<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="2"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>XII.  (DE NENIUITIS). </title></ab><p>....... unde fuit, quod deum cum conditione <lb/>
            cognouit irasci? non enim magna illa ciuitas Ionae eruditione <lb/>
            resipiuit nec eius monitis intellectum petendae salutis accepit <lb n="10"/>
            nec docuit populum propheta, sed terruit, nec misericordiam <lb/>
            promisit, sed inmutabilem sententiam nuntiauit, et tamen urbs <lb/>
            illa, sicut scriptum est contra spem in spem credidit. <lb/>
            atque ipsa sibimet remedia quodammodo interdicta promisit <lb/>
            multum placitura deo, etiamsi promissa quaesisset. <lb n="15"/>
            
</p><p>Quae quidem remedia ideo interdum a domino supprimuntur, <lb/>
            ut uiolentius adquisita seruentur. simulque interposita obtinendi <lb/>
            difficultate dum munificentia absconditur, fides probatur, exercetur <lb/>
            ambitus, manifestatur affectus, totumque hoc in homine <lb/>
            ignis interior a deo insitus et ab homine cum dei gratia nutritus <lb n="20"/>
            operatur. ostendit itaque gens illa ea, quae saluti hominis <lb/>
            conpetunt, ipsa ordinatione facturae deum intra hominem <lb/>
            conlocasse et ante munera redemptoris circa rationabilem creaturam <lb/>
            semper auctoris dona uiguisse a conditore quidem summo <lb/>
            praestita per naturam, sed confirmanda per gratiam. per <lb n="25"/>
            , gratiam, inquam, in cuius tempore praeteritorum salus erat <lb/>
            consummanda saeculorum, quia nihil ad perfectum adduxit

<note type="footnote"> 1] Dan. 2, 47. 13] Rom. 4, 18. </note>

<note type="footnote"> 3 et loqui <hi rend="italic">scripsi,</hi> aeloqui P, et eloqui <hi rend="italic">v</hi> 4 Daniele <hi rend="italic">scripsi,</hi> danihelem <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> Daniel <hi rend="italic">v</hi> conuersione] posse <hi rend="italic">add. v</hi> placari] edocuit <hi rend="italic">add. v; <lb/>
            lacunam statuendam esse docui in libro &lt; Studiaen iiber die Schriften des <lb/>
            Faustus\', p. 13</hi> 6 <hi rend="italic">numerum</hi> XII <hi rend="italic">et uerba</hi> de neniuitis <hi rend="italic">addidi ex capitulorum<lb/>
             indice, om. P</hi> 10 resipuit v 14 adquae <hi rend="italic">P</hi> 15 promisa P <lb/>
            17 simulquae <hi rend="italic">P</hi> 19 totumquae <hi rend="italic">P</hi> 21 itaquae <hi rend="italic">P</hi> 23 colocasse P <lb/>
            rarationabilem P 25 praescita <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="91"/>
            lex uel litterae uel naturae. in Neniuitis ergo euidenter manifestata <lb/>
            est clementiae et bonitatis plena uox domini ita dicentis: <lb/>
            repente loquar ad gentem et regnum, ut euellam <lb/>
            et destruam et eradicem. si gens illa paenitentiam <lb/>
            egerit pro peccato suo, et ego paenitentiam agam<lb n="5"/>
            super malo, quod locutus sum, ut facerem ei. optat <lb/>
            iudex misericors caelestis decreta consilii pio inmutare mendacio, <lb/>
            si reus medicinam festinet adhibere peccato. inuitus <lb/>
            homini pondus damnationis inponit, qui remedium satisfactionis <lb/>
            ostendit et sedulae obsequium seruitutis expectat. et ideo perfecta<lb n="10"/>
            illa prouidentia, quae in hoc saeculo uirtutum exercitiis <lb/>
            delectatur, ordinatissimum et sapientia sua dignissimum iudicauit, <lb/>
            ut hominem conditum ad sacrae imaginis dignitatem <lb/>
            hic prius agonibus et contritionibus exploraret, illic uero donis <lb/>
            et retributionibus adinpleret, ut, cum famulus exhibuisset in<lb n="15"/>
            labore oboedientiam, dominus ostenderet in remuneratione iustitiam, <lb/>
            ut, cum infirmitas humana obtulisset humilem deuotionem, <lb/>
            ineffabilem diuina potentia exereret largitatem. 
</p><p>Iugiter ergo laborandum, sed a gratia non recedendum et <lb/>
            dicendum: deus, in adiutorium meum intende. ipsum<lb n="20"/>
            ergo adiutorii uocabulum laborantis requirit officium. adiutorii <lb/>
            itaque sermo duos indicat, operantem et cooperantem, petentem <lb/>
            et promittentem, pulsantem et aperientem, quaerentem <lb/>
            pariter et retribuentem. hoc solum nostrum est, ut, qui pro <lb/>
            fragilitate idonei non sumus, saltim quaerendi et pulsandi inportunitate<lb n="25"/>
            placeamus. ubi erit sedulitas miserentis dei, si, cum <lb/>
            persona nihil mereatur indigni, ad hoc desideria accedant otiosi? <lb/>
            et ideo nisi obsequendi studium oboedientia indefessa praetulerit, <lb/>
            locum remanendi iustitia non habebit. et propterea sermo <lb/>
            diuinus in spe laboris sui positum describit agricolam ita dicens:

