<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0121g.stoa001.opp-lat1"><div subtype="book" type="textpart" n="1"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title>VII.  CONTRA HOC, QVOD DICUNT LIBERUM ARBITRIUM EX TOTO FUISSE SUBLATUM. </title></ab><p>Huius inprobae persuasionis assertor hominem intellectu <lb/>
            locupletatum, ratione praeditum, diuinae imaginis honore decoratum<lb n="5"/>
            brutis animantibus et iumentis insipientibus aestimat <lb/>
            conparandum, ut ad uiam rectam nullo suo ductu, sed uiolento <lb/>
            tantum auctoris imperio pertrahatur. quo genere eum etiam <lb/>
            insensibilibus adsimilare contendit elementis, ut sicut de ratione <lb/>
            terrarum, quae nihil ubertatis arbitrio suo proferunt, quae propriae<lb n="10"/>
            fecunditatis ignarae sunt, quibus sensus alicuius nec <lb/>
            libertas subpetit nec uoluntas, frugum tamen prouentus ex his <lb/>
            cultore operante capiuntur, ita ex homine ab omni exercitio <lb/>
            uirtutis otioso iustitiae fructus ac bonarum rerum adpetitus <lb/>
            atque profectus solo deo insistente sumantur et, quasi in nullo<lb n="15"/>
            uel sentiat uel consentiat, ita, quaecumque adpetierit gesseritue, <lb/>
            in nullo ad conatum eius ac studium pertinere iudicentur, et <lb/>
            sicut mare magnum, quod huc atque illuc uentis agitantibus <lb/>
            uolutatur, ita ad quodcumque bonum facinus sine ullo affectu <lb/>
            suo solo diuinae potestatis inpulsu mens humana uersetur. <lb n="20"/>
            quae cum ita sint, si hominem a sinistra mali non reuocat <lb/>
            intellectus, si ad dexteram boni non excitat ambitus, iam non <lb/>
            hominis tenebitur conditione, sed pecudis. 
</p><p rend="script">Ecce haereticus sub praetextu gratiae qualem uult hominem <lb/>
            esse post gratiam. itaque si liberum arbitrium ex toto periit, <lb n="25"/>
            quod utique in amore innocentiae uel operatione iustitiae uel <lb/>
            in corporis sanctificatione consistit, si hoc ex toto in primi <lb/>
            hominis praeuaricatione sublatum est, quomodo legimus: iustitiam <lb/>
            discite, qui habitatis terram, et iterum: iustus <lb/>
            autem ex fide mea uiuit, et: iusti hereditate

<note type="footnote"> 28] Esai. 26, 9. 29] Hebr. 10, 38. 30] Psalm. 36, 11. </note>

<note rend="script" type="footnote"> u <lb/>
            4 persuationis P intelectu P 5 locuplitatum P 7 ducto P <lb/>
            9 elimentis <hi rend="italic">P</hi> 16 ita quaecumque <hi rend="italic">correxi,</hi> itaque cum quae <hi rend="italic">P,</hi> ita cum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            19 <hi rend="italic">post</hi> bonum <hi rend="italic">male inserunt</hi> uel <hi rend="italic">v</hi> 23 pecodis P 24 hereticus P <lb/>
            25 itaquae P 26 utiquae P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="24"/>
            possidebunt terram, et: oculi domini super iustos et aures <lb/>
            eius ad preces eorum? numquid penitus interiit innocentia, <lb/>
            quia in primo eius gradu possessor eius stare neglexit? non <lb/>
            opinor, quia scriptum est: innocentes et recti adhaeserunt <lb/>
            mihi, et iterum: quis stabit in loco sancto eius? innocens <lb n="5"/>
            manibus et mundo corde, et iterum: dominus non <lb/>
            priuabit bonis ambulantes in innocentia. numquid sanctificatio <lb/>
            corporis ex toto amissa esse credenda est, quia membris <lb/>
            in seruo rebelli suam non seruantibus seruitutem discussa est <lb/>
            primae dignitas puritatis? non utique, quia legimus: ut exhibeatis <lb n="10"/>
            corpora uestra hostiam uiuam sanctam placentem <lb/>
            deo, et iterum: sancti estote, quia ego sanctus <lb/>
            sum. ita hoc genere bonorum illorum, quae male securus <lb/>
            paradisi incola a benigno auctore susceperat, non periit actio, <lb/>
            etsi est amissa perfectio. non, inquam, harum uirtutum periit <lb n="15"/>
            castitas, etsi est temerata uirginalis integritas. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>