VIIII. QVOMODO INTELLEGENDUM SIT: NON UOLENTIS NEQVE CURRENTIS, SED MISERENTIS EST DEI, UEL ILLUD: NON UENI UOCARE IUSTOS, SED PECCATORES IN PAENITENTIAM. Sed dicis: in tantum nihil est hominis, sed totum gratiae dei, ut apostolus dicat: non uolentis neque currentis, sicut sibi . arrogat Iudaeus ex lege uel Pelagius ex liberi arbitrii praesumptione, sed licet cum hominis seruitute totum tamen miserentis est dei, non uolentis neque currentis. hic illum euidenter notat et arguit, qui solum se sibi sufficere sine 7] Psalm. 27, 7. 27] Rom. 9, 16. 3 uoluntati correxi, uoluntatis P et v 8 unusquisquae P 9 disperet P 14 utriusquae P 16 ptes P 17 luxorioso P 20 coequamus P 23 uolentes P nequae P 25 paenitentia P 27 nequae P 28 iudaeos P1 29 totam P manu adiuuantis existimat. ceterum ad eum, qui cum miserantis auxilio conatus suos iungit, non dicit: non uolentis neque currentis, sed multo aliter ad eum loquitur: sic, inquit, currite, ut conprehendatis, et iterum: tam bene currebatis. quis uos inpediuit ueritati non oboedire? si non est etiam uoluntas expectanda currentis, quare dicitur: ego igitur sic curro, non quasi in incertum, et iterum: cursum consummaui, fidem seruaui? non uolentis neque currentis: ipse sibi obtexit errorum tenebras, qui in scripturis sanctis uel personas nescit interrogare uel causas. hoc loco apostolus gentium asserens fidem Iudaeorum superbiam coercet et conprimit, qui sibi iustitiam de legis operibus adrogabant ac dei misericordiam et gratiam respuebant, qui suam, ut dicit apostolus, quaerentes statuere iustitiam iustitiae dei non sunt subiecti. Quos et alio loco simulata iustificatione et obliqua per ironiam uoce condemnat dicens: non ueni uocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam. iustos, id est, qui sibi de praesumptione iustitiae blandiuntur, sicut et alio loco iustificantem se respuit Pharisaeum et accusantem se suscipit publicanum. non ueni, inquit, uocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam, id est, non ueni Iudaeos ex lege sibi iustitiae priuilegia uindicantes, sed potius gentes requiro ex fide peccatorum paenitentiam profitentes. nam ad ipsorum elationem et alio loco ita dicit: non est opus sanis medico, sed qui male habent. Iudaei autem iustos et sanos se iactabant esse, sed non erant. quis autem sanum se sano corde dicere auderet, quando uniuersitas generis humani uno serpentis morsu percussa languebat? una est ergo spes sanitatis infirmo, si se • 3] 1 Cor. 9, 24. 4] Gal. 5, 7. 7] 1 Cor. 9, 26. 8] 2 Tim. 4, 7. 14] Rom. 10, 3. 17] Matth. 9, 13. 25] Matth. 9,12. 3 nequae P 4 conpraehendere P 5 currebeatis P 7 si P 8 nequae P 11 apastolus P 12 cohercit P 16 hieronimiam P 18 penitentiam P 20 se om. v fariseum P suscipit scripsi, suscepit P 22 noui P (scil . non noni = respuo), ueni uel ueni uocare v 24 ad P, et uel de ud ob v 25 sani P medicos P 27 se] de v 28 mors super cussa P coram medico agnoscat infirmum. dignum uero est, ut remedio careat, qui aegritudinem suam scire dissimulat. et propterea maius gaudii erit angelis in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent paenitentia. quis non hoc loco uere iustos esse credat hos, qui non indigent paenitentia? sed nemo magis eget salute, quam qui se non intellegit indigere. et ideo magis uerus ille pastor exultat super una oue, quae ab errore reuocata est, quam super nonaginta nouem ouibus, quae non errauerunt. et quis a mortiferi erroris malo esse possit inmunis, cum propheta testetur: omnes nos quasi oues errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit? quam dolenda caecitas Iudaeorum uiam negato saluatore perdiderat et errorem suum scire nolebat. Hic ergo sermo diuinus sub appellatione iustorum sine praeiudicio sensus alterius magis Iudaeorum notat atque increpat arrogantiam. nam cum denarius et centesimus numerus iustos