II. QVOD PRAESCIENTIA DEI NEC AD IUSTA NEC AD CONTRARIA HUMANAS UIOLENTER URGEAT UOLUNTATES. Praescientiam et praedestinationem dei male intellegunt astruentes, quod inde humanorum actuum causa nascatur. primum, quid ex quo pendeat uel procedat, perspicere debemus. non propterea homo quodcumque facturus est, quia eum coactura sit praescientis auctoritas, sed magis deo praesciendi ingerit qualitatem libertas praesciti hominis ac uoluntas. ergo non de uiolentia praeuidendi inponitur homini causa peccandi, sed magis de consecuturis hominum meritis ordo exoritur praenoscendi. generalis itaque praescientia, quae de statu mundi totius apud deum manet, de potentia nascitur, sed circa statum hominis qualitates et species praenoscendi de humani actus inspectione mutuatur. Sed inter ista deo respondes et dicis:s o domine, quomodo bonum adprehendere ualui, quem tu malum futurum esse praescisti? non ita est. aliud est, quod uult deus, aliud est, quod permittit deus. uult itaque bonum et permittit malum, praescit utrumque. iusta bonitate adiuuat, iniusta pro arbitrii libertate permittit. de suo est, quod dat gratiam, de tuo, quod praenoscit offensam. et inde est, quod circa iniquos incessabiliter inuenitur prohibere, quae prouidit. numquam praua hominum studia praeciperet ad meliora conuerti, si ea sciret non posse mutari, et ideo respondebit tibi consequenter diuina prouidentia:s o homo, non te talem feci, qualem te futurum esse praesciui. bonum te pro iustitiae meae lege formaui et, 2 eodemquae imbrae P 9 praedistinationem P 12 quodcumquae P 17 generales P1 itaquae P 21 respondis P 22 adpraehendere P tun P 24 itaquae P 28 wum prouidet scribendum ? 32 praesciuit P ne malum sequereris, admonui, malum te pro consecutura uoluntatum tuarum iniquitate praeuidi. ubi non conpulsio, sed consensio peccandi deprehenditur in querella, non auctor, sed praeuaricator in culpa est. si ad factorem, inquit, o homo, respicis, bonus esse potuisti, si ad praecognitorem, tu me pro gestorum tuorum ordine, ut de te malum praenoscerem, conpulisti. Sed reuoluis et dicis: praescientia et praedestinatio humanorum actuum atque meritorum praefigit et excitat causas. non ita est. magis de origine uoluntatis humanae genus praescientiae deriuatur. sed ut aliqui cogitationis suae prauitate ducantur et actus suos de praescientia aestiment inchoari, hoc de proprio animi uitio ac de inemendabili obstinatione procedit, dum simulant passionibus reluctari et putant se non posse, quod nolunt. legem dicunt esse inmutabilis mali consuetudinem delinquendi. sed adhuc dicis, quia opera ac uoluntates hominum de nutu et inpulsu praescientiae caelestis incipiant. non ita est. hoc potius agnosce, quod praescientia dei de materia humanorum actuum sumat exordium. quid de nobis praescire ac praeordinare debeat deus, quantum pertinet ad futurum, in profectu hominis defectuque consistit. Accipe illud exemplum, quo praescientia dei pro humana se actione conuertit. ad decumbentem Ezechiam regem mors defertur in uerbo tristi uatis ueridici adnuntiata responso ita dicentis: ordina domum tuam, nam cras morieris. at ille conuersus ad fletum ordinauit domum suam, quia humiliauit animam suam. prophetam quidem exploratae sanctitatis agnoscit, sed desperatio spe repellitur: oratio interdicit oraculo, resoluit deprecatio definitionem, fides plena dicti superat ueritatem, ineuitabilem denuntiatae mortis causam 25] 4 Reg. 20,1. 1 sequaeris P prosecutura P 3 consentio P depraehenditur P quaerilla P 5 respicit v 8 praedistinatio P 9 atquae P 11 dirie natur P 12 de] in v 13 ac] hoc v 14 relutari P 22 quod P 23 ezhechiam P 25 donum P1 ad P 27 propheta v 29 depraecatio P extrema uincit deflentis infirmitas. humiliat se fragilitas humana et uim quandam patitur diuina sententia, sicut ait: regnum caelorum uim patitur. omnimodis moriturus fuisset, nisi territus supplicasset. elige utrum uelis, aut praefixam necessitatem confitere mutatam aut ueritatem conuince mentitam.