<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="2"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>X.  DE EO, QVOD NATURAE LEQVM IN PRIMO HOMINE ASSERUNT INTERISSE NEC PER POSTEROS UIGUISSE USQVE AD SALUATORIS ADUENTUM. </title></ab><p>Sed dicis naturalia bona commemoranda non esse; quia <lb/>
            ante aduentum Christi nequaquam gentes ad salutem pertinuisse<lb n="15"/>
            manifestum est. qui naturam in bonis suis negat debere <lb/>
            praedicari, nescit profecto ipsum naturae auctorem esse, <lb/>
            qui gratiae est. hoc qui inprudentissime negat, negat naturae <lb/>
            bonum extra dei opificium et aut numen quod esse arbitratur <lb/>
            aut fatum. cum uero ipse sit conditor, qui reparator, unus<lb n="20"/>
            idemque in utriusque operis laude benedicitur, unus idemque <lb/>
            in utriusque operis praeconio celebratur. iure itaque utriusque <lb/>
            rei munus assero, quia me illi scio debere, quod natus sum, <lb/>
            cui debeo, quod renatus sum. et propterea non ideo negabo <lb/>
            conditoris dona, quia perdidi, sed priora ideo sequentibus non <lb n="25"/>
            exaequabo, quia multipliciter in melius reparata suscepi. extollam <lb/>
            beneficia creantis, sed in inmensum praeferam redimentis. <lb/>
            </p><p>Ne in hoc quidem uidebor incautus, si profitear, quod aliquotiens <lb/>
            in dispositionibus nostris non quidem in uitae nostrae

<note type="footnote"> 1 neglexerit <hi rend="italic">v</hi> oboedientis P 2 qui <hi rend="italic">om. v</hi> obsequium] et <hi rend="italic">add. v</hi> <lb/>
            7 quemammodum P 8 cogente te P 9 iuditiu P 13 uicuisso P <lb/>
            11 <lb/>
            16 praedicari debere <hi rend="italic">v</hi> 19 nomen P 21 idemquae <hi rend="italic">et</hi> utriiiflquae <hi rend="italic">utroque<lb/>
             loco P</hi> laude — 22 operis <hi rend="italic">om. v</hi> 22 itaquae utriusquae <hi rend="italic">P</hi> 23 scio <lb/>
            illi v 29 ne in] nec v aliquoties P </note>

<note type="footnote"> 6* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="84"/>
            primordiis, sed dumtaxat in mediis gratias speciales et ex accedenti <lb/>
            largitate uenientes uoluntas nostra deo ita ordinante <lb/>
            praecedat. utrum ita sit, sacra interrogemus eloquia. legimus <lb/>
            in euangelio dicentem dominum: quid tibi uis faciam? et <lb/>
            iterum: uis sanus fieri? uides, quia non tribuitur munus <lb n="5"/>
            salutis, nisi prius interrogetur desiderium uoluntatis. sed et <lb/>
            cum uenitur ad baptismum, prius accedentis uoluntas inquiritur, <lb/>
            ut regenerantis gratia subsequatur. et in centurione <lb/>
            Cornelio, quia praecessit uoluntas gratiam, ideo praeuenit et <lb/>
            gratia regenerationem. nihil hic, ut opinor, redolet praesumptionis, <lb n="10"/>
            cum et hoc ipsum incessabiliter asseram, quod <lb/>
            deo ipsam debeam uoluntatem, praesertim cum in omnibus <lb/>
            eius motibus ad opus gratiae referam uel inchoationis initia <lb/>
            uel consummationis extrema. 
</p><p>Abraham quoque ex media gentilitate progrediens non solum <lb n="15"/>
            cum omni familia sua ad salutem uocatur, sed etiam pater <lb/>
            multarum gentium testimonio ipsius ueritatis efficitur. de <lb/>
            dei bonitate est, quod uocatur, de propria uoluntate, quod <lb/>
            promptus obsequitur. Iob quoque sine animi libertate incumbenti <lb/>
            in se hosti non potuisset obsistere, sed iungit magnanimitatem <lb n="20"/>
            cordis cum auxilio protectoris. ac sic iustitia remunerantis <lb/>
            deuotionem pugnantis ostendit. in spiritali bello <lb/>
            ita ad hominis laborem uidetur pertinere conflictus, sicut ad <lb/>
            deum refertur euentus. amicos quoque Iob ex gentibus uenisse <lb/>
            nondum promulgatae legis tempus ostendit et, dum <lb n="25"/>
            pro eis idem Iob praecipiente domino supplicasse et exauditus <lb/>
            esse memoratur, his quoque adhuc in gentilitate uiuentibus <lb/>
            salus indubitata confertur. Rahab quoque in tantum nationis <lb/>
            gentiliciae fuit, ut ex gentibus congregandae typum praeferret. <lb/>
            ecclesiae. haec etiam in salutem cum omni domo