<note type="footnote"> 3] Ierem. 18, 7. 20] Ps. 69, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">om. v</hi> manifesta P 4 distruain P 7 mendatio P 11 seculo <lb/>
            P 12 dignissum P 13 sacre P 14 conditionibus <hi rend="italic">v</hi> illuc P <lb/>
            16 obedientiam P 18 exerceret <hi rend="italic">v</hi> largitate P 19 a <hi rend="italic">om. P</hi> 22 itaquae <lb/>
            P 27 indigni] et <hi rend="italic">add. v</hi> accedat P 28 oboedientiae P <lb/>
            30 discribit P agriculam P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="92"/>
            ecce agricola expectat pretiosum terrae fructum, ut <lb/>
            recipiat temporiuum et serotinum. quid est temporiuum, <lb/>
            quid serotinum P temporiui fractus sunt, quos stipendiis militiae <lb/>
            praesentis adquirimus. serotini sunt, quos post emeritam seruitutem <lb/>
            in illius saeculi retributione capiemus. temporiui sunt <lb n="5"/>
            fides atque sinceritas cordis, beniuolentia, corporis temperantia, <lb/>
            contemptus mali, appetitus boni, tranquillitas mansuetudinis, <lb/>
            puritas castitatis. serotini fructus sunt adquisitio rerum inmortalium, <lb/>
            hereditas caelestium, proprietas aeternorum, de <lb/>
            quibus dicitur: nec oculos uidit nec auris audiuit nec <lb n="10"/>
            in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus his, <lb/>
            qui diligunt illum. de quibus per apostolos et martyres <lb/>
            dicitur: non sunt condignae passiones huius temporis <lb/>
            ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. temporiui <lb/>
            itaque fructus in uirtutibus sunt, serotini in remuneratione <lb n="15"/>
            uirtutum. temporiui sunt, quos hic opera capiunt in <lb/>
            praeceptis, serotini, quos illic uota consequentur in praemiis. 
</p><p>Quantum ergo delectetur deus, si fecerimus murum, id est <lb/>
            ualidissimum contra offensam dei supplicationis obstaculum, <lb/>
            sicut fecit ille, de quo legimus: properauit enim homo sine <lb n="20"/>
            querella deprecari pro populo proferens seruitutis <lb/>
            suae scutum, restitit irae et finem inposuit necessitati. <lb/>
            qui staret, inquit, oppositus contra me propterea, ne <lb/>
            disperderem eam. qui ostendit, quomodo eius ira superetur, <lb/>
            quodam modo placatus irascitur. inter haec quicumque a potentissimo <lb n="25"/>
            ac iustissimo conditore ita factum hominem dicit, <lb/>
            ut unus in sinistram sine proprio crimine inpulsu tantum <lb/>
            praescientiae deputetur, alter in dexteram indiscussis meritis <lb/>
            adtrahatur, hoc aperte asserere deprehenditur inordinatas uel <lb/>
            iniquas esse dispositiones et factoris et iudicis.

