<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="1"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIIII.  QVOMODO INTELLEGENDUM SIT: NON UOLENTIS NEQVE CURRENTIS, SED MISERENTIS EST DEI, UEL ILLUD: NON UENI UOCARE IUSTOS, SED PECCATORES IN PAENITENTIAM. </title></ab><p>Sed dicis: in tantum nihil est hominis, sed totum gratiae <lb/>
            dei, ut apostolus dicat: non uolentis neque currentis, sicut <lb/>
            sibi . arrogat Iudaeus ex lege uel Pelagius ex liberi arbitrii <lb/>
            praesumptione, sed licet cum hominis seruitute totum tamen <lb/>
            miserentis est dei, non uolentis neque currentis. hic <lb n="30"/>
            illum euidenter notat et arguit, qui solum se sibi sufficere sine

<note type="footnote"> 7] Psalm. 27, 7. 27] Rom. 9, 16. </note>

<note type="footnote"> 3 uoluntati <hi rend="italic">correxi,</hi> uoluntatis <hi rend="italic">P et v</hi> 8 unusquisquae <hi rend="italic">P</hi> 9 disperet P <lb/>
            14 utriusquae <hi rend="italic">P</hi> 16 ptes P 17 luxorioso P 20 coequamus P <lb/>
            23 uolentes P nequae <hi rend="italic">P</hi> 25 paenitentia <hi rend="italic">P</hi> 27 nequae <hi rend="italic">P</hi> 28 iudaeos <lb/>
            P1 29 totam P </note> <lb/>
             
<pb n="27"/>
            manu adiuuantis existimat. ceterum ad eum, qui cum miserantis <lb/>
            auxilio conatus suos iungit, non dicit: non uolentis <lb/>
            neque currentis, sed multo aliter ad eum loquitur: sic, inquit, <lb/>
            currite, ut conprehendatis, et iterum: tam bene <lb/>
            currebatis. quis uos inpediuit ueritati non oboedire? <lb n="5"/>
            si non est etiam uoluntas expectanda currentis, quare dicitur: <lb/>
            ego igitur sic curro, non quasi in incertum, et iterum: <lb/>
            cursum consummaui, fidem seruaui? non uolentis neque <lb/>
            currentis: ipse sibi obtexit errorum tenebras, qui in <lb/>
            scripturis sanctis uel personas nescit interrogare uel causas. <lb n="10"/>
            hoc loco apostolus gentium asserens fidem Iudaeorum superbiam <lb/>
            coercet et conprimit, qui sibi iustitiam de legis operibus <lb/>
            adrogabant ac dei misericordiam et gratiam respuebant, qui <lb/>
            suam, ut dicit apostolus, quaerentes statuere iustitiam <lb/>
            iustitiae dei non sunt subiecti. <lb n="15"/>
            
</p><p>Quos et alio loco simulata iustificatione et obliqua per ironiam <lb/>
            uoce condemnat dicens: non ueni uocare iustos, sed peccatores <lb/>
            ad paenitentiam. iustos, id est, qui sibi de praesumptione <lb/>
            iustitiae blandiuntur, sicut et alio loco iustificantem <lb/>
            se respuit Pharisaeum et accusantem se suscipit publicanum. <lb n="20"/>
            non ueni, inquit, uocare iustos, sed peccatores ad <lb/>
            paenitentiam, id est, non ueni Iudaeos ex lege sibi iustitiae <lb/>
            priuilegia uindicantes, sed potius gentes requiro ex fide peccatorum <lb/>
            paenitentiam profitentes. nam ad ipsorum elationem et <lb/>
            alio loco ita dicit: non est opus sanis medico, sed qui <lb n="25"/>
            male habent. Iudaei autem iustos et sanos se iactabant esse, <lb/>
            sed non erant. quis autem sanum se sano corde dicere auderet, <lb/>
            quando uniuersitas generis humani uno serpentis morsu percussa <lb/>
            languebat? una est ergo spes sanitatis infirmo, si se •

<note type="footnote"> 3] 1 Cor. 9, 24. 4] Gal. 5, 7. 7] 1 Cor. 9, 26. 8] 2 Tim. 4, 7. <lb/>
            14] Rom. 10, 3. 17] Matth. 9, 13. 25] Matth. 9,12. </note>

