb n="25"/>
            clementiae deprehendit. quare, inquam, istos sanare dissimulat? <lb/>
            ne fiant utique illius similes, qui supra petrosa seminatus <lb/>
            est, id est, qui ad momentum cum gaudio suscipit <lb/>
            uerbum, qui ad tempus credit et in tempore temptationis <lb/>
            recedit. quid est momentaneam suscipere sanitatem? <lb n="30"/>
            id est ad tempus credere et in tempore temptationis pro animi

<note type="footnote"> 2] Matth. 13,12. 6] Ioann. 5,44. 19] Ioann. 5, 14. 27] Matth. <lb/>
            13, 20; Luc. 8, 13. </note>

<note type="footnote"> 6 crede P ab <hi rend="italic">suprascr. P1</hi> 8 subpraessis P 10 dentiores P <lb/>
            11 caecosquae P 12 itacjuae P 13 matheus P 17 ira <hi rend="italic">scripsi,</hi> iram P <lb/>
            18 susceptam <hi rend="italic">v</hi> 22 <hi rend="italic">expectaueris</hi> sanantis 23 depraehenditur P adictus <lb/>
            P 26 depraehendit P 27 utiquae P </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            infidelitate discedere et ad leuem temptationis aestum infirma <lb/>
            radice deficere. uideamus, quos sanare temptauerit et eis <lb/>
            parum pro consequenti incredulitate profuerit. ecce seruo illi <lb/>
            in euangelio magnis debitis et animae languoribus oppresso <lb/>
            decem milia talenta, quae ei remissa uidebantur, per crimen<lb n="5"/>
            propriae malitiae adiectis cruciatibus exiguntur, ubi et aduertendum <lb/>
            est, quomodo adquisita perduntur et beneficia iam conlata <lb/>
            reuocantur. 
</p><p>Sed et ille depulso a se inmundo spiritu ad tempus legitur <lb/>
            fuisse sanatus, de quo dicit sermo diuinus: cum autem inmundus<lb n="10"/>
            spiritus exierit ab homine, perambulat per <lb/>
            loca arida quaerens requiem et non inueniens. tunc <lb/>
            dicit: reuertar in domum meam, unde exiui. et ueniens <lb/>
            inuenit uacantem, scopis mundatam et ornatam, id est <lb/>
            uacuatam uirtutibus et uanitatibus adimpletam. tunc uadit<lb n="15"/>
            et adsumit septem alios spiritus nequiores se, et intrantes <lb/>
            habitant ibi et fiunt nouissima hominis illius <lb/>
            peiora prioribus. ecce cui sanitatem conlatam esse non <lb/>
            profuit, in quem multiplicatis malis nociuus languor incubuit <lb/>
            et increuit. sed et alio loco is, qui post acceptam notitiam<lb n="20"/>
            ueritatis, id est post conlatam ueritate sibi curam salutis sanguinem <lb/>
            testamenti pollutum duxerat, in quo sanctificatus <lb/>
            est, id est in quo sanatus est, grauiora mereri supplicia apostolo <lb/>
            adtestante perhibetur. sic itaque gratia in culpam uertitur, <lb/>
            nisi custodia subsequatur. sed in his euangelista Matthaeus <lb n="25"/>
            dum incrassatum cor, obturatas aures clausosque oculos ad <lb/>
            culpam hominis refert, cur non sanarentur, apertiore sensu et <lb/>
            dilucidata ratione perdocuit, dum, inquam, dicit: incrassatum <lb/>
            est cor populi huius et auribus grauiter audierunt et <lb/>
            oculos suos clauserunt. nonne tibi uidetur uelut interrogantibus, <lb n="30"/>
            cur uidentes non uideant et audientes non intellegant,

<note type="footnote"> 10] Matth. 12, 43. 15] Matth. 12, 45. 21] Hebr. 10, 29. 28] <lb/>
            Matth. 13,15. </note>

