X. DE EO, QVOD NATURAE LEQVM IN PRIMO HOMINE ASSERUNT INTERISSE NEC PER POSTEROS UIGUISSE USQVE AD SALUATORIS ADUENTUM. Sed dicis naturalia bona commemoranda non esse; quia ante aduentum Christi nequaquam gentes ad salutem pertinuisse manifestum est. qui naturam in bonis suis negat debere praedicari, nescit profecto ipsum naturae auctorem esse, qui gratiae est. hoc qui inprudentissime negat, negat naturae bonum extra dei opificium et aut numen quod esse arbitratur aut fatum. cum uero ipse sit conditor, qui reparator, unus idemque in utriusque operis laude benedicitur, unus idemque in utriusque operis praeconio celebratur. iure itaque utriusque rei munus assero, quia me illi scio debere, quod natus sum, cui debeo, quod renatus sum. et propterea non ideo negabo conditoris dona, quia perdidi, sed priora ideo sequentibus non exaequabo, quia multipliciter in melius reparata suscepi. extollam beneficia creantis, sed in inmensum praeferam redimentis. Ne in hoc quidem uidebor incautus, si profitear, quod aliquotiens in dispositionibus nostris non quidem in uitae nostrae 1 neglexerit v oboedientis P 2 qui om. v obsequium] et add. v 7 quemammodum P 8 cogente te P 9 iuditiu P 13 uicuisso P 11 16 praedicari debere v 19 nomen P 21 idemquae et utriiiflquae utroque loco P laude — 22 operis om. v 22 itaquae utriusquae P 23 scio illi v 29 ne in] nec v aliquoties P 6* primordiis, sed dumtaxat in mediis gratias speciales et ex accedenti largitate uenientes uoluntas nostra deo ita ordinante praecedat. utrum ita sit, sacra interrogemus eloquia. legimus in euangelio dicentem dominum: quid tibi uis faciam? et iterum: uis sanus fieri? uides, quia non tribuitur munus salutis, nisi prius interrogetur desiderium uoluntatis. sed et cum uenitur ad baptismum, prius accedentis uoluntas inquiritur, ut regenerantis gratia subsequatur. et in centurione Cornelio, quia praecessit uoluntas gratiam, ideo praeuenit et gratia regenerationem. nihil hic, ut opinor, redolet praesumptionis, cum et hoc ipsum incessabiliter asseram, quod deo ipsam debeam uoluntatem, praesertim cum in omnibus eius motibus ad opus gratiae referam uel inchoationis initia uel consummationis extrema. Abraham quoque ex media gentilitate progrediens non solum cum omni familia sua ad salutem uocatur, sed etiam pater multarum gentium testimonio ipsius ueritatis efficitur. de dei bonitate est, quod uocatur, de propria uoluntate, quod promptus obsequitur. Iob quoque sine animi libertate incumbenti in se hosti non potuisset obsistere, sed iungit magnanimitatem cordis cum auxilio protectoris. ac sic iustitia remunerantis deuotionem pugnantis ostendit. in spiritali bello ita ad hominis laborem uidetur pertinere conflictus, sicut ad deum refertur euentus. amicos quoque Iob ex gentibus uenisse nondum promulgatae legis tempus ostendit et, dum pro eis idem Iob praecipiente domino supplicasse et exauditus esse memoratur, his quoque adhuc in gentilitate uiuentibus salus indubitata confertur. Rahab quoque in tantum nationis gentiliciae fuit, ut ex gentibus congregandae typum praeferret. ecclesiae. haec etiam in salutem cum omni domo 4] Marc. 10, 51. 5] Ioann. 5, 6. 16] Gen. 17, 4. i 1 gratia P 5 fieri sanus r 9 eornilio P 14 consummat.iones P 15 quoquae P 17 gentium P bis 19 promtus P quoquae P 20 magnitatem v 24 quoquae P 25 tempus om . r 26 eis idem] eisiloni v 27 quoquae P 28 quoquae P + sua fide inoperante suscipitur, de qua legimus: fide R ah Rahab, meretrix non periit cum incredulis. unde hic extra legem positi accusantur increduli, nisi quia legem naturae, cui fides iuncta est, seruare noluerunt? unde obicitur incredulitas, nisi quia in promptu fuit credendi facultas? liberi itaque arbitrii ratio facit, ut remuneretur credens et damnetur incredulus. Legimus in libro Geneseos: nondum enim conpleta sunt peccata Amorrhaeorum. praedicit dominus filios Israel in terra Aegypti humiliandos atque inde ad perdendas impias nationes et percipiendas promissas sedes in signis et miraculis educendos, sed