<note type="footnote"> 1] Iac. 5, 7. 10] 1 Cor. 2, 9. 13] Rom. 8, 18. 20] Sap. 18, 21. <lb/>
            23] Ezech. 22, 30. </note>

<note type="footnote"> 1 praetiosu P 2 seretinum P 4 meritam P 5 seculi P 6 adquae <lb/>
            P 7 contemtus P appetitum P 13 condigne P passionis P <lb/>
            15 itaquae P 18 si fecerimus <hi rend="italic">scripsi,</hi> siue P, fieri <hi rend="italic">v</hi> 21 querIIIa P <lb/>
            depraecari P 24 separetur <hi rend="italic">v</hi> 25 quicumquae P 26 ac iustissimo P <hi rend="italic">bis</hi> <lb/>
            29 depraehenditur P 30 factores P1 </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="93"/>
            
</p><p>Sed hoc loco sollicitus intendat auditor auctori summo, cum <lb/>
            hominem plasmare disponeret, auctori, inquam, summo in ministerium <lb/>
            et consilium hominis fabricandi quattuor astitere uirtutes. <lb/>
            quae quattuor? potentia utique, bonitas, sapientia <lb/>
            atque iustitia. tu uide, quam deo ex his quattuor defuisse<lb n="5"/>
            praesumas asserere. itaque ad intellectum euidentius colligendum <lb/>
            proferant, si placet, singulae istae uirtutes quasi tractatus <lb/>
            et adlocutiones suas. potentia dicat: faciamus post <lb/>
            caeli regnum in secundis mirabilem creaturam, ne in imperii <lb/>
            nostri possessione, quae prima sunt, haec etiam uideantur extrema.<lb n="10"/>
            istam speciosam mundi machinam consummemus, ut <lb/>
            in ea hominem faciamus, et praeficiamus, per quem mundus <lb/>
            ordinetur, possideatur, ornetur. bonitas dicat: fas non est, ut <lb/>
            sola beneficiis nostris caelestia perfruantur. faciamus et in <lb/>
            terra hominem, circa quem abundantiam gratiae nostrae exerceamus,<lb n="15"/>
            circa quem beniuolentiae munera dilatemus, in quem <lb/>
            pietatis ingenitae diuitias profundamus. sapientia dicat: non <lb/>
            solum faciamus, sed etiam sensu rationis ac discretionis honoremus, <lb/>
            prudentiae lumine repleamus, faciamus simplicem, faciamus <lb/>
            astutum. simplicem, ne malum callidus inferat, astutum,<lb n="20"/>
            ne incautus incurrat. insinuemus ei affectum boni, intellectum <lb/>
            mali et iuxta gubernationem nostram permittamus eum <lb/>
            in manu consilii sui ac proprii in libertate iudicii. 
</p><p rend="script">Tractat inter haec secum potentia, cui inest et praescientia. <lb/>
            quid agimus, quod eum, si arbitrio suo permittimus liberum, <lb n="25"/>
            in peccati deuia praenoscimus transiturum et pretiosae dona <lb/>
            facturae conuersurum esse praeuidemus ad instrumenta nequitiae? <lb/>
            et ideo si opus in eo nostrum uolumus esse perpetuum, <lb/>
            tollamus ei de potestate peccatum. dicit iustitia: non <lb/>
            ita est. non conpetit legibus nostris, ut is, quem a contrariis <lb n="30"/>
            oportet probari, de uiribus suis non possit agnosci. non

