V. CONTRA HOC, QVOD DICUNT: NON TAM UOLUIT QVAM NON POTUIT SALUUS ESSE, QVI PERIIT, IUXTA QVOD LEGIMUS: ET NON POTERANT CREDERE. Inter haec cum Iohannes euangelista commemoret: propterea non poterant credere, quia iterum dixit Esaias: excaecauit oculos eorum et indurauit eorum cor, hoc loco elocutio conclusa sic resonat, quasi eis non credendi necessitas inponi uideatur inuitis. sed ex illis causam uel culpam incredulitatis exortam in consequentibus lectionis ordo manifestat ita dicens: uerum tamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur. dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. absolute hic indicat, sicut et de Simone legimus, etiam infidelibus uim credulitatis fuisse conlatam, quibus, sicut facultas credendi adfuit, ita uoluntas defuit confitendi. quod credunt, 18] Ioann. 12, 39. 24] Ioann. 12, 42. 3 quo v 5 iaboro v percipero P 8 retributionem v, reinunerationem P 11 illa scripsi, illo P perdiderim ncripsi, perdiderent P, perdiderint v 14 capituli numerus manu recenti adiectus est: turba contra hoc — credere hoc loco desunt in P 18 iohaunis P 25 phariseos P 26 sinagoga P 27 absolutae P 5* gratiae largitas est, quod professionem creditis non accommodant, mentis inprobitas est et inpletur in eis: qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. Ecce quomodo bonum uoluntatis et fidei admixta malitia deprauauit, sicut alio loco in eodem euangelio ipse dominus dicit: quomodo potestis uos credere, qui gloriam ab inuicem accipitis et gloriam, quae a solo est deo, non quaeritis? uides ergo, quia, sicut subpressis causis absconditur ueritas, ita manifestis remouetur obscuritas, quae in Esaiae testimonio densiores paulo nebulas uidetur obducere, dum eos, quos propria nequitia surdos caecosque reddiderat, a deo asserit obcaecatos, ne forte conuerso ad deum corde sanentur. itaque ut paululum differamus, quod Matthaeus apertius elocutus est, iuxta ipsius sermonis rigorem, qui ex uerbis prophetae austerius percutit legentis auditum, altius requiramus, quare hoc loco nolle putetur dominus, ut sanentur, id est, ne momentanea conuersione suscepta conlatis beneficiis abutantur, ira cum probati fuerint suscepta neglexisse ac respuisse recidiua infirmitate medicinam, sicut ille, ad quem ipse dominus loquitur: iam sanus factus es, noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Aduerte bonitate sanitatis impium praegrauari. sic Pharao insultasse deprehenditur misericordiae dei, quem addictus plagarum resipiscentem et conuertentem et humiliantem se, quotiens sanare uoluit, totiens deteriorem esse post humanitatem clementiae deprehendit. quare, inquam, istos sanare dissimulat? ne fiant utique illius similes, qui supra petrosa seminatus est, id est, qui ad momentum cum gaudio suscipit uerbum, qui ad tempus credit et in tempore temptationis recedit. quid est momentaneam suscipere sanitatem? id est ad tempus credere et in tempore temptationis pro animi 2] Matth. 13,12. 6] Ioann. 5,44. 19] Ioann. 5, 14. 27] Matth. 13, 20; Luc. 8, 13. 6 crede P ab suprascr. P1 8 subpraessis P 10 dentiores P 11 caecosquae P 12 itacjuae P 13 matheus P 17 ira scripsi, iram P 18 susceptam v 22 expectaueris sanantis 23 depraehenditur P adictus P 26 depraehendit P 27 utiquae P infidelitate discedere et ad leuem temptationis aestum infirma radice deficere. uideamus, quos sanare temptauerit et eis parum pro consequenti incredulitate profuerit. ecce seruo illi in euangelio magnis debitis et animae languoribus oppresso decem milia talenta, quae ei remissa uidebantur, per crimen propriae malitiae adiectis cruciatibus exiguntur, ubi et aduertendum est, quomodo adquisita perduntur et beneficia iam conlata reuocantur. Sed et ille depulso a se inmundo spiritu ad tempus