perfectosque designet, nonus et nonagesimus iniustos et peccatores ipsa inperfecti numeri ratione designat. itaque hoc loco Iudaei elationem, qui se ex lege iustificans redemptoris misericordiam repudiauerat, apostoli doctrina castigat dicendo: non uolentis, quia in humili Christiano ipsa oboedientia et subiectio cursus est et ascensus, in Iudaei elatione lapsus est et decursus. non, inquit, uolentis neque currentis. quomodo uox ista pertinere potest ad fidelem et Christi legibus subditum, ad quem dicitur: et in lege domini fuit uoluntas eius, et quod praefati sumus: si quis uult post me uenire, et: uoluntarie sacrificabo tibi, domine, et: qui 3] Luc. 15, 7. 11] Esai. 53, 6. 26] Psalm. 1, 2. 27] Luc. 9, 23. 28] Psalm. 53, 8. Luc. 9, 24. 1 remedio v, remedium P 3 rnagis v angelus P1 4 agentem P ro supra P 9 supra P 10 quis a scripsi, qui se a P, quis eo v erris P 11 omnes — perdiderat om. P\', in fine paginae add. Ps 14 perdiderant P2 ro nolebant P 15 apellatione P 16 atquae P 17 argantiam P centissimus P 18 perfectosquae P 19 itaquae P 20 alationem P 22 et om. P 24 iuquid P nequae P 26 le P 28 uoluntariae P uoluerit animam suam saluam facere, perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet illam? uide quam magnum opus et quam arduum perdendae et inueniendae animae etiam in hominis uoluntate constituit et propterea ita conclusit: filius enim hominis uenturus est in gloria patris sui et tunc reddet unicuique secundum opera sua. aduerte quia, dum dicit secundum opera sua, salutem hominis non in praedestinatione factoris, sed in operatione famulantis largitor gratiae conlocauit. ergo hic non condicio hominis, sed conuersatio designatur et ideo alio loco dicit: omnes stabimus ante tribunal dei, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum siue malum. agnosce hoc loco non aliena generis uel originis mala, sed propria corporis gesta nouissimo discutienda iudicio. Quapropter ex homine, qui in Christo renatus est, non hoc constat in examen uocandum esse, quod natus est, sed quod operatus est. si ergo actus hominis non est etiam uoluntatis, quomodo dicit: si uolueritis et me audieritis, bona terrae comedetis? itaque conditor utriusque, id est exterioris et interioris hominis deus, sicut potentia sua corporis humani membra disposuit, ita ordinatione sua ministerium usumque membrorum homini agere ac dispensare permisit. et sicut dexteram in omni homine ipse formauit, sed in potestate hominis posuit, ut eam quo uellet extenderet et ad diuersa opera conferret., pari modo sensum rationis et arbitrium uoluntatis in unamquamque animam inseruit inspirauit infudit, sed eam in manu humani consilii moderandam et exercendam reliquit eiusque officia iuri hominis dominioque conmisit, ut, si malum 5] Matth. 16, 27. 11] Rom. 14, 10; 2 Cor. 5, 10. 191 Esai. 1, 19. ...... - 5 hominis enim P 6 unicuiquae P 7 secundum om. v 8 praedistinatione P 9 in om. v 11 loco alio P Christi v 12 unusquisquae P 15 iuditio P 16 hoc — esse om. v 20 itaquae P utriusquae P et interioris om . v 22 usumquae P 24 dextram r spd et v 25 uellit P opera om. v 26 eonferet P 27 unamquamquae P 28 reliquid P 29 eiusquae P dominioquae P deprauatus adpeteret, in arbitrii libertate permissum sibi sciret, licere nesciret, si autem bonum cuperet, actionem et perfectionem eius a conditore deposceret, ad mercedem uero illius officiosa deuotio pertineret. et ideo hominis formator et rector bonae uoluntatis homini deputauit usum, sibi reseruauit effectum. non ergo aequum iustumque uni uelle concessit et alteri denegauit, sed sicut omni homini manum oculum gressumque donauit, ita similiter omni homini uoluntatem, ut eam in quaslibet partes uersaret, indulsit. iustitia ergo in homine non personale, sed generale et publicum dei munus est. aditus capessendae salutis quasi fons quidam in medium mundi huius