<note type="footnote"> 4 oppraesso P 6 decim P 16 spiritus] secum <hi rend="italic">add. v</hi> 20 noticiam <lb/>
            P 21 ueritate <hi rend="italic">scripsi,</hi> ueritatem <hi rend="italic">P,</hi> uncis <hi rend="italic">indus. v</hi> 22 dixerat P <lb/>
            24 itaquae P 25 matheus P 26 clausosquae P 27 quur P 28 delncidata <lb/>
            P 31 quur P </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            euidentem protinus dedisse rationem de causis, propter quas <lb/>
            non uideant neque intellegant? quia audire et uidere, id est <lb/>
            intellegere et oboedire noluerunt. quia, inquit, non omnes <lb/>
            oboediunt euangelio, quia tota die expandit manus suas <lb/>
            ad populum non credentem et contradicentem, sicut <lb n="5"/>
            etiam per se iam dominus loquitur: filios genui et exaltaui, <lb/>
            ipsi autem me spreuerunt, et iterum: quoniam dereliquerunt <lb/>
            uenam aquarum uiuentium dominum, et in <lb/>
            actibus apostolorum: uidentes, inquit, turbas Iudaei repleti <lb/>
            sunt zelo et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, <lb n="10"/>
            blasphemantes uiam domini, et item: instabat, <lb/>
            inquit, uerbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum <lb/>
            Iesum. contradicentibus autem illis et blasphemantibus <lb/>
            excutiens uestimenta sua dixit: sanguis uester <lb/>
            super caput uestrum erit, mundus ego ex hoc iam ad <lb n="15"/>
            gentes uadam. contradicentibus, inquit, illis et blasphemantibus. <lb/>
            uide, quomodo remedia ingerit medicus et recusat <lb/>
            aegrotus. quorum duritiam etiam beatus Stephanus pari <lb/>
            auctoritate increpat dicens: incircumcisi corde et auribus, <lb/>
            uos semper spiritui sancto restitistis. ecce quare uidere <lb n="20"/>
            non possunt: quia spiritui sancto resistunt atque a se clausis <lb/>
            sponte oculis lumen ueritatis excludunt. quod ergo in euangelio <lb/>
            sequitur et dicit: ne forte oculis uideant et auribus audiant <lb/>
            et corde intellegant et conuertantur et sanem eos, ne <lb/>
            possint conuerti atque sanari, obdurati cordis uitium et poena <lb n="25"/>
            peccati est. ne, inquit, conuertantur et sanem eos. non <lb/>
            hic sanitatem uolentibus denegat, sed contradicentes se sanare <lb/>
            nolle, id est non debere pronuntiat. ad conferendum remedium <lb/>
            promptissima est bonitas medici, sed intemperantia contradicit

<note type="footnote"> 3] Rora. 10, 16. 4] Rom. 10, 21; Esai. 65, 2. 6] Esai. 1, 2. <lb/>
            7] Ierem. 17,13. 9] Act. 13,45. 11] Act. 18,5. 19] Act. 7,51. 23] <lb/>
            Matth. 13,15. </note>

<note type="footnote"> 1 causas <hi rend="italic">P</hi> 2 nequae P 4 diae <hi rend="italic">P</hi> expandi <hi rend="italic">v</hi> meas <hi rend="italic">v</hi> 6 genui] <lb/>
            alui <hi rend="italic">v</hi> 7 derelinquerunt P 9 turbas <hi rend="italic">om. v</hi> 11 iterum <hi rend="italic">v</hi> 13 autem <lb/>
            illis <hi rend="italic">om. v</hi> 14 excutientes .. dixerunt <hi rend="italic">P</hi> 18 egrotus P duriciam P <lb/>
            21 adquae P 24 et <hi rend="italic">ante</hi> conuertantur <hi rend="italic">om. v</hi> 25 adquae <hi rend="italic">P</hi> 29 promtissima <lb/>
            P </note> <lb/>
             
<pb n="71"/>
            infirmi. nam qui ita intellegendum putat, quod eos sanare <lb/>
            noluerit, absoluit hominem et damnat auctorem. nullus ergo <lb/>
            excluditur a beneficiis dei, qui primum de neglectis beneficiis <lb/>
            iudicandus est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>