<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="2"><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>IIII.  CONTRA HOC, QVOD DICUNT: IN ISTOS MISERICORS EST, QVO8 ADQVIRIT, IN ILLOS IUSTUS EST, QVO8 RELINQVIT, CUM ET CIRCA MALOS MISERICORS ET CIRCA BONOS ETIAM IUSTUS APPAREAT. </title></ab><p rend="script">Si hominis statum deus, sicut blasphemat impietas, non<lb n="15"/>
            aequitate sed potestate disponit, ille fortassis, qui pulsauit, excluditur <lb/>
            et ille, qui non quaesiuit, adtrahitur. ac sic nec circa <lb/>
            saluatos misericors fuisse uidebitur, quibus non dedit, ut ex <lb/>
            officio misericordiam mererentur, nec circa perditos aestimari <lb/>
            poterit iustus, qui sine proprio crimine a misericordia repelluntur. <lb n="20"/>
            quod si ambo rei sunt in natura, et in isto iustitia <lb/>
            periclitabitur, qui sine merito indignus eligitur, et in illo misericordia, <lb/>
            qui perditioni sine peccati iudicio deputatur. qua <lb/>
            enim misericordia honoratur otiosus, qua iustitia damnatur <lb/>
            innoxius? itaque dum inperite tollit homini libertatem, impie <lb n="25"/>
            deo probatur negare iustitiam. si dicas, quia tantum misericors <lb/>
            in adquisito et solum iustus in perdito est, in utraque <lb/>
            persona abrupte negabis utramque uirtutem. nam nec in hoc <lb/>
            erit aequitas, si eligat non probatum, nec in illo bonitas, si <lb/>
            perdat inmeritum.

<note rend="script" type="footnote"> 1 quur <hi rend="italic">P</hi> 2 eicepitur P 3 cessente <hi rend="italic">P</hi> diabuli <hi rend="italic">P</hi> 4 mors <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            beatissima v 5 praedistinatio <hi rend="italic">P</hi> 6 itaquae P disposicio <hi rend="italic">P</hi> 8 perementis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 13 reliquit <hi rend="italic">v</hi> 22 elegitur P 23 perditionill P, peritioni <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            25 itaquae P impii P 27 utraquae P 28 utramque P </note>

<note type="footnote">III. Puut. </note>

<note type="footnote"> 6 </note><lb n="30"/>
            
</p><pb n="66"/><p>Nos autem geminum hoc in dei operibus bonum inseparabili <lb/>
            consertum fatemur amplexu, sicut legimus: misericordiam <lb/>
            et iudicium cantabo tibi, domine, et iterum: misericors <lb/>
            dominus et iustus et deus noster miserebitur, et iterum: <lb/>
            misericors et miserator et iustus dominus. nam misericors <lb n="5"/>
            est et in perditos, qui inquirit et inuitat errantes, qui <lb/>
            diu sustinet delinquentes. et sicut solem suum oriri facit <lb/>
            super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, <lb/>
            ita utrosque indifferenter lumine rationis inpleuit, honore imaginis <lb/>
            suae induit, ad gratiam redemptionis generaliter euocauit. <lb n="10"/>
            itane misericors in illo non fuit, in quem tanta congessit, quem <lb/>
            de neglecta et perdita misericordia iudicabit? iam illud minoris <lb/>
            negotii est, ut erga adquisitos sicut misericordem ita <lb/>
            iustum esse doceamus. iustus, inquam, et circa eos, quos <lb/>
            suscipit reuertentes, quos non deserit laborantes, quos dignos <lb n="15"/>
            efficit libertate fideliter seruientes. haereticus autem ideo circa <lb/>
            malos negat misericordem, quia non credit oblatam fuisse salutis <lb/>
            copiam his, qui delabuntur in mortem. ideo circa bonos <lb/>
            non asserit iustum, quia nihil eis aestimat pro humili deuotione <lb/>
            conlatum. misericors ergo est, quia et malis ingerit rationis <lb n="20"/>
            intellectum et bonitatis affectum, iustus, quia oboedienti <lb/>
            proponit praemium, iustus, quia nullum saluat inuitum. 
</p><p rend="script">Itaque apostolus magnifice ad donum gratiae officium laboris <lb/>
            adiungit ita dicens: laborantem agricolam oportet de <lb/>
            fructibus accipere. ecce quomodo sibi admirabili commercio <lb n="25"/>
            diuina et humana sociantur. ad oboedientiam pertinet labor, <lb/>
            fructus uero laboris ad gratiam. et iterum: unusquisque <lb/>
            propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, <lb/>
            cum dominus in euangelio dicat: cum feceritis haec, dicite: <lb/>
            serui inutiles, quod debuimus facere, fecimus.

<note type="footnote"> 2] Psalm. 100,1. 3] Psalm. 114,5. 5] Psalm. 111,4. 7] Matth. <lb/>
            5, 45. 24] 2 Tim. 2, 6. 27] 1 Cor. 3, 8. 29] Luc. 17,10. </note>

<note rend="script" type="footnote"> r <lb/>
            6 perditos quos <hi rend="italic">v</hi> 7 sustinet] sui tenet P 9 utrosquae P indiferenter <lb/>
            P <hi rend="italic">12 neclicta P iudicauit v</hi> 14 inquam] <hi rend="italic">num est addendum</hi>? <lb/>
            16 hereticus P 22 iustus] uero <hi rend="italic">add. v</hi> 23 itaquae <hi rend="italic">P</hi> 24 agriculam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            25 ammirabili P 27 unusquisquae P 29 cum dominus <hi rend="italic">scripsi,</hi> secundum <lb/>
            P, secundum quod <hi rend="italic">v</hi> dicit v 30 inutiles] sumus add. <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="67"/>
            aduerte, quia non excludit operis studium, sed operantis requirit <lb/>
            obsequium, nec laborem seruitutis recusat, sed humilitatem <lb/>
            mentis insinuat. uitium ergo, quod laborem inperitissime refugiendum <lb/>
            putas, non in opere, sed in corde consistit. totis <lb/>
            ergo uiribus laborabo, sed quidquid de superna largitate percepero,<lb n="5"/>
            gratiae, non industriae deputabo, beneficium uocabo, <lb/>
            non pretium, donum testabor esse, non debitum, remunerationem, <lb/>
            non retributionem. ita cum ex officio aliquid agimus, <lb/>
            nequaquam nos inputare deo possumus, quia soluimus, quod <lb/>
            debemus. tu uero diuinae ne inuideas bonitati, si opus, quod<lb n="10"/>
            a me illa adiuuante bene gestum est, uel etiam accepta perdiderim. <lb/>
            hoc genere nec conuerti eos permittunt mala praecedentia <lb/>
            nec sanari. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>