expositus et in commune concessus ad hauriendum uniuersis patet, ut largitori merito reus sit, qui haurire neglexerit. Omnibus itaque oblatum est, quod ab omnibus reposcendum est. nam si circa hominis, ut dicunt, salutem specialis est dispensatio, nescio quomodo generalis poterit esse discussio. sed cum dicat: omnes nos manifestari oportet ante tribunal dei, non eam ab omnibus terribiliter exigeret, nisi omnibus misericorditer obtulisset. igitur in procinctu militiae constitutum ita apostolus adhortatur: labora quasi bonus miles Christi. nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probauit. nam qui in agone contendit, non coronatur, nisi legitime certauerit, et iterum: laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. audi et alio loco apostolum non tua otia praedicantem: de cetero, inquit, fratres, confortamini in domino et in potentia uirtutis eius. induite uos armatura dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, 17] 2 Cor. 5, 10. 20]2Tim.2,3. 24] 2 Tim. 2, 6. 26] Eph. 6,10. 6 iustumquae P 7 denaegauit P gressumquae P 9 parte P quamlibet partem v 11 capisendae P 12 aurieudu P 13 meritor eius P quia aurire P 18 terrebiliter P exegeret P 19 procincto P 22 nam et v 24 agriculam P 25 de om.v 28 armaturam v 29 diabuli P contra spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea accipite armaturam dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. state ergo succincti lumbos uestros in caritate,. induti lorica iustitiae et calceati pedes in praeparatione euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. cum dicat: ut possitis stare aduersus insidias diaboli, et iterum: ut possitis resistere in die malo, et in consequenti: sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere, apertissime ostendit a deo possibilitatem arbitrii omni homini fuisse concessam, qua ei promptum esset non solum carni suae resistere, sed etiam diabolo repugnare, de quo et alio loco dicit: uigilate, inquit, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret. Si huic aduersario iam certos quosque inposita, quomodo asseris, originis necessitas deputasset, non quaereret quos deciperet nec deputatis uigilare prodesset. sed non ita est. nam sicut hostis omnibus admouetur, ita omnibus praesidii et adiutorii dextera non negatur et orantibus ac uigilantibus misericordiae benignitate succurritur, quae utique pulsantibus magis ex deuotione quam ex praedestinatione defertur. itaque inter ista, qui dicit solam gratiam sine exercitio operis et laboris posse sufficere, nonne tibi uidetur in hanc blasphemiae uocem alienata mente prorumpere: nemo uigilet, nemo ieiunet, nemo luxuriae inpugnationem abstinentiae contritione castiget, nemo bellum uitiis mortificatione exterioris indicat, nemo interioris curae plagas salutifera afflictione contendat, nemo libidini 14] 1 Petr. 5, 8. 2 armatura P 4 in add. PJ ueritate v lurica P 5 calciate P 7 nequissime P 8 positis P 9 positis P 10 fidaei P 12 prom- O tum P 13 diabulo P 15 diabulus P 17 certes P quosquae P impositos v 18 deceperet P 19 uigiliare P 22 utiquae P 23 prae- O distinatione P itaquae P 24 exerciti P 27 luxoriae P 28 exteris 11 nwm hominis post exterioris addendum ? interiores P 29 libidine P contradicat, nemo criminibus remedia per laborem maceratae carnis inquirat, nemo hostem inlecebris obscenae uoluptatis armatum crucis uiribus repercutiat, sed contra ignea inimici iacula nudum pectus exponat, nemo debita aeternae morti obnoxia elimosynarum sacrificiis redimat, nemo per opera misericordiae atque iustitiae curam uulneribus ferat, sed integra ea ad diem iudicii per se ferat ? ecce hic, qui paulo ante adsertor gratiae putabatur, intercludendo uiam salutis humanae inpugnator gratiae, per quam salus ipsa conlata est, inuenitur et in diaboli transisse consilia adiutor perditionis ostenditur.