<note type="footnote"> 3 nequae P 4 conpraehendere P 5 currebeatis P 7 si <hi rend="italic">P</hi> 8 nequae <lb/>
            P 11 apastolus <hi rend="italic">P</hi> 12 cohercit <hi rend="italic">P</hi> 16 hieronimiam P 18 penitentiam <lb/>
            P 20 se <hi rend="italic">om. v</hi> fariseum P suscipit <hi rend="italic">scripsi,</hi> suscepit P <lb/>
            22 noui <hi rend="italic">P (scil</hi>. non noni = respuo), ueni <hi rend="italic">uel</hi> ueni uocare <hi rend="italic">v</hi> 24 ad P, <lb/>
            et <hi rend="italic">uel</hi> de <hi rend="italic">ud</hi> ob <hi rend="italic">v</hi> 25 sani P medicos P 27 se] de <hi rend="italic">v</hi> 28 mors <lb/>
            super cussa P </note> <lb/>
             
<pb n="28"/>
            coram medico agnoscat infirmum. dignum uero est, ut remedio <lb/>
            careat, qui aegritudinem suam scire dissimulat. et propterea <lb/>
            maius gaudii erit angelis in caelo super uno peccatore <lb/>
            paenitentiam agente, quam super nonaginta <lb/>
            nouem iustis, qui non indigent paenitentia. quis non <lb n="5"/>
            hoc loco uere iustos esse credat hos, qui non indigent paenitentia? <lb/>
            sed nemo magis eget salute, quam qui se non intellegit <lb/>
            indigere. et ideo magis uerus ille pastor exultat super <lb/>
            una oue, quae ab errore reuocata est, quam super nonaginta <lb/>
            nouem ouibus, quae non errauerunt. et quis a mortiferi erroris <lb n="10"/>
            malo esse possit inmunis, cum propheta testetur: omnes nos <lb/>
            quasi oues errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit? <lb/>
            quam dolenda caecitas Iudaeorum uiam negato saluatore <lb/>
            perdiderat et errorem suum scire nolebat. 
</p><p rend="script">Hic ergo sermo diuinus sub appellatione iustorum sine praeiudicio <lb n="15"/>
            sensus alterius magis Iudaeorum notat atque increpat <lb/>
            arrogantiam. nam cum denarius et centesimus numerus iustos <lb/>
            perfectosque designet, nonus et nonagesimus iniustos et peccatores <lb/>
            ipsa inperfecti numeri ratione designat. itaque hoc <lb/>
            loco Iudaei elationem, qui se ex lege iustificans redemptoris <lb n="20"/>
            misericordiam repudiauerat, apostoli doctrina castigat dicendo: <lb/>
            non uolentis, quia in humili Christiano ipsa oboedientia et <lb/>
            subiectio cursus est et ascensus, in Iudaei elatione lapsus est <lb/>
            et decursus. non, inquit, uolentis neque currentis. quomodo <lb/>
            uox ista pertinere potest ad fidelem et Christi legibus <lb n="25"/>
            subditum, ad quem dicitur: et in lege domini fuit uoluntas <lb/>
            eius, et quod praefati sumus: si quis uult post me <lb/>
            uenire, et: uoluntarie sacrificabo tibi, domine, et: qui

<note type="footnote"> 3] Luc. 15, 7. 11] Esai. 53, 6. 26] Psalm. 1, 2. 27] Luc. 9, 23. <lb/>
            28] Psalm. 53, 8. Luc. 9, 24. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 remedio <hi rend="italic">v,</hi> remedium P 3 rnagis v angelus P1 4 agentem P <lb/>
            ro <lb/>
            supra P 9 supra P 10 quis a <hi rend="italic">scripsi,</hi> qui se a <hi rend="italic">P,</hi> quis eo <hi rend="italic">v</hi> erris P <lb/>
            11 omnes — perdiderat <hi rend="italic">om. P\', in fine paginae add. Ps</hi> 14 perdiderant P2 <lb/>
            ro <lb/>
            nolebant P 15 apellatione P 16 atquae P 17 argantiam P centissimus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 18 perfectosquae P 19 itaquae P 20 alationem P <lb/>
            22 et <hi rend="italic">om. P</hi> 24 iuquid P nequae P 26 le P 28 uoluntariae <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="29"/>
            uoluerit animam suam saluam facere, perdet illam, <lb/>
            et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet <lb/>
            illam? uide quam magnum opus et quam arduum perdendae <lb/>
            et inueniendae animae etiam in hominis uoluntate constituit <lb/>
            et propterea ita conclusit: filius enim hominis uenturus <lb n="5"/>
            est in gloria patris sui et tunc reddet unicuique secundum <lb/>
            opera sua. aduerte quia, dum dicit secundum <lb/>
            opera sua, salutem hominis non in praedestinatione factoris, <lb/>
            sed in operatione famulantis largitor gratiae conlocauit. ergo <lb/>
            hic non condicio hominis, sed conuersatio designatur et ideo<lb n="10"/>
            alio loco dicit: omnes stabimus ante tribunal dei, ut <lb/>
            referat unusquisque propria corporis, prout gessit, <lb/>
            siue bonum siue malum. agnosce hoc loco non aliena <lb/>
            generis uel originis mala, sed propria corporis gesta nouissimo <lb/>
            discutienda iudicio. <lb n="15"/>
            