<note type="footnote"> 4] Marc. 10, 51. 5] Ioann. 5, 6. 16] Gen. 17, 4. </note>

<note type="footnote"> i <lb/>
            1 gratia P 5 fieri sanus r 9 eornilio P 14 consummat.iones <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            15 quoquae P 17 gentium P <hi rend="italic">bis</hi> 19 promtus P quoquae P <lb/>
            20 magnitatem <hi rend="italic">v</hi> 24 quoquae <hi rend="italic">P</hi> 25 tempus <hi rend="italic">om</hi>. r 26 eis idem] <lb/>
            eisiloni v 27 quoquae P 28 quoquae P </note>
<pb n="85"/>
            + <lb n="30"/>
            sua fide inoperante suscipitur, de qua legimus: fide R ah Rahab, <lb/>
            meretrix non periit cum incredulis. unde hic extra <lb/>
            legem positi accusantur increduli, nisi quia legem naturae, <lb/>
            cui fides iuncta est, seruare noluerunt? unde obicitur incredulitas, <lb/>
            nisi quia in promptu fuit credendi facultas? liberi <lb n="5"/>
            itaque arbitrii ratio facit, ut remuneretur credens et damnetur <lb/>
            incredulus. 
</p><p rend="script">Legimus in libro Geneseos: nondum enim conpleta sunt <lb/>
            peccata Amorrhaeorum. praedicit dominus filios Israel in <lb/>
            terra Aegypti humiliandos atque inde ad perdendas impias<lb n="10"/>
            nationes et percipiendas promissas sedes in signis et miraculis <lb/>
            educendos, sed hoc prius fieri non posse testatur, quam gentes, <lb/>
            quas eis traditurus erat, peccatorum excrescentium magnitudine <lb/>
            flagellis debitis locum faciant et extendi in se manum afflictionis <lb/>
            extremae consummatae iniquitatis mole conpellant. ubi<lb n="15"/>
            expectatur multiplicatio peccatorum, prauitas arguitur uoluntatum. <lb/>
            qui gentili absoluto a lege praecepti inponit pro aequitate <lb/>
            sententiam, legem naturae arguit fuisse calcatam, simulque <lb/>
            longanimitas sustinentis iustitiam probatur manifestare <lb/>
            damnantis. nemo enim moram ex moderatione permittit, qui<lb n="20"/>
            ex praedestinatione punire disponit. nondum, inquit, inpleta <lb/>
            sunt peccata Amorrhaeorum. dum in plenitudine peccatorum <lb/>
            commemoratur perditionis causa, aufertur praefixae necessitatis <lb/>
            inuidia. diuinae hoc loco patientiae agnosce uirtutem.. <lb/>
            liberandus et subuersurus impias gentes populus Israel interim<lb n="25"/>
            in seruitute retinetur, donec iniquitas gentium conpleatur. tam <lb/>
            diu ultionem differt ira iudicii, quamdiu crescat in cumulum <lb/>
            mensura peccati, ut concurrente sibi bonitate et seueritate sub <lb/>
            uno eodemque tempore hinc absolutio filii, inde contritio exerceatur <lb/>
            inimici.

<note type="footnote"> 1] Hebr. 11, 31. 8] Geu. 15, 16. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 operante v suscepitur P raab P 3 incredulitatis v 5 promtu P <lb/>
            9 amorreonun P israbel <hi rend="italic">P</hi> 10 adquae <hi rend="italic">P</hi> 11 insignes P1 13 ci <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            (s <hi rend="italic">suprascr. man. alt.)</hi> 18 simulquae <hi rend="italic">P</hi> 20 permittit <hi rend="italic">scripsi,</hi> praemittit <lb/>
            P 21 praedistinatione P inquid P 22 amoreorum P <lb/>
            27 affert <hi rend="italic">v</hi> 29 eodemquae P </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="86"/>
            
