VII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT LIBERUM ARBITRIUM EX TOTO FUISSE SUBLATUM. Huius inprobae persuasionis assertor hominem intellectu locupletatum, ratione praeditum, diuinae imaginis honore decoratum brutis animantibus et iumentis insipientibus aestimat conparandum, ut ad uiam rectam nullo suo ductu, sed uiolento tantum auctoris imperio pertrahatur. quo genere eum etiam insensibilibus adsimilare contendit elementis, ut sicut de ratione terrarum, quae nihil ubertatis arbitrio suo proferunt, quae propriae fecunditatis ignarae sunt, quibus sensus alicuius nec libertas subpetit nec uoluntas, frugum tamen prouentus ex his cultore operante capiuntur, ita ex homine ab omni exercitio uirtutis otioso iustitiae fructus ac bonarum rerum adpetitus atque profectus solo deo insistente sumantur et, quasi in nullo uel sentiat uel consentiat, ita, quaecumque adpetierit gesseritue, in nullo ad conatum eius ac studium pertinere iudicentur, et sicut mare magnum, quod huc atque illuc uentis agitantibus uolutatur, ita ad quodcumque bonum facinus sine ullo affectu suo solo diuinae potestatis inpulsu mens humana uersetur. quae cum ita sint, si hominem a sinistra mali non reuocat intellectus, si ad dexteram boni non excitat ambitus, iam non hominis tenebitur conditione, sed pecudis. Ecce haereticus sub praetextu gratiae qualem uult hominem esse post gratiam. itaque si liberum arbitrium ex toto periit, quod utique in amore innocentiae uel operatione iustitiae uel in corporis sanctificatione consistit, si hoc ex toto in primi hominis praeuaricatione sublatum est, quomodo legimus: iustitiam discite, qui habitatis terram, et iterum: iustus autem ex fide mea uiuit, et: iusti hereditate 28] Esai. 26, 9. 29] Hebr. 10, 38. 30] Psalm. 36, 11. u 4 persuationis P intelectu P 5 locuplitatum P 7 ducto P 9 elimentis P 16 ita quaecumque correxi, itaque cum quae P, ita cum v 19 post bonum male inserunt uel v 23 pecodis P 24 hereticus P 25 itaquae P 26 utiquae P possidebunt terram, et: oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum? numquid penitus interiit innocentia, quia in primo eius gradu possessor eius stare neglexit? non opinor, quia scriptum est: innocentes et recti adhaeserunt mihi, et iterum: quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde, et iterum: dominus non priuabit bonis ambulantes in innocentia. numquid sanctificatio corporis ex toto amissa esse credenda est, quia membris in seruo rebelli suam non seruantibus seruitutem discussa est primae dignitas puritatis? non utique, quia legimus: ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam sanctam placentem deo, et iterum: sancti estote, quia ego sanctus sum. ita hoc genere bonorum illorum, quae male securus paradisi incola a benigno auctore susceperat, non periit actio, etsi est amissa perfectio. non, inquam, harum uirtutum periit castitas, etsi est temerata uirginalis integritas.