legitur fuisse sanatus, de quo dicit sermo diuinus: cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, perambulat per loca arida quaerens requiem et non inueniens. tunc dicit: reuertar in domum meam, unde exiui. et ueniens inuenit uacantem, scopis mundatam et ornatam, id est uacuatam uirtutibus et uanitatibus adimpletam. tunc uadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. ecce cui sanitatem conlatam esse non profuit, in quem multiplicatis malis nociuus languor incubuit et increuit. sed et alio loco is, qui post acceptam notitiam ueritatis, id est post conlatam ueritate sibi curam salutis sanguinem testamenti pollutum duxerat, in quo sanctificatus est, id est in quo sanatus est, grauiora mereri supplicia apostolo adtestante perhibetur. sic itaque gratia in culpam uertitur, nisi custodia subsequatur. sed in his euangelista Matthaeus dum incrassatum cor, obturatas aures clausosque oculos ad culpam hominis refert, cur non sanarentur, apertiore sensu et dilucidata ratione perdocuit, dum, inquam, dicit: incrassatum est cor populi huius et auribus grauiter audierunt et oculos suos clauserunt. nonne tibi uidetur uelut interrogantibus, cur uidentes non uideant et audientes non intellegant, 10] Matth. 12, 43. 15] Matth. 12, 45. 21] Hebr. 10, 29. 28] Matth. 13,15. 4 oppraesso P 6 decim P 16 spiritus] secum add. v 20 noticiam P 21 ueritate scripsi, ueritatem P, uncis indus. v 22 dixerat P 24 itaquae P 25 matheus P 26 clausosquae P 27 quur P 28 delncidata P 31 quur P euidentem protinus dedisse rationem de causis, propter quas non uideant neque intellegant? quia audire et uidere, id est intellegere et oboedire noluerunt. quia, inquit, non omnes oboediunt euangelio, quia tota die expandit manus suas ad populum non credentem et contradicentem, sicut etiam per se iam dominus loquitur: filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt, et iterum: quoniam dereliquerunt uenam aquarum uiuentium dominum, et in actibus apostolorum: uidentes, inquit, turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes uiam domini, et item: instabat, inquit, uerbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. contradicentibus autem illis et blasphemantibus excutiens uestimenta sua dixit: sanguis uester super caput uestrum erit, mundus ego ex hoc iam ad gentes uadam. contradicentibus, inquit, illis et blasphemantibus. uide, quomodo remedia ingerit medicus et recusat aegrotus. quorum duritiam etiam beatus Stephanus pari auctoritate increpat dicens: incircumcisi corde et auribus, uos semper spiritui sancto restitistis. ecce quare uidere non possunt: quia spiritui sancto resistunt atque a se clausis sponte oculis lumen ueritatis excludunt. quod ergo in euangelio sequitur et dicit: ne forte oculis uideant et auribus audiant et corde intellegant et conuertantur et sanem eos, ne possint conuerti atque sanari, obdurati cordis uitium et poena peccati est. ne, inquit, conuertantur et sanem eos. non hic sanitatem uolentibus denegat, sed contradicentes se sanare nolle, id est non debere pronuntiat. ad conferendum remedium promptissima est bonitas medici, sed intemperantia contradicit 3] Rora. 10, 16. 4] Rom. 10, 21; Esai. 65, 2. 6] Esai. 1, 2. 7] Ierem. 17,13. 9] Act. 13,45. 11] Act. 18,5. 19] Act. 7,51. 23] Matth. 13,15. 1 causas P 2 nequae P 4 diae P expandi v meas v 6 genui] alui v 7 derelinquerunt P 9 turbas om. v 11 iterum v 13 autem illis om. v 14 excutientes .. dixerunt P 18 egrotus P duriciam P 21 adquae P 24 et ante conuertantur om. v 25 adquae P 29 promtissima P infirmi. nam qui ita intellegendum putat, quod eos sanare noluerit, absoluit hominem et damnat auctorem. nullus ergo excluditur a beneficiis dei, qui primum de neglectis beneficiis iudicandus est.