</p><p rend="script">Quapropter ex homine, qui in Christo renatus est, non hoc <lb/>
            constat in examen uocandum esse, quod natus est, sed quod <lb/>
            operatus est. si ergo actus hominis non est etiam uoluntatis, <lb/>
            quomodo dicit: si uolueritis et me audieritis, bona terrae <lb/>
            comedetis? itaque conditor utriusque, id est exterioris et<lb n="20"/>
            interioris hominis deus, sicut potentia sua corporis humani <lb/>
            membra disposuit, ita ordinatione sua ministerium usumque <lb/>
            membrorum homini agere ac dispensare permisit. et sicut <lb/>
            dexteram in omni homine ipse formauit, sed in potestate hominis <lb/>
            posuit, ut eam quo uellet extenderet et ad diuersa opera<lb n="25"/>
            conferret., pari modo sensum rationis et arbitrium uoluntatis <lb/>
            in unamquamque animam inseruit inspirauit infudit, sed eam <lb/>
            in manu humani consilii moderandam et exercendam reliquit <lb/>
            eiusque officia iuri hominis dominioque conmisit, ut, si malum

<note type="footnote"> 5] Matth. 16, 27. 11] Rom. 14, 10; 2 Cor. 5, 10. 191 Esai. 1, 19. </note>

<note rend="script" type="footnote"> ...... - <lb/>
            5 hominis enim P 6 unicuiquae P 7 secundum <hi rend="italic">om. v</hi> 8 praedistinatione <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 9 in <hi rend="italic">om. v</hi> 11 loco alio P Christi <hi rend="italic">v</hi> 12 unusquisquae <lb/>
            P 15 iuditio P 16 hoc — esse <hi rend="italic">om. v</hi> 20 itaquae P utriusquae <lb/>
            P et interioris <hi rend="italic">om</hi>. v 22 usumquae P 24 dextram r spd et v <lb/>
            25 uellit P opera <hi rend="italic">om. v</hi> 26 eonferet <hi rend="italic">P</hi> 27 unamquamquae <hi rend="italic">P</hi> 28 reliquid <lb/>
            P 29 eiusquae P dominioquae P </note><lb/>
             
<pb n="30"/>
            deprauatus adpeteret, in arbitrii libertate permissum sibi sciret, <lb/>
            licere nesciret, si autem bonum cuperet, actionem et perfectionem <lb/>
            eius a conditore deposceret, ad mercedem uero illius officiosa <lb/>
            deuotio pertineret. et ideo hominis formator et rector <lb/>
            bonae uoluntatis homini deputauit usum, sibi reseruauit effectum. <lb n="5"/>
            non ergo aequum iustumque uni uelle concessit et alteri <lb/>
            denegauit, sed sicut omni homini manum oculum gressumque <lb/>
            donauit, ita similiter omni homini uoluntatem, ut eam in quaslibet <lb/>
            partes uersaret, indulsit. iustitia ergo in homine non <lb/>
            personale, sed generale et publicum dei munus est. aditus <lb n="10"/>
            capessendae salutis quasi fons quidam in medium mundi huius <lb/>
            expositus et in commune concessus ad hauriendum uniuersis <lb/>
            patet, ut largitori merito reus sit, qui haurire neglexerit. 
</p><p>Omnibus itaque oblatum est, quod ab omnibus reposcendum <lb/>
            est. nam si circa hominis, ut dicunt, salutem specialis est <lb n="15"/>
            dispensatio, nescio quomodo generalis poterit esse discussio. <lb/>
            sed cum dicat: omnes nos manifestari oportet ante tribunal <lb/>
            dei, non eam ab omnibus terribiliter exigeret, nisi <lb/>
            omnibus misericorditer obtulisset. igitur in procinctu militiae <lb/>
            constitutum ita apostolus adhortatur: labora quasi bonus <lb n="20"/>
            miles Christi. nemo militans deo inplicat se negotiis <lb/>
            saecularibus, ut ei placeat, cui se probauit. nam qui <lb/>
            in agone contendit, non coronatur, nisi legitime certauerit, <lb/>
            et iterum: laborantem agricolam oportet primum <lb/>
            de fructibus accipere. audi et alio loco apostolum <lb n="25"/>
            non tua otia praedicantem: de cetero, inquit, fratres, confortamini <lb/>
            in domino et in potentia uirtutis eius. induite <lb/>
            uos armatura dei, ut possitis stare aduersus insidias <lb/>
            diaboli. quia non est nobis conluctatio aduersus <lb/>
            carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, <lb n="30"/>
            aduersus mundi rectores tenebrarum harum,

