<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="2"><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>II.  QVOD PRAESCIENTIA DEI NEC AD IUSTA NEC AD CONTRARIA HUMANAS UIOLENTER URGEAT UOLUNTATES. </title></ab><p>Praescientiam et praedestinationem dei male intellegunt <lb/>
            astruentes, quod inde humanorum actuum causa nascatur. <lb n="10"/>
            primum, quid ex quo pendeat uel procedat, perspicere debemus. <lb/>
            non propterea homo quodcumque facturus est, quia <lb/>
            eum coactura sit praescientis auctoritas, sed magis deo praesciendi <lb/>
            ingerit qualitatem libertas praesciti hominis ac uoluntas. <lb/>
            ergo non de uiolentia praeuidendi inponitur homini causa peccandi,<lb n="15"/>
            sed magis de consecuturis hominum meritis ordo exoritur <lb/>
            praenoscendi. generalis itaque praescientia, quae de <lb/>
            statu mundi totius apud deum manet, de potentia nascitur, <lb/>
            sed circa statum hominis qualitates et species praenoscendi <lb/>
            de humani actus inspectione mutuatur. <lb n="20"/>
            
</p><p>Sed inter ista deo respondes et dicis:s o domine, quomodo <lb/>
            bonum adprehendere ualui, quem tu malum futurum esse <lb/>
            praescisti? non ita est. aliud est, quod uult deus, aliud est, <lb/>
            quod permittit deus. uult itaque bonum et permittit malum, <lb/>
            praescit utrumque. iusta bonitate adiuuat, iniusta pro arbitrii <lb n="25"/>
            libertate permittit. de suo est, quod dat gratiam, de tuo, quod <lb/>
            praenoscit offensam. et inde est, quod circa iniquos incessabiliter <lb/>
            inuenitur prohibere, quae prouidit. numquam praua <lb/>
            hominum studia praeciperet ad meliora conuerti, si ea sciret <lb/>
            non posse mutari, et ideo respondebit tibi consequenter diuina <lb n="30"/>
            prouidentia:s o homo, non te talem feci, qualem te futurum <lb/>
            esse praesciui. bonum te pro iustitiae meae lege formaui et,

<note type="footnote"> 2 eodemquae imbrae P 9 praedistinationem P 12 quodcumquae <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            17 generales P1 itaquae P 21 respondis P 22 adpraehendere P <lb/>
            tun <hi rend="italic">P</hi> 24 itaquae P 28 <hi rend="italic">wum</hi> prouidet <hi rend="italic">scribendum </hi>? 32 praesciuit P </note> <lb/>
             
<pb n="62"/>
            ne malum sequereris, admonui, malum te pro consecutura uoluntatum <lb/>
            tuarum iniquitate praeuidi. ubi non conpulsio, sed <lb/>
            consensio peccandi deprehenditur in querella, non auctor, sed <lb/>
            praeuaricator in culpa est. si ad factorem, inquit, o homo, <lb/>
            respicis, bonus esse potuisti, si ad praecognitorem, tu me pro <lb n="5"/>
            gestorum tuorum ordine, ut de te malum praenoscerem, conpulisti. <lb/>
            </p><p>Sed reuoluis et dicis: praescientia et praedestinatio humanorum <lb/>
            actuum atque meritorum praefigit et excitat causas. <lb/>
            non ita est. magis de origine uoluntatis humanae genus praescientiae <lb n="10"/>
            deriuatur. sed ut aliqui cogitationis suae prauitate <lb/>
            ducantur et actus suos de praescientia aestiment inchoari, hoc <lb/>
            de proprio animi uitio ac de inemendabili obstinatione procedit, <lb/>
            dum simulant passionibus reluctari et putant se non <lb/>
            posse, quod nolunt. legem dicunt esse inmutabilis mali consuetudinem <lb n="15"/>
            delinquendi. sed adhuc dicis, quia opera ac uoluntates <lb/>
            hominum de nutu et inpulsu praescientiae caelestis incipiant. <lb/>
            non ita est. hoc potius agnosce, quod praescientia <lb/>
            dei de materia humanorum actuum sumat exordium. quid de <lb/>
            nobis praescire ac praeordinare debeat deus, quantum pertinet <lb n="20"/>
            ad futurum, in profectu hominis defectuque consistit. 
</p><p>Accipe illud exemplum, quo praescientia dei pro humana <lb/>
            se actione conuertit. ad decumbentem Ezechiam regem mors <lb/>
            defertur in uerbo tristi uatis ueridici adnuntiata responso ita <lb/>
            dicentis: ordina domum tuam, nam cras morieris. at <lb n="25"/>
            ille conuersus ad fletum ordinauit domum suam, quia humiliauit <lb/>
            animam suam. prophetam quidem exploratae sanctitatis <lb/>
            agnoscit, sed desperatio spe repellitur: oratio interdicit <lb/>
            oraculo, resoluit deprecatio definitionem, fides plena dicti superat <lb/>
            ueritatem, ineuitabilem denuntiatae mortis causam

<note type="footnote"> 25] 4 Reg. 20,1. </note>

<note type="footnote"> 1 sequaeris P prosecutura P 3 consentio P depraehenditur P <lb/>
            quaerilla P <hi rend="italic">5 respicit v</hi> 8 praedistinatio P 9 atquae P 11 dirie <lb/>
            <lb/>
            natur P 12 de] in <hi rend="italic">v</hi> 13 ac] hoc <hi rend="italic">v</hi> 14 relutari <hi rend="italic">P</hi> 22 quod P <lb/>
            23 ezhechiam <hi rend="italic">P</hi> 25 donum P1 ad <hi rend="italic">P</hi> 27 propheta <hi rend="italic">v</hi> 29 depraecatio <lb/>
            P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="63"/>
            extrema uincit deflentis infirmitas. humiliat se fragilitas humana <lb/>
            et uim quandam patitur diuina sententia, sicut ait: <lb/>
            regnum caelorum uim patitur. omnimodis moriturus <lb/>
            fuisset, nisi territus supplicasset. elige utrum uelis, aut praefixam <lb/>
            necessitatem confitere mutatam aut ueritatem conuince<lb n="5"/>
            mentitam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>