<note rend="script" type="footnote"> 1 <hi rend="italic">num</hi> sollicitius <hi rend="italic">scribendum </hi>? indat <hi rend="italic">v</hi> 2 ministeriom P1 4 utiu <lb/>
            <lb/>
            quae P 5 adquae <hi rend="italic">P</hi> t 6 itaquae <hi rend="italic">P</hi> 7 proferunt P 9 cae <hi rend="italic">P (Ii<lb/>
             man. alt.)</hi> 10 nostre P . 11 ista P 12 praefaciaraus P 14 sola:, ĮJ <lb/>
            15 habundantia P 16 boniuolentiac P quaem P 19 luminp P <lb/>
            23 consili P 24 potentia] sapientia <hi rend="italic">v</hi> 25 si <hi rend="italic">om. v</hi> 2(3 praetiosae P <lb/>
            28 pepetuum P 29 ei <hi rend="italic">scripsi,</hi> eum P </note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            conpetit, inquam, hoc legibus nostris, ut ei, quem glorificari etiam <lb/>
            ex officio suo uolumus, materiam et causam gloriae denegemus, <lb/>
            ut eum, quem cupimus munerari per nudam gratiam, <lb/>
            faciamus de labore proprio nihil mereri. egerant potius in eo singillatim <lb/>
            sociae istae germanaeque uirtutes, egerant partes suas. <lb n="5"/>
            potentiae sit inter cuncta uisibilia, praesertim inter hostes <lb/>
            habitaturum creare sublimem, sapientiae ordinare prudentem, <lb/>
            bonitatis adiuuare certantem, iustitiae coronare uincentem. 
</p><p>Talem ergo hominem pro utilitate sui ac pro nostri dignitate <lb/>
            faciamus, quem in dexteram partem non trahat necessitas, <lb n="10"/>
            sed uoluntas, qui malum ratione intellegat, bonum uirtute per- <lb/>
            Sciat. talem faciamus, cui bonitas in natura, malitia uero extra <lb/>
            naturam sit, qui bonum in uoluntate, malum habeat in potestate, <lb/>
            qui bonum naturaliter uelit, malum actualiter possit, qui <lb/>
            mandata nostra custodiat uoluntarius et periclitari non possit <lb n="15"/>
            inuitus, cui prima ista sit laudis occasio, ut peccare et possit <lb/>
            et nolit. sufficiat autem, quod in quadrupedibus et brutis, <lb/>
            quae subicienda sunt homini, iam fecimus tale animal, quod, <lb/>
            dum non est obnoxium culpae, fructum non potest habere iustitiae. <lb/>
            hunc autem non oportet esse pecudis similem, cui <lb n="20"/>
            commissuri sumus nostrae imaginis dignitatem. interrogemus ea, <lb/>
            quae peccati nescia ac rationis ignara absque ullo prudentiae honore <lb/>
            formauimus. numquid proderit pecudi simplicitas sua aut <lb/>
            arbori fecunditas sua? erga hominum nostrum non poterimus <lb/>
            laudi conferre palmam, si uolumus necessitati seruire naturam. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Hunc ergo conditione subditum, discretione liberum, ratione <lb/>
            perfectum ita ordinare nos aequum est sub potestate permissa <lb/>
            et lege proposita, ut custodia praecepti aditus et causa sit <lb/>
            praemii. nam si mali copiam ac licentiam non habuerit, boni <lb/>
            gloriam non habebit. si iuxta beniuolentiam nostram non <lb n="30"/>
            etiam suo studio uel labore praedicabilem tenuerit sanitatem, <lb/>
            non erit innocentia, sed inertia, et praeterea praemium perit,

<note rend="script" type="footnote"> 3 eum] cum <hi rend="italic">v</hi> 4 nil <hi rend="italic">v</hi> singilatim P 5 germaneque P 7 sublimen <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 14 uellit <hi rend="italic">P</hi> 15 pereclitare P 17 nollit P 18 quae <hi rend="italic">om</hi>. r <lb/>
            re <lb/>
            subiciendi P 19 habe P 22 absquae P ulla P 23 peccodi P <lb/>
            ee <lb/>
            28 leB P </note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            ubi meritum non praecedit. bona nostra non potest seruare, <lb/>
            qui nescit adquirere. nisi fuerit oboedientiae praemissa deuotio, <lb/>
            gratiae uilescit oblatio. simulque uerecundia remunerantis est, <lb/>
            si honoretur otiosus, si remuneretur ignauus. quin potius cooperante <lb/>
            adiutorio etiam suo opere fiat dignus et cum bona<lb n="5"/>
            conscientia sit beatus. nam nisi fuerit tribuentis iusta liberalitas, <lb/>
            non erit accipientis perfecta felicitas, et nisi prius explorata <lb/>
            fuerit inquirentis auiditas, in quo iocundabitur benignitas <lb/>
            largientis? 
</p><p rend="script">Adhuc cum iustitia uerba conserit praescientia et ita dicit:<lb n="10"/>
            melius est, ut non fiat genus humanum, quam ita fieri uideatur, <lb/>
            ut pereat. respondet bonitas atque iustitia: non ita <lb/>
            est. propter Cain impium Abel pius in rebus non erit? <lb/>
            propter increscentem malitiam mundus Noe iustitiam non uidebit? <lb/>
            propter ludam non habebimus Petrum? propter eos,<lb n="15"/>
            qui uitio blandiente uincendi sunt, in uitam non uenient, qui <lb/>
            per rigidam magnanimitatem uirtutis austerae iusto iudicio <lb/>
            coronandi sunt? propter praeuaricatorum multitudinem praetermittentur <lb/>
            in nihilum iustorum saecula, milia martyrum <lb/>
            regnumque sanctorum? propter eos, quos suo crimine praenoscimus<lb n="20"/>
            peccaturos, non faciemus eos, quos praescimus etiam <lb/>
            suo merito placituros? si ita est, plus fraudabit potentiae <lb/>
            nostrae praecognita quam consummata malitia nocebit, siquidem <lb/>
            bonis malorum praescita generatio nocebit, bonis, qui propter <lb/>
            eam creandi non erunt, quae creata quandoque soli sibi nocere<lb n="25"/>
            potuisset? sed dicat bonitas: ita faciamus humanum genus, <lb/>
            ut peccare non possit. cui respondet e contra circumspecta <lb/>
            iustitia: quomodo terrestribus dabimus, quod caelestibus non <lb/>
            indulsimus? quomodo habebit fragilitas hominum, quod natura <lb/>
            non obtinuit angelorum? quae cum ita sint, non audeat