<note type="footnote"> 17] 2 Cor. 5, 10. 20]2Tim.2,3. 24] 2 Tim. 2, 6. 26] Eph. 6,10. </note>

<note type="footnote"> 6 iustumquae P 7 denaegauit P gressumquae P 9 parte P <lb/>
            quamlibet partem <hi rend="italic">v</hi> 11 capisendae P 12 aurieudu P 13 meritor <lb/>
            eius P quia aurire P 18 terrebiliter P exegeret P 19 procincto P <lb/>
            22 nam et v 24 agriculam P <hi rend="italic">25 de om.v 28 armaturam v</hi> 29 diabuli P </note> <lb/>
             
<pb n="31"/>
            contra spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea <lb/>
            accipite armaturam dei, ut possitis resistere in die <lb/>
            malo et in omnibus perfecti stare. state ergo succincti <lb/>
            lumbos uestros in caritate,. induti lorica iustitiae <lb/>
            et calceati pedes in praeparatione euangelii pacis,<lb n="5"/>
            in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis <lb/>
            omnia tela nequissimi ignea extinguere. cum dicat: ut <lb/>
            possitis stare aduersus insidias diaboli, et iterum: ut <lb/>
            possitis resistere in die malo, et in consequenti: sumentes <lb/>
            scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi<lb n="10"/>
            ignea extinguere, apertissime ostendit a deo possibilitatem <lb/>
            arbitrii omni homini fuisse concessam, qua ei promptum esset <lb/>
            non solum carni suae resistere, sed etiam diabolo repugnare, <lb/>
            de quo et alio loco dicit: uigilate, inquit, quia aduersarius <lb/>
            uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens<lb n="15"/>
            quem deuoret. 
</p><p rend="script">Si huic aduersario iam certos quosque inposita, quomodo <lb/>
            asseris, originis necessitas deputasset, non quaereret quos deciperet <lb/>
            nec deputatis uigilare prodesset. sed non ita est. nam <lb/>
            sicut hostis omnibus admouetur, ita omnibus praesidii et adiutorii<lb n="20"/>
            dextera non negatur et orantibus ac uigilantibus misericordiae <lb/>
            benignitate succurritur, quae utique pulsantibus magis <lb/>
            ex deuotione quam ex praedestinatione defertur. itaque inter <lb/>
            ista, qui dicit solam gratiam sine exercitio operis et laboris <lb/>
            posse sufficere, nonne tibi uidetur in hanc blasphemiae uocem<lb n="25"/>
            alienata mente prorumpere: nemo uigilet, nemo ieiunet, nemo <lb/>
            luxuriae inpugnationem abstinentiae contritione castiget, nemo <lb/>
            bellum uitiis mortificatione exterioris indicat, nemo interioris <lb/>
            curae plagas salutifera afflictione contendat, nemo libidini

<note type="footnote"> 14] 1 Petr. 5, 8. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 armatura P 4 in <hi rend="italic">add. PJ</hi> ueritate <hi rend="italic">v</hi> lurica P 5 calciate P <lb/>
            7 nequissime P 8 positis P 9 positis P 10 fidaei P 12 prom- <lb/>
            O <lb/>
            tum P 13 diabulo P 15 diabulus P 17 certes P quosquae P <lb/>
            impositos v 18 deceperet P 19 uigiliare P 22 utiquae P 23 prae- <lb/>
            O <lb/>
            distinatione P itaquae P 24 exerciti <hi rend="italic">P</hi> 27 luxoriae P 28 exteris 11 <lb/>
            nwm hominis <hi rend="italic">post</hi> exterioris <hi rend="italic">addendum</hi>? interiores P 29 libidine P </note> <lb/>
             
<pb n="32"/>
            contradicat, nemo criminibus remedia per laborem maceratae <lb/>
            carnis inquirat, nemo hostem inlecebris obscenae uoluptatis <lb/>
            armatum crucis uiribus repercutiat, sed contra ignea inimici <lb/>
            iacula nudum pectus exponat, nemo debita aeternae morti obnoxia <lb/>
            elimosynarum sacrificiis redimat, nemo per opera misericordiae <lb n="5"/>
            atque iustitiae curam uulneribus ferat, sed integra ea <lb/>
            ad diem iudicii per se ferat ? ecce hic, qui paulo ante adsertor <lb/>
            gratiae putabatur, intercludendo uiam salutis humanae inpugnator <lb/>
            gratiae, per quam salus ipsa conlata est, inuenitur <lb/>
            et in diaboli transisse consilia adiutor perditionis ostenditur. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>