</p><ab><title type="sub">CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA ANTE GRATIAE TEMPUS AGNITIO UNIUS DEI GENTIBUS CONCESSA NON FUERIT. </title></ab><p>In grandi profundo ignorantiae uolutantur qui dicunt, quod <lb/>
            unius dei notitiam habere non potuerint gentes ante saluatoris <lb/>
            aduentum, cum apostolus asserat factorem mundi per facturae <lb n="5"/>
            suae magnificentiam potuisse cognosci ita dicendo: quod notum <lb/>
            est dei, manifestum est in illis. inuisibilia enim <lb/>
            eius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta <lb/>
            conspiciuntur. sempiterna quoque uirtus eius <lb/>
            et diuinitas, ut sint inexcusabiles. quomodo tu excusabiles <lb n="10"/>
            dicis eo, quod alieni fuerint a caelestibus donis, quos <lb/>
            deus ex hoc inexcusabiles protestatur, quod abusi probentur <lb/>
            acceptis et opificis sublimitatem sine difficultate scire potuissent, <lb/>
            si opus interrogassent? longe est hoc ab omni ratione <lb/>
            absque pietate, ut homo ad agnoscendum deum nuper putetur <lb n="15"/>
            eruditus, cui uniuersus ab exordio rerum testis est mundus, <lb/>
            et ideo in eadem epistola (apostolus) dicit: cum enim gentes, <lb/>
            quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt <lb/>
            faciunt. non ergo recenti magisterio ad conprehendendam <lb/>
            legem dei credatur inbutus, qui id, quod naturaliter habet, in <lb n="20"/>
            primi utique hominis conditione percepit. inmutauerunt, <lb/>
            inquit apostolus, gloriam incorruptibilis dei in similitudinem <lb/>
            imaginis (corruptibilis hominis) et uolucrum <lb/>
            et quadripedum et serpentium. 
</p><p>Dum inprudens abiecta et indigna ueneratur, debuisse se <lb n="25"/>
            omnimodis cultum dignioribus profitetur, dumque lignum adorat <lb/>
            et lapidem, in promptu habuit, ut saperet adorare terrestrium

<note type="footnote"> 6] Rom. 1, 19. 17] Rom. 2, 14. 21] Rom. 1, 28. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 neque hoc loco neque in capitulorum indice noui capituli nunverus <lb/>
            in P exstat; de uerbis</hi> contra hoc — fuerit, <hi rend="italic">quae desunt in indice, cf</hi>. quae <lb/>
            <hi rend="italic">exposui in Wrro \'Studien iiber die Schriften des Faustus\', p. 11</hi> 9 quoquae <lb/>
            P 11 celcstibus <hi rend="italic">P</hi> 12 probentur <hi rend="italic">scripsi,</hi> praebentur <hi rend="italic">P,</hi> probantur <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 15 absquae <hi rend="italic">P,</hi> atque <hi rend="italic">v</hi> cognoscendum <hi rend="italic">v</hi> 17 apostolus <lb/>
            <hi rend="italic">addidi, una. P</hi> 19 conpraehendendam P 21 utiquae P 22 corruptibilis <lb/>
            hominis <hi rend="italic">addidi, om. P</hi> 26 dumquae <hi rend="italic">P</hi> 27 promtu P </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            et caelestium conditorem. nam dum homo colendum esse aliquid <lb/>
            probat, ipse intellectus colendi crimen conditoris ostendit. <lb/>
            quomodo enim religionis habuit sensum? inuenisset absque <lb/>
            dubio deum, si inquirendi adponere uoluisset affectum dicente <lb/>
            domino: quaerite et inuenietis. cum enim mens humana<lb n="5"/>
            ad uidendum oculos aperuerit, statim se desideranti quaesita <lb/>
            lux ingerit. ideoque lex intus inserta docuit uenerationem, sed <lb/>
            neglegentia et contumacia inuenire non meruit ueritatem. et <lb/>
            propterea dum se mortuis simulacris et figuris insensibilibus <lb/>
            figmentum caeleste prosternit, iniuriam non solum factori, sed<lb n="10"/>
            et in se facturae suae intulit et erubescendis semet ipsum <lb/>
            contumeliis propriae inmemor generositatis affecit atque ex <lb/>
            errore ipso poenam recepit erroris, sicut ait apostolus: et mercedem, <lb/>
            quam oportuit, erroris sui in semet ipsos recipientes. <lb/>
            et sicut non probauerunt deum habere in notitia,<lb n="15"/>
            tradidit eos deus in reprobum sensum. hic <lb/>
            rebellis sensus sponte corruptus non uiolenter ablatus est. <lb/>
            sicut, inquit, non probauerunt deum habere in notitia, <lb/>
            tradidit eos deus in reprobum sensum. qui pro causis <lb/>
            praecedentibus derelinquitur, non fato premitur, sed iudicio <lb n="20"/>
            reprobatur. 
</p><p>Quod si requiras, unde indoctis nationibus in illa ingenita <lb/>
            feritate peccatum, unde nisi per animi motum mentisque consensum? <lb/>
            denique pecudes et bruta animantia a peccato omnimodis <lb/>
            libera sunt, quia discretionis nescia et rationis ignara<lb n="25"/>
            sunt. tu deteriorem pecude hominem facis. cur enim ei relinquis <lb/>
            peccatum, cui tollis arbitrium? aut si eum subdis peccato, <lb/>
            noli priuare iudicio. non ergo mentiatur iniquitas sibi. <lb/>
            nouit, quid in occulto homini dederit cognitor occultorum. et <lb/>
            ideo quando ab eo quisque pro malo opere corripitur et

