<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="1"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VIII.  QVALITER INFIRMITAS LIBERI ARBITRII INTELLEGENDA SIT. </title></ab><p rend="script">Sed interrogas et ais: quomodo intellegendum est infirmatum <lb/>
            humanae mentis arbitrium ? adtenuata libertas eius ita gratiae <lb n="20"/>
            adminicula plus requirit, sicut homo longa infirmitate confectus <lb/>
            adiutoriis ac solaciis gressu titubante magis indiget. igitur <lb/>
            sicut post inueteratam luxuriae consuetudinem reparatio continentiae <lb/>
            multo labore constabit et sicut longo temulentiae usu <lb/>
            captiuata sobrietas cum uiolentia rigidae crucis uix recipitur, <lb n="25"/>
            quae prius, cum inlaesa teneretur, paruo negotio seruabatur, <lb/>
            siquidem cum uoluptate quadam inuiolata conscientia

<note type="footnote"> 1] Psalm. 33, 16. 4] Psalm. 24, 21. 5] Psalm. 23, 3 sq. <lb/>
            6] Psalm. 83, 13. 10] Rom. 12, 1. 12] Leu. 19, 2. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 domini <hi rend="italic">om. P</hi> 2 ad] ia <hi rend="italic">v</hi> praeces P poenitus P 3 possesser P <lb/>
            4 adheserunt P 10 utiquac P 14 ac P 21 adminijlcula P <hi rend="italic">(fuit</hi> s <lb/>
            <hi rend="italic">in ras.)</hi> 23 inueteram P luxoriae P raeparatio P 24 labore <lb/>
            <hi rend="italic">superaw. pI, unde</hi> multum laborare <hi rend="italic">scribendum esse uidetur</hi> 25 captia <lb/>
            t <lb/>
            uita P 27 possedur P </note> <lb/>
             
<pb n="25"/>
            possidetur, et quemadmodum post diuersa carnalium blandimenta <lb/>
            uitiorum, quae facile prima aetas statum suum retinens cal-. <lb/>
            care potuisset, cum magno luctamine uelut contra ardui montis <lb/>
            ascensum ad uirtutis uiam reditur, ita humani arbitrii a deo <lb/>
            concessa libertas florem uigoremque gratiae suae perdidit, tamen<lb n="5"/>
            ipsa non periit, ut diuina munera non tam interdicta sibi sen- . <lb/>
            tiat, quam cum summo labore ac sudore per adiutorii patrocinium <lb/>
            sibi repetenda esse cognoscat.,
</p><p>Audi legislatorem de uoluntatis arbitrio disputantem, cum <lb/>
            dicit: posui ante faciem tuam uitam et mortem, bonum<lb n="10"/>
            et malum. elige uitam, ut uiuas, et iterum: uiam ueritatis <lb/>
            elegi, iudicia tua non sum oblitus. uides quod <lb/>
            neminem hic premit fati uel inpositae perditionis necessitas, <lb/>
            ubi conpetit eligendi potestas, neque in unam partem trahit <lb/>
            praedestinatio, ubi utriusque partis defertur electio. item: fiat<lb n="15"/>
            manus tua, ut saluum me faciat, quia mandata tua <lb/>
            elegi, hoc est dicere: sollicitabat me quidem in sinistram <lb/>
            partem perniciosa mundi uoluptas, sed, in dexteram mandatorum <lb/>
            tuorum traxit utilitas. itaque cum gentes ipsae ad mali <lb/>
            boniue iudicium insito sibi dirigantur arbitrio, quanto magis <lb n="20"/>
            moderari ad bonam partem uoluntatis suae libertatem potest <lb/>
            humilis Christianus, qui possibilitatem suam in dei adiutoris <lb/>
            uirtute constituit, ad quem dicitur: si uis perfectus esse, <lb/>
            uade, uende quae habes, et iterum: uis sanus fieri? <lb/>
            conscius, quantum cordi humano potens factor indiderit, uoluntatem <lb n="25"/>
            ipsius, quem est sanaturus, interrogat. nam et alio loco <lb/>
            populum ambulantem concessa arbitrii libertate sic arguit: <lb/>
            educ foras populum caecum et oculos habentem, surdum <lb/>
            et aures ei sunt. hic quod surdus et caecus est, contumaciae <lb/>
            esse intellegitur, non naturae. et in euangelio aperte <lb n="30"/>
            ostendit inditum esse homini bonae uoluntatis affectum: si quis,

<note type="footnote"> 10] Deut. 30, 19. 11] Psalm. 118, 30. 15] Psalm. 118, 173. <lb/>
            23] Matth. 19, 21. 24] Ioann. 5, 6. 28] Esai. 43, 8. 31] Luc. 9, 23. </note>

<note type="footnote"> 1 quemammodum P 5 uigoremquae P 12 eligi P 13 praemit P <lb/>
            14 conpetet P elegendi P nequae <hi rend="italic">P</hi> neque] enim <hi rend="italic">add. v</hi> 15 praedistinatio <lb/>
            P utriusquae P 17 solicitabat P 18 pernitiosa P 19 itaquae <lb/>
            P 20 iuditium P 21 libertate <hi rend="italic">v</hi> 24 uinde P 27 concessi P </note> <lb/>
             
<pb n="26"/>
            inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi et <lb/>
            tollat crucem suam et sequatur me, hoc est dicere: meae <lb/>
            miserationis est, ut uoceris, sed tuae uoluntati conmissum est, <lb/>
            ut sequaris. 
</p><p>Uideamus si per otium ad se inuitet hominem deus. abneget, <lb n="5"/>
            inquit, se ipsum sibi, id est, qui malus est bonus <lb/>
            esse contendat et supplicans dicat: et ex uoluntate mea <lb/>
            confitebor illi. iubetur unusquisque ex uoluntate conuerti, ne <lb/>
            peccator fortasse desperet in melius se posse mutari. si quis, <lb/>
            inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi, id <lb n="10"/>
            est, alter efficiatur ex altero. patientia uincat iracundiam, <lb/>
            temperantia refrenet concupiscentiam, humilitas exturbet superbiam, <lb/>
            crux conterat uoluptatem. quis haec sine labore cordis, <lb/>
            sine adflictione carnis, sine magno hominis utriusque luctamine <lb/>
            dormienti sibi per solam gratiam aestimet conferenda? abneget <lb n="15"/>
            se ipsum sibi, hoc est dicere: o homo, non putes te <lb/>
            ita ab auctore tuo conditum, ut de iniquo iustus, de luxurioso <lb/>
            castus, de maliuolo benignus esse non possis. quod ut consequi <lb/>
            ualeas, non factura in te est mutanda, sed uita. nunc <lb/>
            ista dicentes non laborem gratiae coaequamus, sed omnino <lb n="20"/>
            gratiam sine comparatione praeponimus. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>