hoc prius fieri non posse testatur, quam gentes, quas eis traditurus erat, peccatorum excrescentium magnitudine flagellis debitis locum faciant et extendi in se manum afflictionis extremae consummatae iniquitatis mole conpellant. ubi expectatur multiplicatio peccatorum, prauitas arguitur uoluntatum. qui gentili absoluto a lege praecepti inponit pro aequitate sententiam, legem naturae arguit fuisse calcatam, simulque longanimitas sustinentis iustitiam probatur manifestare damnantis. nemo enim moram ex moderatione permittit, qui ex praedestinatione punire disponit. nondum, inquit, inpleta sunt peccata Amorrhaeorum. dum in plenitudine peccatorum commemoratur perditionis causa, aufertur praefixae necessitatis inuidia. diuinae hoc loco patientiae agnosce uirtutem.. liberandus et subuersurus impias gentes populus Israel interim in seruitute retinetur, donec iniquitas gentium conpleatur. tam diu ultionem differt ira iudicii, quamdiu crescat in cumulum mensura peccati, ut concurrente sibi bonitate et seueritate sub uno eodemque tempore hinc absolutio filii, inde contritio exerceatur inimici. 1] Hebr. 11, 31. 8] Geu. 15, 16. 1 operante v suscepitur P raab P 3 incredulitatis v 5 promtu P 9 amorreonun P israbel P 10 adquae P 11 insignes P1 13 ci P (s suprascr. man. alt.) 18 simulquae P 20 permittit scripsi, praemittit P 21 praedistinatione P inquid P 22 amoreorum P 27 affert v 29 eodemquae P CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA ANTE GRATIAE TEMPUS AGNITIO UNIUS DEI GENTIBUS CONCESSA NON FUERIT. In grandi profundo ignorantiae uolutantur qui dicunt, quod unius dei notitiam habere non potuerint gentes ante saluatoris aduentum, cum apostolus asserat factorem mundi per facturae suae magnificentiam potuisse cognosci ita dicendo: quod notum est dei, manifestum est in illis. inuisibilia enim eius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas, ut sint inexcusabiles. quomodo tu excusabiles dicis eo, quod alieni fuerint a caelestibus donis, quos deus ex hoc inexcusabiles protestatur, quod abusi probentur acceptis et opificis sublimitatem sine difficultate scire potuissent, si opus interrogassent? longe est hoc ab omni ratione absque pietate, ut homo ad agnoscendum deum nuper putetur eruditus, cui uniuersus ab exordio rerum testis est mundus, et ideo in eadem epistola (apostolus) dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt. non ergo recenti magisterio ad conprehendendam legem dei credatur inbutus, qui id, quod naturaliter habet, in primi utique hominis conditione percepit. inmutauerunt, inquit apostolus, gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis (corruptibilis hominis) et uolucrum et quadripedum et serpentium. Dum inprudens abiecta et indigna ueneratur, debuisse se omnimodis cultum dignioribus profitetur, dumque lignum adorat et lapidem, in promptu habuit, ut saperet adorare terrestrium 6] Rom. 1, 19. 17] Rom. 2, 14. 21] Rom. 1, 28. 1 neque hoc loco neque in capitulorum indice noui capituli nunverus in P exstat; de uerbis contra hoc — fuerit, quae desunt in indice, cf . quae exposui in Wrro \'Studien iiber die Schriften des Faustus\', p. 11 9 quoquae P 11 celcstibus P 12 probentur scripsi, praebentur P, probantur v 15 absquae P, atque v cognoscendum v 17 apostolus addidi, una. P 19 conpraehendendam P 21 utiquae P 22 corruptibilis hominis addidi, om. P 26 dumquae P 27 promtu P et caelestium conditorem. nam dum homo colendum esse aliquid probat, ipse intellectus colendi crimen conditoris ostendit. quomodo enim religionis habuit sensum? inuenisset absque dubio deum, si inquirendi adponere uoluisset affectum dicente domino: quaerite et inuenietis. cum enim mens humana ad uidendum oculos aperuerit, statim se desideranti quaesita lux ingerit. ideoque lex intus inserta docuit uenerationem, sed neglegentia et contumacia inuenire non meruit ueritatem. et propterea dum se mortuis simulacris et figuris insensibilibus figmentum caeleste prosternit, iniuriam non solum factori, sed et in se