<note rend="script" type="footnote"> 3 uiliflcit P simulquae P 10 et] ipsa <hi rend="italic">add. v</hi> 12 respondit <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            ttin <lb/>
            adquae <hi rend="italic">P</hi> 13 propterea in <hi rend="italic">P (correxit man. rec.)</hi> propter impium <lb/>
            Cain Abel v in rebus] reus <hi rend="italic">v</hi> 14 crescentem <hi rend="italic">v</hi> 16 blandimente <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            17 austere <hi rend="italic">P</hi> iuditio <hi rend="italic">P</hi> 20 regnumquae <hi rend="italic">P</hi> 21 peccaturos <hi rend="italic">correxi,</hi> <lb/>
            peccaturas <hi rend="italic">P,</hi> peccatores <hi rend="italic">v</hi> faciaemus <hi rend="italic">P</hi> praesciremus P 23 malicia <lb/>
            P 24 propterea <hi rend="italic">v</hi> 25 quia <hi rend="italic">v</hi> quandoquae P 27 respondet e <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi,</hi> respondite P, respondeat e <hi rend="italic">v</hi> 28 non <hi rend="italic">om. v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="96"/>
            creatura de creatoris opere disputare. potentiae itaque fuit, ut <lb/>
            inmortalem ex nihilo hominem conderet, sapientiae, ut capacem <lb/>
            rationis efficeret, bonitatis, ut ad beatitudinem praepararet, <lb/>
            iustitiae, ut non ante eligeret quam probaret. 
</p><p rend="script">Sed inter haec aliquis persistit et dicit: si constat peccatores <lb n="5"/>
            in illo saeculo suppliciis addicendos et aeternis ignibus <lb/>
            mancipandos, sic fieri homo debuit, ut is omnino peccare non <lb/>
            possit. quid praecurris, o homo, auctoris tui dispensationes? <lb/>
            quid quaeris rem inmortalitatis in regione mortis? quid quaeris <lb/>
            in militia, quod paratur in gloria? quid ante emeritum laborem <lb n="10"/>
            poscis, quae praeparata sunt post laborem? dabitur <lb/>
            hoc, sed iam in aeternum iustificato, quando id, quod conlatum <lb/>
            fuerit, perire non possit. dabitur hoc, sed in tempore beatitudinis, <lb/>
            ubi iam peccatum nec uincere sit necesse nec scire, <lb/>
            ubi ad peccandum non uoluntas, non possibilitas erit, ubi <lb n="15"/>
            sancte, integre, pie uiuere non erit diligentia, non industria, <lb/>
            sed natura dispensante ita diuina misericordia atque iustitia, <lb/>
            ut qui hic studuerit integritati nulla illic ultra possit labe corrumpi. <lb/>
            dignum enim esse iudicabit, ut homo peccare qui <lb/>
            noluit infirmus non possit aeternus, sed ut labentibus in inmensum <lb n="20"/>
            saeculis sine metu gaudium, sine inuido praemium, <lb/>
            sine hoste sit regnum.

<note rend="script" type="footnote"> ho <lb/>
            1 itaquae P 2 nihilominem P 8 posset <hi rend="italic">v</hi> 10 milicia P, malitia v <lb/>
            paretur <hi rend="italic">v</hi> 14 nec necesse P nec scire] nescire P 17 adquae P <lb/>
            18 illuc <hi rend="italic">P</hi> 19 iudicauit <hi rend="italic">v</hi> 22 regnum] explicit <hi rend="italic">add. P</hi> </note> 
<pb n="97"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>