CONTRA HOC, QVOD IMPIE ASSERUNT A DEO INDURATUM FUISSE COR PHARAONIS. Hic sensum scripturae sanctae sollicitius perscrutemur et obicientis animum consulamus, utrum Pharao uolens an 2 impiae P a suprascr. P 3 faraonis P 4 humana surgeat P o 6 pdistiuaro P 13 agit P 15 propisitum 21 neniuitis P 22 IN- CIPIT LIBER SECVNDVS P 25 faraonis P 26 sollicitus P 27 consolamus P, confundamus v farao P inuitus a domino fuerit induratus. si nolens, ipsi utique culpam obdurationis adsignas, si uero inuitus, iniquitatem dei obdurantis accusas. quae enim iustitia erat, ei, quem ipse obdurauerat, ipse puniret? cum uero dominus ipse ad eum loquatur et dicat: cur non uis dimittere populum meum uel . usquequo non uis subici mihi? ecce ubi diuinis testimoniis liberam fuisse in Pharaone agnoscimus uoluntatem. hac ratione Pharaonem, dicit dominus, obdurabo, dum eum mihi in decem plagis, quas a Moyse exoratus remoueo, insultare permitto. ego, inquit, obdurabo cor Pharaonis. sic interdum familiariter etiam apud homines genus huius elocutionis adsumimus, sic interdum contumacibus famulis exprobramus mansuetudinem nostram ita dicentes: ego patientia mea pessimum (te) feci, ego remissione mea malitiam tuam superbiamque nutriui, ego te contumacem indulgentia mea reddidi, ego dissimulatione mea cor tuum, ut contra me obduraretur, animaui. et hoc modo, quod in bonitate domini uirtutis est testimonium, in serui inprobitate fit uitium. Ait autem sermo diuinus: uidensque Pharao eo, quod data esset requies, ingrauauit cor suum. manifestissime hoc loco indulta requies cor Pharaonis indurasse perscribitur. hoc enim, quod dicit: obdurauit cor suum, non passiuum uerbum est, sed actiuum. uis scire, quia diuina moderatione ob causam induratae mentis operatur? idem ipse Pharao in decem plagis positus cum percuteretur, mitigabatur, cum laxaretur, ingrauabatur. ac sic impium diuina seueritas inclinabat, bonitas obdurabat, et, ut se esse liberi arbitrii demonstraret, castigante deo populum dimittebat, parcente reuocabat. perspice, quomodo rebellem spiritum caelestis lenitas obdurat. 5] Eiod. 10, 3. 10] Exod. 4, 21. 19] Exod. 8, 15. 1 utiquae P 8 enim] etiam v 5 quur P 6 usquaequo P 7 faraone P 8 faraonem P decim P 9 moysi P 10 faraonis P 11 genus om. v elocutionis] uim add. v 13 te addidi, om. P, post mea add. v 14 superbiamquae P 16 obduretur v amaui P 17 in om. v uirtutus P1 19 uidensquile P farao P 21 faraonis P 23 uerbum om. v 24 oc causam P farao P 25 decim P 26 si v 29 perspece P1 accedentibus mitescit flagellis, recedentibus insolescit. agnosce rationem obdurationis et uim propriae uoluntatis. Hebraeum populum, quem egredi pro inposita sibi contritione nunc praecipit et pro plagarum moderatione nunc prohibet, ad extremum incumbentibus plagis etiam festinus abire perurget et conpellit. non ergo induratur in multa dei potentia, sed contemptor efficitur in multa dei patientia. denique inter alternas uices castigationis et remissionis flagellatus humiliatur, exauditus erigitur, liberatus insultat, afflictus obtemperat et filios Israel, quos post decimam plagam emisisse cognoscitur, ad primam eum emittere potuisse uoluntas postrema testatur. et cum inter medias correptiones profiteatur: iustus es, domine, ego uero et populus meus impii, non se a deo, sed a uoluntate propria deprauatum conscientiae suae testis ostendit. et tu deum circa Pharaonem durum uel iniquum fuisse praesumis asserere, quem circa se iustum et pium ipse sacrilegus non potuit abnegare? Inmitem deum Christianus esse conqueritur, quem pium etiam impius confitetur? hoc ergo agit in hominibus caelestis misericordiae dispensatio, quod in terris pluuiae superuenientis infusio. ad copiosi imbris inlapsum cultus et edomitus cespes multiplicatur germinum fetibus, uerum incultus et crudus inutilibus herbis repletur et sentibus, ac sic unus idemque imber duas res diuersas atque contrarias iuxta culturae aut studium operatur aut uitium, sicut legimus: terra enim saepe uenientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a deo. proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledictio proxima, cuius 12] Eiod. 9, 27. 25] Hebr. 6, 7. 1 mitescit scripsi, mitis et P, mitioribus et v reoentibus v insoliscit P 2 hebreum P 5 abire perurget et conpellit scripsi, perurget et abire perurget conpellit P, perurget et abire conpellit v 7 deniquae P 9 Israeliticos omisso quos v 10 eum] cum v 15 faraonem P 18 Chrig stianus] Christum v conquaeritur P, consequitur v 19 ait P (g sltprascr. man. alt.) 21 cupiosi P 22 cespis P 24 idemquae P atquae P 26 sepe P 29 maledicto P consummatio in conbustionem. agnosce terram sub uno eodemque imbre nunc spinas et tribulos germinantem, nunc fructus benedictionibus idoneos proferentem. eodem modo dum misericordia dei expectat et parcit, emendatur oboediens, obduratur inpaenitens.