<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="2"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>III.  QVIA ALIUD EST PRAESCIRE, ALIUD PRAEDESTINARE. </title></ab><p>Apostolus ait: quos praesciuit et praedestinauit conformes <lb/>
            fieri imaginis filii sui. aliud est praescire, aliud<lb n="10"/>
            praedestinare. praescientia itaque gerenda praenoscit, postmodum <lb/>
            praedestinatio retribuenda describit. illa praeuidet merita, <lb/>
            haec praeordinat praemia. praescientia ad potentiam, <lb/>
            praedestinatio ad iustitiam pertinet. praescientia de alieno <lb/>
            subsistit actu, praedestinatio autem de iudicio suo, illa facinus<lb n="15"/>
            manifestat, ista condemnat, illa testis, haec iudex est. cum <lb/>
            illa praenuntiauerit causam, tunc praenuntiat ista sententiam. <lb/>
            a praescientia quae sunt nostra produntur, a praedestinatione <lb/>
            quae sunt praeparantur. ac sic nisi praescientia explorauerit, <lb/>
            praedestinatio nil decernit. oculi autem uicem praescientiae<lb n="20"/>
            uirtus exercet, quod se aspectui obtulerit, hoc uidebit. numquid <lb/>
            fecisse creditur, quod deprehendisse cognoscitur? cum <lb/>
            autem oculi ea uideant, non quae ipsi intrinsecus operantur, <lb/>
            sed quae eis extrinsecus offeruntur, si peccantem quempiam <lb/>
            forte conspexerint, non opinor uidentis, sed committentis flagitium <lb n="25"/>
            iudicabitur. ita non ad praenoscentis, sed ad praecogniti <lb/>
            pertinebit. reatum omne delictum. 
</p><p rend="script">Sic et deus ea ante diem hominis praeuidet, quae non a se, <lb/>
            sed ab homine facienda sunt. et sicut materia existens efficit,

<note type="footnote">3] Matth. 11,12. 9] Rom. 8, 29. </note>

<note rend="script" type="footnote"> Un <lb/>
            2 sentia P 4 uellis P aut] an P 8 praedistinare <hi rend="italic">P</hi> 9 quo <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            praedistinauit <hi rend="italic">P</hi> 11 praedistinare <hi rend="italic">P</hi> itaquae <hi rend="italic">P</hi> 12 praedistinatio P <lb/>
            14 praedistinatio P 15 praedistinatio P iuditio P 17 pronuntiauerit <lb/>
            v pronuntiat v 18 praedistinatione P 20 praedistinatio P <lb/>
            21 exercit P eiercet] et <hi rend="italic">add. v</hi> 22 depraehendisse <hi rend="italic">P</hi> 23 operatur P <lb/>
            25 conmittentis P 29 existentis <hi rend="italic">v</hi>. </note> 
<pb n="64"/>
            + <lb/>
            ut eam oculi acies contempletur, non autem oculus facit, ut <lb/>
            res uidenda nascatur, ita et praescientia dei ea, quae de hominis <lb/>
            meritis secutura sunt, non ut eueniant exigit, sed euentura <lb/>
            praecurrit. et quia sacris eloquiis moris est, ut per adsumptam <lb/>
            quamcumque similitudinem asserendae rei aperiant <lb n="5"/>
            ueritatem, sicut interdum uel grano sinapi uel fermento mulieris <lb/>
            euangelicae uel sagenae missae in mare et, quae plura <lb/>
            talia sunt, regnum caelorum legimus conparari, ita et nos distinguere <lb/>
            cupientes futura instituto genus colligitur praesciendi. <lb/>
            quod si praescire conpellere est, qui praeuidet peccatorem, ergo <lb n="10"/>
            ipse causa peccati est? praescit adulterium deus, ergo ipse <lb/>
            ossa et medullas ignibus obsceni furoris inflammat? praescit <lb/>
            deus homicidam, numquid ipse bestiales motus perturbatis sensibus <lb/>
            suggerit, ipse ad peragendum facinus gladium cruentae <lb/>
            mentis exacuit? praescit impium, ergo ipse ad profana sacrificia <lb n="15"/>
            spiritum dementis instigat? itane quarum rerum ultor <lb/>
            est, earum et auctor esse credendus est? et inter haec ad <lb/>
            malum perurgere iudicandus est captiuae uoluntatis adsensum, <lb/>
            qui nec diabolo conpellere permisit inuitum? uoluntas est, <lb/>
            quae operatur delictum, uoluntas est, quae meretur auxilium. <lb n="20"/>
            
</p><p>Sed dicis: inuenio ubi sola gratia sine societate humanae <lb/>
            uoluntatis operetur, nam in Bethleem omnis innocentium populus <lb/>
            tam beatam mortem ex sola dei praedestinatione consequitur. <lb/>
            non ita est. nam tum forsitan solius gratiae uerteretur <lb/>
            operatio, si innocentis sanguinis non intercessisset effusio. <lb n="25"/>
            quod si una tunc fuit innocentium causa, cur non omnis illic <lb/>
            saluatur infantia? ab illius enim temporis gloria omnis aetas <lb/>
            alterius sexus aliena est. si uis praedestinationis specialem per <lb/>
            singulos facit conditionem, cur hic omnes pueri diuersis dierum <lb/>
            uel mensuum temporibus nati unam obtinent felicitatem? si

<note type="footnote"> 1 liut <hi rend="italic">(erat</hi> aut) P 2 hominum <hi rend="italic">v</hi> 5 quamcumquae P asseredae P <lb/>
            6 granum <hi rend="italic">P</hi> sinapis <hi rend="italic">v</hi> firmento <hi rend="italic">P</hi> 7 et quae <hi rend="italic">scripsi,</hi> quae P, et <lb/>
            quam <hi rend="italic">v</hi> 8 sunt <hi rend="italic">om. v</hi> 9 futuram P instituti <hi rend="italic">v</hi> collegitur P <lb/>
            10 praeuidit <hi rend="italic">P</hi> peccatorum <hi rend="italic">P</hi> 13 mo;;tus P 14 cruente P 16 ultor <lb/>
            est] ultorem P 19 diabulo P 22 omnes P 23 praedistinatione P <lb/>
            24 forsitam P 26 quur P 28 praedistinationis P speciealem P <lb/>
            29 quur P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="65"/>
            nero promiscua in genere humano electionis ratio agitur, cur <lb/>
            ab hoc munere omnis status puellaris excipitur? hic ergo decreti <lb/>
            sorte cessante mors pueris pro diaboli infertur furore, <lb/>
            mortis uero beatitudo pro dei honore confertur. non ergo eos <lb/>
            praedestinatio morti addixit, sed causae occasio consecrauit. <lb n="5"/>
            hanc itaque paruulorum interfectionem non dispositio dei, sed <lb/>
            impietas ordinauit inimici. deus autem, qui etiam malis hominum <lb/>
            bene utitur, perempti gloriam de scelere perimentis <lb/>
            operatur. contraria quidem malitiae disponit inuentor, sed bonitatis <lb/>
            auctor in melius consilia aduersa conponit. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>