<note type="footnote"> 5] Matth. 7, 7. 13] Eom. 1, 27. </note>

<note type="footnote"> 1 aliquid <hi rend="italic">P bis</hi> 3 censiun <hi rend="italic">v</hi> absquae <hi rend="italic">P</hi> 5 quaeritae P 7 <hi rend="italic">num</hi> <lb/>
            ingeret <hi rend="italic">scribendum</hi>? incerta <hi rend="italic">v</hi> 8 negligentia <hi rend="italic">P</hi> 11 erubiscendis P <lb/>
            12 adquae P 14 semet ipsis <hi rend="italic">v</hi> 15 notitiam <hi rend="italic">v</hi> 18 notitiam <hi rend="italic">P</hi> 20 praei <lb/>
            <lb/>
            mitur P 22 Wgenita P 23 mentisquae P 26 sint P relinques P <lb/>
            e <lb/>
            28 iuditio P 29 oculto P ocultorum P 30 quisquae P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="88"/>
            condemnatur, bonum facere potuisse conuincitur. magua est ergo <lb/>
            uis animi in utramque partem, dum et super honestate confunditur <lb/>
            et super inhonestate confunditur. et ideo dicitur per <lb/>
            prophetam: palpebrae eius interrogant filios hominum, <lb/>
            dominus interrogat iustum et impium. quid me iudicis <lb n="5"/>
            natus interrogat de peccato, si suae definitionis est, quod delinquo? <lb/>
            itaque qui finxit singillatim corda hominum, uias hominum <lb/>
            et merita conscientiarum secretus discussor interrogat. sed si <lb/>
            te et ipse discutias, si quando in sinistram declinare uoluisti, <lb/>
            nonne trepida conscientia, ne peccares, admonuit? nonne te <lb n="10"/>
            uelut censor occultus tristis cogitatio castigauit? ac sic homines <lb/>
            se ipsos latere non possunt testimonium reddente illis <lb/>
            conscientia et inter se cogitationibus accusantibus <lb/>
            aut etiam defendentibus. 
</p><p>Inter haec si requiras, ubi sit libertas arbitrii posita, ubi <lb n="15"/>
            sit uoluntas hominis constituta, [et] ubi nisi in intellectu, in <lb/>
            ratione atque sapientia? quae cum ita sint, prius necesse habebis <lb/>
            homini negare sapientiam, auferre rationem, ut adimere <lb/>
            liberam ualeas uoluntatem. quam ob rem si quando delictum <lb/>
            aliquod anima intra domicilium suum captiua meditatur, reclamant <lb n="20"/>
            ei cogitationum secreta, interdicunt ei intrinsecus officia <lb/>
            sua, sed uires subtrahit resistendi consuetudo peccandi. sed <lb/>
            reuoluis et dicis, quod mali et qui ad perditionem trahuntur <lb/>
            non acceperint arbitrii libertatem. primum scire debemus, quia <lb/>
            libertas arbitrii duplici ministerio praedita est, nunc ad salutem, <lb n="25"/>
            nunc ad perditionem sui prompta est. sed obponis, quod uoluntatis <lb/>
            libertas solis conpetat liberandis et in redemptionis <lb/>
            beneficio constitutis. non ita est. liberatio ad donum gratiae <lb/>
            et ad propositum consentientis pertinet uitae, libertas uero <lb/>
            arbitrii non est res accedentis munificentiae, sed naturae. quaerentibus <lb n="30"/>
            illa uel tribuitur uel conseruatur, etiam non

<note type="footnote"> 4] Ps. 10, 5. 12] Rom. 2, 15. </note>

<note type="footnote"> 2 utramquae P houestatem <hi rend="italic">v</hi> fundatur <hi rend="italic">v</hi> 7 itaquae P fineiit P <lb/>
            1 n <lb/>
            singilatim P 8 emerita <hi rend="italic">v</hi> 10 nec P peccaris P ammouit P <lb/>
            16 et <hi rend="italic">uncis inclusi</hi> 17 atquae P 23 trahunt P 26 promta P <lb/>
            27 solii P libyandis competat v 30 accidentis P 31 illam <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="89"/>
            requirentibus ista confertur. illa renascentibus ministratur, ista <lb/>
            nascentibus. libertas ad solam dei pertinet operationem, liberatio <lb/>
            et ad subditi hominis seruitutem. illa bonis confirmata, <lb/>
            ista et malis insita est. illa adquisitis et perseuerantibus conpetit, <lb/>
            ista et perditis suppetit. illa condentis, ista et oboedientis<lb n="5"/>
            est. illa potentiae, ista est misericordiae. illa originis et generis, <lb/>
            ista est muneris et uirtutis. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>