IIII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT: IN ISTOS MISERICORS EST, QVO8 ADQVIRIT, IN ILLOS IUSTUS EST, QVO8 RELINQVIT, CUM ET CIRCA MALOS MISERICORS ET CIRCA BONOS ETIAM IUSTUS APPAREAT. Si hominis statum deus, sicut blasphemat impietas, non aequitate sed potestate disponit, ille fortassis, qui pulsauit, excluditur et ille, qui non quaesiuit, adtrahitur. ac sic nec circa saluatos misericors fuisse uidebitur, quibus non dedit, ut ex officio misericordiam mererentur, nec circa perditos aestimari poterit iustus, qui sine proprio crimine a misericordia repelluntur. quod si ambo rei sunt in natura, et in isto iustitia periclitabitur, qui sine merito indignus eligitur, et in illo misericordia, qui perditioni sine peccati iudicio deputatur. qua enim misericordia honoratur otiosus, qua iustitia damnatur innoxius? itaque dum inperite tollit homini libertatem, impie deo probatur negare iustitiam. si dicas, quia tantum misericors in adquisito et solum iustus in perdito est, in utraque persona abrupte negabis utramque uirtutem. nam nec in hoc erit aequitas, si eligat non probatum, nec in illo bonitas, si perdat inmeritum. 1 quur P 2 eicepitur P 3 cessente P diabuli P 4 mors v beatissima v 5 praedistinatio P 6 itaquae P disposicio P 8 perementis P 13 reliquit v 22 elegitur P 23 perditionill P, peritioni v 25 itaquae P impii P 27 utraquae P 28 utramque P III. Puut. 6 Nos autem geminum hoc in dei operibus bonum inseparabili consertum fatemur amplexu, sicut legimus: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine, et iterum: misericors dominus et iustus et deus noster miserebitur, et iterum: misericors et miserator et iustus dominus. nam misericors est et in perditos, qui inquirit et inuitat errantes, qui diu sustinet delinquentes. et sicut solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, ita utrosque indifferenter lumine rationis inpleuit, honore imaginis suae induit, ad gratiam redemptionis generaliter euocauit. itane misericors in illo non fuit, in quem tanta congessit, quem de neglecta et perdita misericordia iudicabit? iam illud minoris negotii est, ut erga adquisitos sicut misericordem ita iustum esse doceamus. iustus, inquam, et circa eos, quos suscipit reuertentes, quos non deserit laborantes, quos dignos efficit libertate fideliter seruientes. haereticus autem ideo circa malos negat misericordem, quia non credit oblatam fuisse salutis copiam his, qui delabuntur in mortem. ideo circa bonos non asserit iustum, quia nihil eis aestimat pro humili deuotione conlatum. misericors ergo est, quia et malis ingerit rationis intellectum et bonitatis affectum, iustus, quia oboedienti proponit praemium, iustus, quia nullum saluat inuitum. Itaque apostolus magnifice ad donum gratiae officium laboris adiungit ita dicens: laborantem agricolam oportet de fructibus accipere. ecce quomodo sibi admirabili commercio diuina et humana sociantur. ad oboedientiam pertinet labor, fructus uero laboris ad gratiam. et iterum: unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, cum dominus in euangelio dicat: cum feceritis haec, dicite: serui inutiles, quod debuimus facere, fecimus. 2] Psalm. 100,1. 3] Psalm. 114,5. 5] Psalm. 111,4. 7] Matth. 5, 45. 24] 2 Tim. 2, 6. 27] 1 Cor. 3, 8. 29] Luc. 17,10. r 6 perditos quos v 7 sustinet] sui tenet P 9 utrosquae P indiferenter P 12 neclicta P iudicauit v 14 inquam] num est addendum ? 16 hereticus P 22 iustus] uero add. v 23 itaquae P 24 agriculam P 25 ammirabili P 27 unusquisquae P 29 cum dominus scripsi, secundum P, secundum quod v dicit v 30 inutiles] sumus add. v aduerte, quia non excludit operis studium, sed operantis requirit obsequium, nec laborem seruitutis recusat, sed humilitatem mentis insinuat. uitium ergo, quod laborem inperitissime refugiendum putas, non in opere, sed in corde consistit. totis ergo uiribus laborabo, sed quidquid de superna largitate percepero, gratiae, non industriae deputabo, beneficium uocabo, non pretium, donum testabor esse, non debitum, remunerationem, non retributionem. ita cum ex officio aliquid agimus, nequaquam nos inputare deo possumus, quia soluimus, quod debemus. tu uero diuinae ne inuideas bonitati, si opus, quod a me illa adiuuante bene gestum est, uel etiam accepta perdiderim. hoc genere nec conuerti eos permittunt mala praecedentia nec sanari.