III. QVIA ALIUD EST PRAESCIRE, ALIUD PRAEDESTINARE. Apostolus ait: quos praesciuit et praedestinauit conformes fieri imaginis filii sui. aliud est praescire, aliud praedestinare. praescientia itaque gerenda praenoscit, postmodum praedestinatio retribuenda describit. illa praeuidet merita, haec praeordinat praemia. praescientia ad potentiam, praedestinatio ad iustitiam pertinet. praescientia de alieno subsistit actu, praedestinatio autem de iudicio suo, illa facinus manifestat, ista condemnat, illa testis, haec iudex est. cum illa praenuntiauerit causam, tunc praenuntiat ista sententiam. a praescientia quae sunt nostra produntur, a praedestinatione quae sunt praeparantur. ac sic nisi praescientia explorauerit, praedestinatio nil decernit. oculi autem uicem praescientiae uirtus exercet, quod se aspectui obtulerit, hoc uidebit. numquid fecisse creditur, quod deprehendisse cognoscitur? cum autem oculi ea uideant, non quae ipsi intrinsecus operantur, sed quae eis extrinsecus offeruntur, si peccantem quempiam forte conspexerint, non opinor uidentis, sed committentis flagitium iudicabitur. ita non ad praenoscentis, sed ad praecogniti pertinebit. reatum omne delictum. Sic et deus ea ante diem hominis praeuidet, quae non a se, sed ab homine facienda sunt. et sicut materia existens efficit, 3] Matth. 11,12. 9] Rom. 8, 29. Un 2 sentia P 4 uellis P aut] an P 8 praedistinare P 9 quo P praedistinauit P 11 praedistinare P itaquae P 12 praedistinatio P 14 praedistinatio P 15 praedistinatio P iuditio P 17 pronuntiauerit v pronuntiat v 18 praedistinatione P 20 praedistinatio P 21 exercit P eiercet] et add. v 22 depraehendisse P 23 operatur P 25 conmittentis P 29 existentis v . + ut eam oculi acies contempletur, non autem oculus facit, ut res uidenda nascatur, ita et praescientia dei ea, quae de hominis meritis secutura sunt, non ut eueniant exigit, sed euentura praecurrit. et quia sacris eloquiis moris est, ut per adsumptam quamcumque similitudinem asserendae rei aperiant ueritatem, sicut interdum uel grano sinapi uel fermento mulieris euangelicae uel sagenae missae in mare et, quae plura talia sunt, regnum caelorum legimus conparari, ita et nos distinguere cupientes futura instituto genus colligitur praesciendi. quod si praescire conpellere est, qui praeuidet peccatorem, ergo ipse causa peccati est? praescit adulterium deus, ergo ipse ossa et medullas ignibus obsceni furoris inflammat? praescit deus homicidam, numquid ipse bestiales motus perturbatis sensibus suggerit, ipse ad peragendum facinus gladium cruentae mentis exacuit? praescit impium, ergo ipse ad profana sacrificia spiritum dementis instigat? itane quarum rerum ultor est, earum et auctor esse credendus est? et inter haec ad malum perurgere iudicandus est captiuae uoluntatis adsensum, qui nec diabolo conpellere permisit inuitum? uoluntas est, quae operatur delictum, uoluntas est, quae meretur auxilium. Sed dicis: inuenio ubi sola gratia sine societate humanae uoluntatis operetur, nam in Bethleem omnis innocentium populus tam beatam mortem ex sola dei praedestinatione consequitur. non ita est. nam tum forsitan solius gratiae uerteretur operatio, si innocentis sanguinis non intercessisset effusio. quod si una tunc fuit innocentium causa, cur non omnis illic saluatur infantia? ab illius enim temporis gloria omnis aetas alterius sexus aliena est. si uis praedestinationis specialem per singulos facit conditionem, cur hic omnes pueri diuersis dierum uel mensuum temporibus nati unam obtinent felicitatem? si 1 liut (erat aut) P 2 hominum v 5 quamcumquae P asseredae P 6 granum P sinapis v firmento P 7 et quae scripsi, quae P, et quam v 8 sunt om. v 9 futuram P instituti v collegitur P 10 praeuidit P peccatorum P 13 mo;;tus P 14 cruente P 16 ultor est] ultorem P 19 diabulo P 22 omnes P 23 praedistinatione P 24 forsitam P 26 quur P 28 praedistinationis P speciealem P 29 quur P nero promiscua in genere humano electionis ratio agitur, cur ab hoc munere omnis status puellaris excipitur? hic ergo decreti sorte cessante mors pueris pro diaboli infertur furore, mortis uero beatitudo pro dei honore confertur. non ergo eos praedestinatio morti addixit, sed causae occasio consecrauit. hanc itaque paruulorum interfectionem non dispositio dei, sed impietas ordinauit inimici. deus autem, qui etiam malis hominum bene utitur, perempti gloriam de scelere perimentis operatur. contraria quidem malitiae disponit inuentor, sed bonitatis auctor in melius consilia aduersa conponit.