facturae suae intulit et erubescendis semet ipsum contumeliis propriae inmemor generositatis affecit atque ex errore ipso poenam recepit erroris, sicut ait apostolus: et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semet ipsos recipientes. et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit eos deus in reprobum sensum. hic rebellis sensus sponte corruptus non uiolenter ablatus est. sicut, inquit, non probauerunt deum habere in notitia, tradidit eos deus in reprobum sensum. qui pro causis praecedentibus derelinquitur, non fato premitur, sed iudicio reprobatur. Quod si requiras, unde indoctis nationibus in illa ingenita feritate peccatum, unde nisi per animi motum mentisque consensum? denique pecudes et bruta animantia a peccato omnimodis libera sunt, quia discretionis nescia et rationis ignara sunt. tu deteriorem pecude hominem facis. cur enim ei relinquis peccatum, cui tollis arbitrium? aut si eum subdis peccato, noli priuare iudicio. non ergo mentiatur iniquitas sibi. nouit, quid in occulto homini dederit cognitor occultorum. et ideo quando ab eo quisque pro malo opere corripitur et 5] Matth. 7, 7. 13] Eom. 1, 27. 1 aliquid P bis 3 censiun v absquae P 5 quaeritae P 7 num ingeret scribendum ? incerta v 8 negligentia P 11 erubiscendis P 12 adquae P 14 semet ipsis v 15 notitiam v 18 notitiam P 20 praei mitur P 22 Wgenita P 23 mentisquae P 26 sint P relinques P e 28 iuditio P 29 oculto P ocultorum P 30 quisquae P condemnatur, bonum facere potuisse conuincitur. magua est ergo uis animi in utramque partem, dum et super honestate confunditur et super inhonestate confunditur. et ideo dicitur per prophetam: palpebrae eius interrogant filios hominum, dominus interrogat iustum et impium. quid me iudicis natus interrogat de peccato, si suae definitionis est, quod delinquo? itaque qui finxit singillatim corda hominum, uias hominum et merita conscientiarum secretus discussor interrogat. sed si te et ipse discutias, si quando in sinistram declinare uoluisti, nonne trepida conscientia, ne peccares, admonuit? nonne te uelut censor occultus tristis cogitatio castigauit? ac sic homines se ipsos latere non possunt testimonium reddente illis conscientia et inter se cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus. Inter haec si requiras, ubi sit libertas arbitrii posita, ubi sit uoluntas hominis constituta, [et] ubi nisi in intellectu, in ratione atque sapientia? quae cum ita sint, prius necesse habebis homini negare sapientiam, auferre rationem, ut adimere liberam ualeas uoluntatem. quam ob rem si quando delictum aliquod anima intra domicilium suum captiua meditatur, reclamant ei cogitationum secreta, interdicunt ei intrinsecus officia sua, sed uires subtrahit resistendi consuetudo peccandi. sed reuoluis et dicis, quod mali et qui ad perditionem trahuntur non acceperint arbitrii libertatem. primum scire debemus, quia libertas arbitrii duplici ministerio praedita est, nunc ad salutem, nunc ad perditionem sui prompta est. sed obponis, quod uoluntatis libertas solis conpetat liberandis et in redemptionis beneficio constitutis. non ita est. liberatio ad donum gratiae et ad propositum consentientis pertinet uitae, libertas uero arbitrii non est res accedentis munificentiae, sed naturae. quaerentibus illa uel tribuitur uel conseruatur, etiam non 4] Ps. 10, 5. 12] Rom. 2, 15. 2 utramquae P houestatem v fundatur v 7 itaquae P fineiit P 1 n singilatim P 8 emerita v 10 nec P peccaris P ammouit P 16 et uncis inclusi 17 atquae P 23 trahunt P 26 promta P 27 solii P libyandis competat v 30 accidentis P 31 illam v requirentibus ista confertur. illa renascentibus ministratur, ista nascentibus. libertas ad solam dei pertinet operationem, liberatio et ad subditi hominis seruitutem. illa bonis confirmata, ista et malis insita est. illa adquisitis et perseuerantibus conpetit, ista et perditis suppetit. illa condentis, ista et oboedientis est. illa potentiae, ista est misericordiae. illa originis et generis, ista est muneris et uirtutis.